Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/133

Sed ego haec missa facio. Ad il]ud potius venio, quod auctores ipsi, quibus nituntur, tametsi aliquando non ita constanter locuti sunt, ea tamen vis est veritatis ut saepius gravissime commonuerint firmiterque adseveraverint. Quod operae precium est audire: «qui habet aures audiendi audiat, quid hic spiritus dicat ecclesiae. Aliter orare, quam Christus, filius Dei, qui veritas est, docuit, non ignorantia sola est, sed culpa, quando ipse posuit et dixit: «reicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis». Quid est «non ignorantia sola est sed culpa»? Dicant iam, ignorantiam eius rei minimi esse faciendam, operarii Satanae. Haec Cyprianus et Augustinus in evangelio Iohannis multis ac multis agit, ne in sanctis, quos montes appellat, spem ponamus et collocemus. «Non potest — inquit — esse in pace, qui spem ponit in homine. Nolite sic erigere oculos in montem, ut putetis in homine spem vestram esse collocandam, et sic dicite, — levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi, — ut statim subiungas, — auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. — Unde enim et montes acceperunt, ibi et spes nostra ponenda est. Mons erat et ille Baptista Iohannes, qui dixit, «non sum ego Christus, ne quisquam spem in monte ponens caderet ab ilio, qui montes illustrat». Et Chrysostomus, cum ea verba interpretaretur, «unusquisque autem videat, quomodo superaedificet, fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus»; subdit: «super hoc ergo aedificemus, et prò fundamento nabeamus tamquam palmitem vitis. Nullum sit medium inter nos et Christum; quod si medium aliquod intercederei, id quam primum aboleamus». Quae etsi verissime dieta sunt, quia tamen eius non sunt auctoritatis, qua scripta illa divinitus, ab illis non recedamus, ex quibus docendi sunt populi ut firmissimi haereant, et fiduciam in Deum per Christum habeant. «Iustificati — inquit apostolus — gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius ad ostensionem iustitiae suae»; non ergo ut te ex operibus tuis iustum ostendas, sed ut ipse Christus clarificetur, quod est, ut omnibus sit compertissimum, quia