Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/253

mea opinio fert) meo fato contigit, ut eius consuetudine fruerer. Nam ut est eius humanitas et mos, cum quaereret a quibusdam, ecquis nam hic esset, quicum de genere aliquo virtutis colloqui posset, oblatus sum ei ego, non qui talis essem, sed quem talem arbitrarentur. Veruni qualis ipse cumque sim, secunda (ut dixi) mea fortuna id accidit, quod mihi possum iure gratulare qui ex eo congressu duorum praestantissimorum virorum notitiam habuerim: quos ego mihi libenter patronos optaverim, si me eum esse putarem, quem ipsi idoneum clientem habere dignarentur. Nam cum inter nos de viris hoc seculo praestantibus et Claris, qui cum generis splendore felicitateque fortunae, virtutis ac literarum cultum coniunxissent, sermo haberetur; te unum mihi praedicabat, in quo fortunae et corporis bona, cum animi atque ingenii bonis, pulcro quodam quasique aureo nodo necterentur. Illud autem mihi supra huius tempestatis morem, piane quam divinum est visum, quod ab eodem audivi, te in tantis bonis, tanta modestia atque huinanitate ornatum esse, ut neminem asperneris; in quibus autem aliqua significatio virtutis appareat, eos et colere, et amare, et praemiis afficere consueveris; adeo ut quae res alios plerosque insolentes faciunt, eae res tuum animum ad omnem humanitatem instruxisse videantur. Quo fit, ut ab omnibus vicissim ameris, colaris, observeris. Praeclare enim Ovidius mihi sensisse videtur, cum cecinit: Artibus ingenuis, quartini tibi maxima cura est, pectora moliescunt, asperitasque fugit. -De te enim vere ista dici possunt, qui cum dignitate principibus par sis, facilitate tamen quovis homini inferior esse videaris. Verum ne tua ista facilitate hisce meis literis abuti videar, ad te ut scriberem Thomas est adhortatus: meque duobus numismatis aureis, eisque satis gravibus, donavit, illud tamen praefatus: — Hoc munusculum accipies, Caeli, quasi de clarissimi Raimundi Fuggeri manu, nam et si iile hoc ignorat, qua tamen animi amplitudine est. et erga doctos propensione, scio me illi rem gratissimam facere, qui bonos viros ad eius applicem amicitiam; erit tibi hoc eius in doctos animi et voluntatis indicium. —