Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/13

AON11 PALEARll VERULANI T EST IMONI UM AD GENTES ET NATIONES QUA E INVOCANT NOMEN DOMINI NOSTRI IESU ChRISTI. Quod bonum faustum felixque sit piis, invictis, augustis principibus universoque populo christiano; in id tempus venimus, in quo firmum et sanctum testimonium prò Christo est dicendum. Nam quod superioribus annis, mitra, virgis, igne et reliquis terroribus propositis, sic viximus, ut neque fidem neque observantiam neque pietatem in Christum declarare potuerimus, habuit fonasse ea res excusationem; quod, etsi omnia pericula subiissemus, nullam tamen praeclaram aliquam opem afferre videbamur fratribus nostris, qui hoc ipsum sublevandae reipublicae tempus exspectabant. Id nunc cum oblatum sit ab ipso Deo et patre Domini nostri lesu Christi auctore omnium commodorura nostrorum; quid est, viri fratres, quod timeamus? quid est, quod ludibrio esse hominibus, virgis caedi, in ignem coniici, prò testimonio sancto dicendo recusemus? Non proponuntur haec nunc primum iis, qui Christum sequi volunt. Veniat obsecro in mentem, iisdem poenis in conciliis, magna hominum frequentia (ut praedixerat Dominus Iesus), condemnatos sanctissimos viros illos, qui patrum nostrorum memoria prò testimonio Christi dando vitam cum sanguine profuderunt. Omnia feremus faciliime, si nos cohortati, non quomodo in vita, cum Satanae commentis oppresso evangelio filii Dei, manendum; sed quomodo, excitatis fratribus, ad Christum prò Christo decedendum sit,