Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/115

contempserunt, quasi surgente ingenti hoc aedificio parietinae superstitionum et perversarum opinionum stare non possent, collapsura per se mirum in modum; quidam imprudentiores demuiserunt plebeculas, variis ritibus institutis, prope ethnicis, et rithmis compositis, commentisque poèticis quibusdam receptis: alii suffarcinatione umbrarum veluti legalium, quibus augeretur studium pietatis, cum minus nihil sit factum, sed bene invectus incredibilis cumulus superstitionum, offusaque nox luci evangelicae, imminutaque magna ex parte fiducia illa in Deum patrem, in Christum Iesum, in spiritum Dei nostri. Quod factum hodie liquidissime videmus, recognoscimusque praedictum a Spiritu sancto, compellante ecclesiam his vocibus: «Et interpretes tui praevaricati sunt in me, et venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt».