Notae in duos libros/Dissertationes/II

II. Feuda heroicae originis esse

../I ../III IncludiIntestazione 6 settembre 2021 25% Da definire

Dissertationes - I Dissertationes - III

[p. 667 modifica]

II

FEUDA HEROICAE ORIGINIS ESSE

(pag. 223, n. 1).

[i] Cumque his congruit quod passim in barbaricis historiis narratur, quod gentis victricis principes una cum summo duce suo ditiones sibi consensu dividebant et praecipuam duci dabant; ad ipsissimum instar quo bellicae praedae inter heroes apud Homerum memorantur divisae. Eae namque coram exercitu omnes exponebantur, et sortito dividebantur inter heroes ex ipsorum consilio [Iliad., XIX). Quare Achilles Patroclo dicit Chryseidem sibi sortito evenisse virtutis praemio in praedarum divisione facta a «filiis Achivorum» (Iliad., XV) summaque iniuria se ab Agamemnone affectum, qui, non contentus sua praecipua Briseide, illam sibi eripuerit1 (unde perpetua Achillis ira et dolor per universam Iliadem diffusus); et in Odyssea, XI2, «filii achivorum» et Pallas Minerva Ulyssi arma Achillis adiudicasse memorantur. Ex quibus locis homericis haec conficiuntur: [p. 668 modifica]

I

Minerva heroes in consilio, Pallas iidem in concione.

[2J Minervam esse characterem heroum in consilio, Palladem heroum in concione, quales numero et saepe nos in his libris enarravimus.

II

«Filii achivorum» graeci patricii.

[3] Graecis «heroes» esse qui essent certi filii, ut romanis «patricii» qui certos patres haberent, cum in Homero «heroes» perpetua periphrasi «filii achivorum» describantur.

III

Feuda ius gentium antiquissimarum.

[4] Recurrentibus iisdem violentiae moribus, eadem redire iura; et sic feuda non esse novum ius gentium a barbaris per Europam introducami, ut Grotius putabat, sed ius gentium antiquissimum, quantum Homerus antiquus est, in parte tamen diversum.

IV

[5] Ductores barbarorum in Europam gentium fuisse ut Agamemnon ductor graecorum ad Troiam.

V

Eaque [feuda] ex clientelis orta.

[6] Has ditionum divisiones foris factas a barbaris gentibus quae Europam inundarunt, satis aperte docere ab ipsis domi celebratas fuisse clientelas; uti re ipsa plurimum in Germania clientelas celebratas Tacitus narrat, De moribus Germanorum3, unde fuere gentes quae inundarunt Europam: ita ut earum gentium principes cum suis quisque clientibus in bella profecti sint, iique suorum clientum proprium ductum propriumque imperium habuerint, ut graeci heroes cum suis [p. 669 modifica]quisque plebibus ad Troiani profecti sunt; suntque famuli, qui apud suum quemque heroem in eo bello pugnare passim ab Homero narrantur. Et sic clientelae, domi custoditae inter Germanos, feuda foris ab Germanis per universam Europam progenuere.

OBSERVATIO

Antiquum «ius quiritium» feudale quoddam —
Nostratia feuda Homeri tempore.

[7] Tantum igitur abest ut mireris quod ius romanorum quiritium hoc et posteriore libro dixerim «ius quoddam fuisse feudale romanorum, quod feuda eadem ipsissima, qua apud nos sunt natura, fuerint aetate heroum. Quam ad rem confirmandam luculentissimus est Homeri locus, et tam disertis verbis conceptus, ut eruditi omnes prorsus caecutierint, qui eum hactenus inobservatum transmisere. Is est in Iliadis libro de legatione4; ubi Agamemnon, per Phoenicem, Diomedem Ulyssemque legatos, Achillem orat ut iram mitiget, sibique placatus, graecis, de summa rerum laborantibus, opem ferat; eique, inter cetera quae basilice profert, se tres filias habere ait; quam earum maxime optet, nuptum ei daturum pollicetur, et dotis nomine septem oppida pastoribus et opilionibus celebrata, qui eum ut deum alterum colent (en obsequium) et sub eius sceptro ipsi tributum pendent (en operarum praecium, quod nunc senioribus vassalli pendunt), eamque sibi habeat sine ulla dote coemptam. Haec certe nostrorum temporum feuda sunt, quae, nisi Homerus poetico oestro providerit, non aliunde quam ex clientelis oriri potuerunt.

Clientelas autem, ius omnium primarum gentium, et Germanorum praeter ceteros, a quibus feuda per Europam omnem diffusa sunt, per ea, quae in bis libris diximus, certo constati et Romulum clientelas in suam civitatem introduxisse, post Plutarchum omnes conveniunt.


Note

  1. Oltre che far confusione tra Briseide e Criseide (cfr. presente edizione delle Opere, V, 75), il Vico contamina il discorso di Achille con Tetide (Il., I, 366-9, 393), quello del medesimo Achille, non con Patroclo, ma con Ulisse (IX [non XV], 330-5) e la proposta di quest’ultimo di recare in mezzo l’agora i doni offerti da Agamennone ad Achille (XIX, 173-4) [Ed.].
  2. Verso 546, ove, per altro, si ricordano i παῖδες Τρῷων [Ed.].
  3. 25 [Ed.].
  4. IX, 383 sgg. [Ed.].