Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/251

mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. Nani neque oblivione amicitiae nostrae, neque intermissione consuetudinis meae superioribus mensibus ad te nullas literas misi ; sed quod verebar, ne tibi in nova provincia, in qua multa solent vos attentos suspensosque tenere, molestus essem; atque etiam, quod quotidie sperabam me Genevam iturum, et te, quem hic videre non potuissem, in ipso itinere visurum. Cum enim ignarus istius vestri siiti moris et provinciarum, non potui sane divinare, quo die Noviodunensis praefectus hac esset facturus iter, nisi mihi aliquis significasse!. Ignosces igitur mihi, si te, dum in provinciant ires (nam postea te hic unam tantum noctem fuisse accepi) non te, ut par quidem fuerat, salutavi, tibique novam suiti praefecturam gratulatus; quod nunc facio, tibique gratulor, etsi sero, istam dignitatem. At sera gratulatio (ut omnium morum et rerumpublicarum peritissimus Tullius aflírmat) reprehendi non solet, praesertim si nulla culpa praetermissa est. Longe enim a publico itinere absunt, audio sero. Sed tibi iterum gratulor, et ut sempiternae laudi tibi sit iste magistratus, exopto. Id quod fore non dubito, si omnia gubernes et moderere prudentia tua, nec te auferent aliorum consilia: nemo est qui sapientius tibi suadere possit teipso: nunquam labere, si te audies. Et quamquam tibi gratulor, hoc tamen libentius fecissem, si tibi Lausanensis provincia decreta esset. Nam sic et tua sapientia, istaque humanitate dignum munus habuisses, et nostra studia idoneum essent nacta patronum. Sed quando omnia divina providentia gubernantur, nihi! praeter nostras miserias et sordes deplorabimus; et quod nobis non sis datus, nostris peccatis ascribentus. Quod auteni dicis, te ad me interpellandum, et rigida haec mea studia interturbanda, quasique barba prehensum, a libris retrahendum cogi, ut aliquando vultum isthuc obvertam vobis; in eo agnosco raram istani humanitatem tuam, et amorem erga me tuum. Sunt mihi ista (mihi crede) tam grata, quam quae gratissima: tametsi hoc quod agis, interpellare non est, nec a studiis revocare, sed allicere potius, atque ad sapientiam, segnem atque languentem incitare. Neque vultum