Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/203

haberem. mihi in mentem venit, me id per alios doctos viros facile assequi posse; et cum mihi tua scripta te notissimum fecissent, tu primus occurristi, qui meis Italis in egestate coelestium bonorum, in multisque erroribus versantibus, magno adiumento fore visus es. Si autem libellum aliquem Lutheri germanice scriptum, in quo eorum publicos errores coarguit, in italicum converteres (nam ego Germanorum linguam nondum intelligo, alioqui laborem non fugissem) aut tu de eadem hac re aliquid italice componeres, quod profecto melius quam ego praestare potes, utpote qui sacrae scripturae libros pervolvisti, quos ego vix primoribus labris gustavi, multis viris piis certe te errores quibus ducuntur erepturum confido. Si ecclesiae causa prò qua et vitam profundere debemus, hunc laborem suscipere voles, quos hoc tuo divino beneficio in perpetuum tibi devincies. Magis autem ex usu illorum fore videtur; si italice scribas, quippe ipsorum multi literas nesciunt, quod ut facias te etiam atque etiam oro, perque Christum obtestor, qui sibi hoc beneficium datum putabit, et a quo, cum ego tibi gratiam referre non possim, pulchre tibi foeneratum duces. Pluribus verbis hoc a te contenderem, si Iohannes Cremerus noster affinis non tecum de eadem hac re per literas egisset, et si per se pietas non loqueretur. Unum autem a te peto, ut si tibi meae literae molestiam exhibuerunt, non id meae importunitati, sed tuae pietati, qua freta ad te scripsi, attribuere velis. Si tibi opus erit opera nostra, omnia nostra studia a nobis expecta; non fallemus opinionem tuam. Vale. VII Calendas Iunii, 1553, Suinphurdii.

I

Olympia Morata cuidam concionatori Germano S. D.

Saepenumero mihi offerri occasionem tecum colloquendi maxime exoptavi, sed cum eam hactenus nancisci non potuerim, id tecum per literas agere decrevi, quod coram, si licuisset.