Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/191

desiderium meorum Terre non possem, praesertim tui, quae milii semper in medullis haeres, tuique semper in meis precibus mentionem facio. Magnae mihi curae est tua salus, semperque vereor, ne dies noctesque solliciteris, ut soles, et te curis conficias. Propterea licet occupationibus maximis distinear, relictis tamen omnibus, hunc dialogum tua causa componere volui, ut saltem dum legeres, animum a tuis molestiis abduceres. Suspicor enim, cum bellum sit in Gallia, virum tuum abs te discessisse, et te tuo more cruciari: ideo in dialogo aliqua quae tibi convenirent, et si non omnia, interspersi, ut videbis. Mitto etiam D. Martini scripta quaedam, quae cum legerem, valde me delectarunt, ut te quoque afficere et recreare possint, Incumbe per Deuin in haec studia, implora ut te vera religione illustret, non feres repulsain. An credis Deum mentiri? quorsum tot promissa omnibus suain opem implorantibus fecisset, nisi ea servare vellet? omnes miseros ad se invitat et allectat, neminem excipit. Quamobrem depone illum veterem errorein, quo hactenus ductae fuimus, cum putaremus, priusquam eum invocaremus, scire oportere, an ab aeterno tempore nos elegisset; quin potius, ut ipse iubet, prius ab illius misericordia imploremus, et cum hoc fecerimus, nos in numero electorum esse certo sciamus. Cessatum usque adhuc est, nunc porro expergiscere, et considera iam, non quae tecum colloquatur, sed qualia, et cuius sint haec dieta. Vale. Suinphurdii, [1552].

I

Olympia Morata Laviniae Ruverensi Ursinae S. D.

Valde dolui me eo tempore accepisse tuas literas, quo respondere non potui ; non enim ignoras, quam difficile sit hybernis temporibus reperire cui literas deinus. Ad malum hoc etiam accedit, quod iam maiore locorum intervallo disiunctae simus, quam eramus superiore aestate. Nani cum tu Romam veneris,