Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/239

commoditatem intelligere. Vitiferi colles, florida prata, irriguus ager, campi patentes, fontium limpidissimorum scaturigines, viridicatae sylvae, fluminum piscosorum cursus, et quod caput est, quodque hisce omnibus moderatur, coeli aspiratio, temperatioque salubris ac vitalis. Quae omnia cum Tubinga ista vestra habeat, haud mirum si a pestilentia immunis sit. Pie tamen tu ac religiose id Deo potissimum tribuis, qui auctor horum omnium est, et conservator. Gratulor igitur tibi, mi Basili, tum istius urbis tam commodam, tamque iucundam habitationem; tum vel maxime istam tuam piam religiosamque mentem, quae viva, sancta, Deoque accepta hostia est, et (ut Paulus noster ait) Xoyixf] Xatpeia. De iuris autem interpretibus, aliarurn item artium, quibus Academia ista exornatur, per milii gratum fuit cognoscere. IHud vero permolestum, te neminem isthic pectore et lingua praestantem, vel Aristotelem, vel Ciceronem, duo disciplinarum eloquentiaeque lumina explicantem, audire posse. His enim iuris studium alitur, roboratur, exornatur maxime. Quid autem tibi hic faciendum, omittendumve sit, rogas? Ego vero, mi Basili, isthuc suadeo, ut quae ab aliis audire non possis, ipse per te legas, inquiras, tecum meditere atque exerceas; quod clarissimi in omni doctrinarum genere viri, ac praesertim iurisconsulti semper fecerunt. Ac ne exempla longe repetam, neminem tibi in hoc genere patre tuo, clarissimo viro, meliorem possim subiicere, qui ita studia semper moderatus est sua, ut ex iurisconsultorum libris et commentariis, nunc ad Aristotelem nunc ad Ciceronem, atque id genus sapientissimorum eloquentissimorumque virorum scripta, mentem, animumque convertat; rursumque ab his ad illos, tamquam in proprias se recipiat sedes; adeo ut, si quando illi locus aliquis ex iure civili sit explicandus, non nude ac ieiune, ut plerique, sed ornate et copiose disserat, summa cum suae professionis dignitate. Hunc igitur tibi propone, ad eius consuetudinem moremque tua dirige studia. Ex reliquis tuis studiis, quae cognitioni iuris imprendenda sunt, horam unam aut alteraci seiunge, in qua vel Ciceroni vel Aristoteli, sed potissimum Ciceroni diligentem naves operam,