Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/190

Habes epistolam satis verbosam; non enim vereor, ne te scribendo expleam; praesertim cutn intellexerim, in hoc genere te studium meum non aspernari. Sed tamen cum unum adieeero, finem faciam. Necesse enim arbitror tibi respondere ad id, quod ex me quaeris, an aliquid pepererim. Hos foetus, quos eodem die et eadem hora, qua tuas literas accepi, edidi, ad te mitto, haec scilicet carmina, hic adscripta. Dialogum etiam latinum, quem nuper composui, cum descripsero, ad te mittam. Nullos alios foetus edidi, nec edendi hactenus mihi spes est. Te vero, doctissime Caeli, rogo, ut quid agat uxor, quot habeas istic Iiberos, quid discant, ad me diligenter perscribas. Omnia enim tua mihi maximae sunt curae, Cum autem ad me literas mittes, ad Sinapium nostrum Wirceburgum mitte. Hoc oppidum a Wirceburgo tantum iter unius diei abest. Vale. Maritus meus vobis omnibus S. P. D. Suinfordii, Calendis Octobris vesperi festinans, [1551].

I

Olympia Morata Laviniae Ruverensi Ursinae S. P. D.

Epistolam satis longam ad te hac aestate dederam, cui cuiusdam docti ac pii viri dialogum adiunxeram; an acceperis, nescio: perraro enim literae hisce turbuientissimis temporibus redduntur, quibus omnia bello ardere videntur. Sumus praeterea longissimo locorum intervallo, ut antea ad te scripseram, disiunctae. Quare, mea Lavinia, si minus meas accipis, quemadmodum neque ego a te praeter unas, posteaquam hic sumus, accepi, noli putare id aut negligentia mea fieri, aut tui oblivione. Si haberem cui darem, nemineni praetermitterem; ad meam quoque matrem, de qua semper solicita sum, quotidie, si fieri posset, scriberem: tantum enim abest, ut vestri oblita sim, ut mihi quidem quotidie augescat magis de vobis aegritudo. Et sane nisi hoc solatium mihi Germania daret, quod eos theologiae libros habere licet, quibus istic carendum fuisset,