Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/23

Dei. Quae est illa plebs sancta Dei? Populus ipse vester, populus acquisitionis, regale sacerdotium, gens sancta, quam is, qui de tenebris vos vocavit in admirabilem lucem suam, sibi praedestinavit ante mundi constitutionem, prò qua se ipsum tradidit Christus, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Quis autem dubitet, sanctissimos viros communi bono reipublicae christianae delectos ab huiusmodi ecclesia sancta Dei, posse iudicare de tantis abominationibus et corruptione episcoporum quanta nulla unquam fuit? qui partim (quod magno cum animi mei sensu et dolore dico) in episcopatum provecti sunt lenocinio sororum et adulteriis impurissimis pontificibus conciliati ; partim Spiritus sancti venditione assumpti ; partim in spiritu mammonae iniquitatis, ut magnis censibus pontifices et eorum asseclae suos augerent; nonnulli pileo ad servitutem coémpti sunt, et paulo ante sagina et largitione saturati a pontificibus Romanis ut eorum regnum stabiliant abominationum mole nutans. Quod si qui sunt, qui vitae probitate et peritia scripturarum divinarum in episcopatum provecti fuerint boni viri; eos hoc signo dignoscetis, principes, si rogati a vobis non recusabunt iis, quos plebs sancta delegerit ad iudicandum, manus imponere atque orare, ut accipiant virtutem supervenientis spiritus, ut bonorum episcoporum praeclare ratione habita, pseudopastorum impurissimo coetui piena Spiritu sancto sancta canat ecclesia verbum Domini, quod factum est ad Ezechielem prophetam. Haec dicit Dominus: «Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis; gregem autem meum non pascebatis, quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis, sed cum austeritate imperabatis et cum potentia; et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle Riformatori italiani del Cinquecento - 11 . 2