Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/127

reciperetur sub utraque specie, hoc non obstante, petentes laici communicari sub utraque specie tamquam haeretici arcendi sunt, et graviter puniendi». Si Christi, si apostolorum, si discipulorum Domini, si primitivae ecclesiae ratio habita non est, cuius rei habitam olim ab istis putatis rationem aut habendam unquam? Si tanti ac tales auctores, Christus, Paulus, apostoli, discipuli Domini, primitiva ecclesia non obstiterunt istorum audaciae, quorum iudicio et monitis arbitramini impios sacrilegos potuisse aut posse cohiberi? Neque vero me fugit multas adversarios comminisci causas, quibus ab instituto Christi, a consuetudine primitivae ecclesiae sit recessum, ut ne sub vini specie servatum sacramentum coacesceret, neve cum per urbem circumferretur lapsu sacerdotis posset effundi. Hoc illud est, quod dicebam; si tam diligentes fuissent episcopi Romani in excogitando, ut praeceptum Christi sacrum, solemne, integrum, perpetuum maneret, quam fuerunt in sanciendo, ne aliqua ex parte servaretur, o felicem rempublicam Christi! Quid opus est servari sacramentum in aere? quid circumferri per urbem, si domi potest confici et exhiberi aegroto? An sacramentum hoc in tempio Salomonio instituit Dominus, vel domi potius alicuius? Omnia sunt excogitanda, ut praeceptum, ut institutum Domini stet. Causae, si quae obstare videntur, tollendae sunt, non excogitandae causae ad pervertendum et tollendum praeceptum et institutum Domini. Quod vero quidam non modo laicis tenuioribus sed imperatoribus et regibus sacrificulos et salisubsulos quosdam de grege eorum, de quibus dicemus, putent praeferendos et acceptione sacramenti distinguendos, primitiva ecclesia, quae servavit traditionem apostoli, in qua non erat ista discredo, testimonio est, quod ambitione faciant non apostolico instituto. Nam quod Christum pontifices sibi instituerint antecursorem in itineribus, et laterna et praesidio circumstant, iaciunt et indigne et astute, ut ferociorum animos contineant, et plebeculae undique effluentes proYolvantur ad pedes eorum, quos, ut ipsi volunt persuaderi, Christus ipse concomitatur. Sunt pontificum Romanorum hae propriae artes: in his nolite