Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/187

aliquot dies apud Vindelicos cum Georgio Hermanno, regis consiliario, fuimus, quem vir meus egrotum curavit: hinc brevi in patriam mei viri, quae in Francia orientali sita est, ituri sumus, et ibi menses aliquot cum affinibus et amicis consumemus. Quanta autem vir meus sit probitate, quam literis graecis et latinis eruditus, malo te ex aliis quam ex meis literis cognoscere. Hoc tantum te scire volo, si cum principe mea summa mihi gratia fuisset, si me ditasset, non potuisse me in meliorem statum collocari, quam in quo misera et spoliata sum a Deo collocata. Doctus est, non infimo loco natus, cui etiam pater aliquid patrimonii reliquit. Tantus vero est eius amor in me, ut nihil supra possit esse. Eandem opem Deum meis sororibus laturum confido; eas Ferrariae apud matrem reliqui; tres enim habeo, et eas nubiles; fraterculum annos octo natum huc mecum atlduxi, quem literis graecis et latinis, quantum in me est, erudire conor. Haec omnia ad te scribere volui, non ut nostris malis laborares, sed ut nobis gratuleris. Fautor enim nobis Deus in nostris aerumnis extitit, immo omnia haec mihi contigisse laetor: ego enim si diutius in aula haesissem, actum de me ac de mea salute fuisset. Nunquam enim, dum ibi fui, quicquam altum aut divinum suscipere potui, neque libros utriusque Testamenti legere. Sed posteaquam princeps malevolentia et obtrectationibus quorundam improborum a nostra familia alienata fuit, non me tam miro desiderio haec brevia, fugacia et caduca affecerunt: sed Deus cupiditatem meam incendit habitandi in illa coelesti domo, in qua iucundius est dieculam unam conimorari, quam annis mille in istis principum aulis, et ita me ad divina studia retuli. Cuius rei testimonium sunt carmina, quae superiore anno feci, quae subscripta eo ad te mitto, ut videas ociurn mihi tot calamitatibus oppressae, literis operam dandi Deum praestitisse; qui me etiam illi viro nuptum dedit, qui magnopere hisce meis studiis delectatur. Atque haec de rebus nostris. Quid vero tu agas, quid uxor, cum aliquid ocii nactus eris, familiarissime ad me perscribas velim. Vale. Augustae, Nonis Octobris, [1550].