Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/244

Patris coelestis filii (quae bonitas eius est) quibusque unus est animus, unum cor, una sententia, qui eiusdem corporis et capitis membra sumus, novi amici dici non possumus. Quae res facit, ut ad te tamquam ad amicum veterem, sine ulla dubitatione scribam, neque dubitem id a te per literas petere, quod mihi omnium est maximum, maximeque necessarium. Scripsimus in Philippicas Ciceronis commentarios, qui cuiusmodi sint, tu ipse prò tua singulari eruditione et candore iudicabis. Haec regi vestro, qui literis istis elegantioribus a te excolitur, et ad omnes regias virtutes informatur, dicavimus. Mitto exemplaria bina, quorum alterum regi per te tradi velim, alterum tibi muneri dono. Alius liber minor de amplitudine mísericordiae Dei , filii mei est, quem etiam eadem opera regi nostro nomine donari cupimus. Te igitur per istam tuam singularem cum pietate coniunctam eruditionem, etiam atque etiam oro, ut rege isto vere sancto nostro nomine reverenter salutato, munuscula haec nostra eidem tradas, nosque officiose, quod potes, commendes. Reliqua, quae brevitas literarum non fert, a sapientissimo sene Bernardino Ocello cognoscis. Vale et me tuum esse scito. Basileae, Nonis Septembris.

I

Caelius Secundus Curio

Ioanni Baptistae Bernardino, patritio lucensi, S. P. D.

Vincentius Castruccius civis tuus, bonus piane et cordatus homo, et amantissimus mei, scripsit ad me de filio tuo, quem optares mihi bonis literis bonisque moribus expoliendum tradere. Plurima quoque addidit de tua humanitate, fide, praestantique virtute; tuin etiam de gnati tui indole sane bona, et ad omnem virtutis formam sequaci. Ego, quem nihil tantopere delectat, quam eiusmodi viros talibus praesertim officiis demereri, ex quibus cum iucunditas atque utilitas, tum magna solent ornamenta familiis et patriae comparari, illico non mediocri medius