Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/214

quod a te petiissem. Pudor vero me hactenus impedivit, ut ne ad te scriberem, simulque verebar, ne aliquam aliis suspicionem importarem me ostendandi, si prior te literis provocassem. Nunc autem abs te mihi datam esse occasionem vehementer laetata sum. Itaque prinmm ingentes tibi agam gratias prò tuis libellis, quos mihi donasti; postea, a te id contendane quod antea petere non fui ausa. Id autem est huiusmodi, ut cum tu toto pectore ad ecclesiam propagandarn incumbas, illius causa etiam M[artini] Lfuteri] libellum, qui Calechismus maior inscribitur a Vincendo Opsopeao in linguam latinam conversum in italicam tranferas. Quanto emolumento nostris Italis, praesertim iuventuti, futurum id sit, ex ipso libro, si diligenter persolveris, cognosces. Quapropter te etiam atque etiam rogo, perque Christum obtestor, ut tuorum fratrum causa, prò quibus etiam mortem oppetere debemus, hunc laborem suscipere velis. Porro de Sacramento magnam esse inter Christianos controversiam non ignoro, quae facile iamdudum esset dirempta, si homines non suam, sed in Christi gloriam, et ecclesiae salutem, quae concordiain continetur, in consilium adhiberent. Itaque ut eodem redeam, eura librum nostris hominibus magno usui fore existimo, si tu operam tuam illis in hac re navare voles. Quod ut facias, tanto studio a te contendo, ut maiore non possine De Ferrariensi causa, eadem, quae tu scribis mense decembri, ex cuiusdam pii viri literis intelleximus. Neque id nobis, qui illam intus et in cute novimus, mirum visum fuit. Magis quosdam alios a Christo defecisse miramur. Matrem vero meam constantem fuisse in illis turbis, Deo gratias agimus, eique totum acceptum referimus. Eam oravi, ut ex illa Babylonia una cum sororibus ad nos proficiscatur. Maritus meus gratias agit, quod ei tuum studium offers. Eius animus in te talis est, qualis esse debet. Uterque maximo te oramus opere, ut, ne hoc tempus tibi oblatum nos invisendi praetermittas, exoptatus venies. Vale. [Heidelbergae, 1555).