Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/189

vitam agere contingeret. Quamobrem si istic vel aegros curando, vel publice legendo, suo munere fungi posset vir meus, libenter, vel mea causa acciperet conditionem. Si hoc fieri posset, nihil mihi iucundius accideret. Essem etiam Italiae propinquior, ita ut saepius ad meam charissimam matrem, sororesque meas, quae mihi ante oculos noctes diesque versantur, scribere et ab illis literas accipere possem: quod hic perdifficile est: accepi tamen hoc mense, satis longo intervallo. Et quia scio te nobis omnia cupere, mea interesse videtur, ut de illis te certiorem faciam. Serviebant meae sorores una Helenae Rangonae Bentivoiae; aitera eius filiae, quae Mediolani nupta est, quam cum ad te scripsi, Ferrariam venisse arbitrabar, sed cum se dare in viam cogeretur, et omnia parata essent, adolescens quidam, unicus filius, satis locuples, hoc audiens, eam abire non est passus, sed nullain petens dotem, in matrimonium duxit; quae mense maio hoc anno Ferrariam matrem invisit una cum suo sponso, et apud eam dies aliquot commorata est; alteram Romani secum abduxit Lavinia Ruverensis Camilli Ursini nurus, qua ego nullam doctiorem in Italia novi, et quod omnium maximum est, pia est. Ita Deus mirifice cum sanctis suis agit; quemadmodum etiam superiore anno, cum Wirceburgi apud Sinapium essemus, in maximo periculo nobis praesto fuit. Nam fraterculus meus, quem mecum habeo, e fenestra sane excelsa super aspera saxa decidit. Eum omnino moriturum putabamus; aut si viveret, aòirvatcÓTCtTOv Sinapio et tneo viro esse videbatur, eum non in epilepsiam incidere. Sed non plus mali habuit, quam si humi cecidisset; et locus est adeo excelsus, ut adhuc meus animus meminisse horreat. Verum de hoc tanto Dei praesidio ad matrem scribere non sum ausa. Non enim adduci posset, ut eum, nisi videret, vivere crederet. Haec habui quae de meis tibi scriberem. Hoc unum autem te rogare velim, ut si librum illuni de instituendis liberis a te compositum habes, qualem in aedibus Sinapii legi, ad me mitteres, ubi commodum erit. Cupio enim eum legi diligenter a mea sorore, quae Mediolani est. Si tuum etiam illum Pasquillum latine scriptum haberes, nos et aliquot viri boni, qui hic sunt, legeremus.