Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/20

Testimonium XVII. Non modo non haereticos sed pios esse eos, qui firmiter crediderint, ecclesiam Dei esse aedificatam super petram Christum. Hanc opinionem si secuti fuissent episcopi Romani, minus haberemus abusuum et abominationum. Freti enim ea opinione, quod super petram, hoc est Petrum, et, ut ipsi deducunt, super pontifices Romanos et eorum doctrinam aedificata sit ecclesia Dei, in quae non manus intulerunt? quid non sibi licere putarunt? ut scriptura impleretur, «arroganza tua decepit te, et superbia cordis tui, qui abitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis; grex perditus est factus populus meus, pastores eorum seduxerunt eos». Testimonium XVIII. Quoniam aliqui non contemnendi auctores asseruerunt, ecclesiam Dei aedificatam super petram Petrum; nihil ex ea re plus habere pontifices Romanos, quam caeteros episcopos, qui non habent ea, ob quae amanter dieta sunt illa Petro, cuius vitae exempla, quae ex actis apostolorum colliguntur, ita minime sunt imitati ; doctrinam vero, quae ex apostoli huius scriptis habetur, ita passim Romani pontifices proculcaverunt et everterunt, ut Petri eversores potius quam successores sint appellando per quos, inquit apostolus Petrus, «via veritatis blasphemabitur, et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur». Testimonium XIX. «Revelatur ira Dei — inquit apostolus — super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent; quia, quod notum est Dei, manifestum est in illis»: at cum cognovissent, quod Dominus Iesus factus est nobis salus, sapientia, a Deo, iustitia et sanctificatio, non glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et contulerunt