Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/221

I

Olympia Morata

Victoriae Moratae sorori charissimaf. suae S. P. D.

Charissima soror, nos Dei erga nos amore ex tanto patriae maritae naufragio adhuc salvi et incolumes sumus, qua de re debes et tu, Victoria soror, Deo optimo maximo gratias agere, qui nos a fiamma atque ferro, ac pene ex faucibus fati ereptos conservavit. Quae pericula, quas belli calamitates perpessi simus, si tibi vellem exponere, non iarn epistolam, sed volumen quantumvis magnum conficerem. Nam menses quatuordecim totos in maximis angustiis, obsessa urbe, atque inter tormentorum fulmina, noctes atque dies versati sumus. His si quoties uno tantum die moenia urbis pulsata fuerint liberet enumerare, incredibile forsan videretur. Sed idcirco urbem tamdiu Deus incolumen esse voluit, ut populum ad frugem bonam revocaret. Nam quamdiu obsessi fuimus, pauci ex nostris cecidere, fuitque urbs non sane magna, neque ita munita, contra omnes hostium vires et machinas, invicta. Tandem vero cum existimaremus hostes (ut Caesar ipse atque alii Imperii principes imperarant) abire, atque omnia esse pacata; ecce tibi repente nec sine dolo in urbem irruerunt, eamque prius tumultuose direptam incenderunt. Hoc gravissimum vulnus in visceribus suis accepit Germania alioqui felix intestinis principum dissensionibus. In hac tanta trepidatione, et panico pavore, cum maritus meus et ego iamiam in templum tamquam in asylum nos recipere cogitaremus, miles quidam nobis ignotus occurrit, monetque illico extra urbem profugiamus, alioqui futurum, ut iisdem cineribus cum incensa urbe sepeliamur. Et quidem si in tempio fuissemus, vel fumus nos, ut alios qui eo confugerant, extinxisset. Paruimus igitur monenti quisquis ille fuit; quod dum facimus, in milites incurrimus, qui nos dispoliant;