Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/250

regnimi et usitato nomine sanctam ecclesiam appellamus. Tota disputatio est (ut mihi quidem videtur) nec inutilis, nec inepta. Illud tamen vereor, ne mea persona ad eam rem parum idonea, quod non eo disserendi acumine, eaque facilitate dicendi sim, quae tantam rem deceat, esse videatur. Quare visum est, ea de re te certiorem facere; primum ut, dum adhuc in integro sunt omnia, ea cogites, et prò tua singulari sapientia statuas; deinde etiam, quo de editione, qualeque putes doctorum et vulgi iudicium fore, ad me libere, pleneque rescribas. Eum librum ad te nunc mitterem, si et descriptum alterum exetnplar haberem, et fidelem nuncium nactus essem. Curabo tamen describi, ut ad te primo quoque tempore transmittatur. Reliquum est, ut tibi gratias agam, quam possimi maximas, de maximis et innu meris beneficiò, quibus quotidie fratres nostros Italos cumulas. Tuam enim istam eximiam pietatem charitatemque praedicare non cessant. Sunt ista quidem, mi Borrhae, veri doctoris insignia, non solum excellenti doctrina homines perpolire, sed fideli etiam consilio, Immanissima consolatione, christianaque liberalitate iuvare. Quod in te minus mirandum est, qui pietatem singularem cum praeclara eruditione coelestique sapientia coniunxisti. Et quamquam nihil est opus, tamen tuae humanitati iuvenes nostros tibi sic commendo, ut maiore studio non possim. Valde enim de ipsis laboro, ne quo incommodo cogantur eo proficisci, ubi tuto esse, aut satis religiose, non possint. Vale per Christum lesum. Lausannae, 8 Idus Decembris.

X

Caelius Secundus Curio

Nicolao Zerchintae, Noviodunensi praefecto, S. P. D.

Non tam mihi molestum fuit, accusari abs te officium in scribendo meum; quam iucundum requiri; praesertim cum in eo quod meas literas tantopere desideras, prae te fers perspectum