Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/121

absolvit quaestionem his verbis: «Quod scriptum est in evangelio Marci, «non habebit rernissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delieti», quid est aliud, quam id, quod secundum Matthaeum legitur, «non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro»? Aliis quippe verbis et alio loquendi modo, eadem ipsa est expressa sententia, alium evangelistam non destruit alius sed exponit». Ex Malachiae verbis firmi nihil habent adversarii. Loquiturenim is de Iohanne Baptista, quemadmodum declarat Dominus ipse in evangelio; prosequitur postea propheta coniunctim, ut ordo postulat, adventum Messiae, qui dicitur Christus. Si de alia re sermo esset, sensus ille de Iohanne Baptista et Messia coniunctissimus et continuus divideretur. Nihil est quod de adventu primo non optime quadret. Quod in Apoca lypsi dictum est facile omnes intelligunt, qui norint tropos scripturae. Saepe enim a brutis inanimis atque insensibilibus laudari et benedici Deus dicitur non quod ore quaedam, quod non habent, Deum laudent, sed quod ex iis tam belle dispositis eaque sapientia productis, quae in admirationem traduxit semper omnes homines, laus ingens atque immensa redundet in Deum. Huc spectant cantica illa, «Laudate Dominum bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. Benedicite ignis et aestus Domino: benedicite noctes et dies Domino». Quodque isti videntur non animadvertisse, de iis (quos spiritus vocant) omnibus pariter est dictum, «omnis spiritus laudet Dominum». Quis haec intellexerit, nisi tropum scripturae intellexerit? Nam si quis ob haec dieta deducat, ergo nix benedicit Dominum, ineptissimus est. At, si quis ex omnibus, quae sunt in coelo terra et inferis cumulatissime laudem referri in Deum asserat, ad cuius gloriam facta sunt, quae ubique sunt; verissime asseret, ita ut veluti uno ore aeque omnia concinant, «sedenti in throno et agno, benedictio, honor et gloria». Sunt et aliae interpretationes non reiciendae. Sed quid ego apud tales viros de his diutius? Cum praesertim doctissimi homines ad haec et caetera, quae obiiciuntur, apposite et copiose responderint. Commentum de purgatione animorum a pythagoricis, platonicis et poétis sumptum non dissimili argumento ex fabuíis