Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/141

haberemus aut aliud, sicuti sacerdotes illi veteres, quibus id contingebat in umbris, ut nos ipsi praefiguraremur, sed unctione quadam interiore spiritus, ex qua Spiritus sancti opera prodeunt, quam qui non habent, non possunt intelligere, non ut haberemus linostimas Zosimi, aut Sotheri pallam et consecrata vesti menta pontificum, stolasque levitarum, sed corpora munda et sanctitícata, vel purum coelibatum vel legitimum matrimonii ius servantes in castitate et sinceritate, vasa misericordiae impolluta, scientes quia corpora nostra membra sunt Christi, membra nostra templum sunt Spiritus sancti, qui in nobis est, quem habemus a Deo. Omnes igitur, qui per Spiritimi sanctum credimus in unigenitum Dei, Christi appellamur, quod unctionem habemus a sancto, baptizati spiritu Dei, ut ex nobis Christi corpus sit, quae ecclesia sancta appellatur, in qua licet necesse sit esse quosdam spectatae integritatis homines et probatae vitae, quales proponit apostolus ad diaconatus et episcopatus gerendos, vel ob praedicandum verbum Dei, vel ob egestates sanctorum sublevandas: ii quamquam a nobis colendi et observandi sunt, non tamen prò eis magis id dictum, «nolite tangere Christos meos», quam prò quoviseorum, de quibus Dominus, «quidquid fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis». De his nunc dicit per prophetam: «Qui vos tetigerit, tanget pupillam oculi mei». Qui sensus cuique erit apertissimus, qui, quae praedicta sint. quae contigerint, animadverteret. Sine muro praedixit futuram «Hierusalem, quod est, ecclesiam», hoc est, sanctos Christi fideles, nudatam auxilio, quod accidit martyrum tempore; quos, ut ibi minatur propheta, mirabiliter ultus est Deus, gente scilicet illa Romana, quae saeviebat in Christos, illa orbis domina deleta, urbe direpta atque incensa, occupata omni Italia, imperio amisso. Annon huc illa omnia spectant? «Nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Et qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei». Perge, ut quae res secutae sint cognoscamus. «Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his, qui serviebant sibi». Haec propheta, quae de Christis Domini, hoc est, Christi fidelibus dieta sunt, qui fortiter ceciderunt et in suppliciis