Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/114

fertur proclivius. Non sunt hominis viae eius, quoti fato agi omnia acceperit aliquando. Putabit alter hoc, alter illud posse stare cum scriptis divinitus. Quamobrem, cura variae sectae sint philosophorum, oratorum et poètarum, quibus non vulgares adolescentes se a pueris dediderunt, et firmiore aetate bis etiam delectati theologiam professi sunt; et dictionis genus facile recognoscimus, et aliqua etiam, quae philosophum potius, aut oratorem, nonnunquam poètani, redoleant, quam apostolum purum, gravem et firmissime haerentem verbo Dei : optima ergo Cyrilli et Augustini sententia est, quam superiori capite recitavimus, de scripturis canonicis, in quibus neque retractationes, neque lapsus, neque errata legimus, ut in iis, qui interpretationibus et commentariis magnopereexcellere videntur,— Quid ergo, inquiet aliquis, eorum dieta ac sententias adducis in medium, ac velini patronos atque advocatos adesse iubes sententiarum tuarum? Dicam, et in quod auctores ipsi non adspirarunt, nunquam ego id deferam doctissimis et prudentissimis viris. Quid ergo est? incidimus in tempora perdita ac misera, addite etiam, si velitis, suspiciosa. Cum aliquid dicimus, dubitant homines, ne nova, ne efficta sint a nobis aut ab iis accepta, qui in invidiam rapti sunt, veluti perturbata religione. Huic suspicioni medemur, si ab iis, qui laudati, qui idonei auctores diutissime fuerunt habiti, ostendamus aliquando fuisse probata. Doctores itaque isti atque interpretes in opinionem adducere possunt, fidem facere piene non possunt. Ut ergo nemo ca, quae proponimus et dicimus, a nobis primum sine pietate excogitata et dieta putet, et e numero eorum esse, quae in aliquorum, qui probi sunt et periti habiti, cogitationem minime unquatn ceciderint; adducimus dieta et sententias veterum interpretum, quos non propterea conferimus, aut conferendos putamus cum scriptoribus illis primis, non humano sed divino testimonio probatis: quin fatemur hosce doctores lapsos interdum. Atque utinam eorum sinistra patientia aliave causa non itum sit in abusus! Si enim tum primum restitissent, cum tam multi tamque firmi non erant abusus, difficillimo hoc tempore non laboraremus. At ex iis quidam peritiores augustioresque, de gratia fundamentis praeclare iactis, caetera