Lettere (Campanella)/XV. A Gaspare Scioppio
Questo testo è incompleto. |
◄ | XIV. Agli arciduchi d'Austria | XVI. Al medesimo | ► |
XV
A Gaspare Scioppio
Annunzia cose mirabili se gli sará dato di predicare nelle piazze di Roma o di recarsi in Germania, aggiunge che non solo eretici ma saprá anche convertire infedeli di qualunque parte del mondo, quindi tocca di pronostici e visioni, ed in ultimo decanta i risultati della sua dottrina medica: tutto ciò egli vuole sia detto al papa.
... Si porrigas pontifici literas, non malum puto. Si de miraculis quae polliceor, riserit, dicito me habere fídem quantum sinapis granum: et non ad gloriam meam, sed ad Evangelii veritatem per me illa esse patefacienda, non patranda. Deus facit mirabilia solus. Item pro comperto habeas praedicesque cupio coram papa et cardinalibus me propalaturum huiusmodi prodigia, et digito ostensurum haec et arcana Dei et naturae tot tantaque tantoque spiritu ut confidam et persarum et indorum et maurorum et hebraeorum et haereticorum multitudinem ad fidem Christi repente convolaturos. Ego enim leges gentium omnes novi et quid in hac re sentiant; item omnes scriptores praefatarum nationum huiusmodi coelestia portenta admirari, nescire autem causas, sed non causas pro causis reddere et principia petere; et quasi coniurasse philosophos et astronomos ad Evangelium occultandum turpiter et iniuste.
Cum autem haec ego patefecero ex sensibus et observantiis gentilium primo, videlicet Archimedis, Timocharis, Abrachis, Dionysii, Plinii, Columellae, Menelai, Hipparchi, Ptolemaei et chaldaeorum, item Eudoxi et Calippi et Metonis, Philolai, Pythagorae, Platonis, Aristarchi; ex arabum mathematicorum secundo, videlicet Albategnii — hic vocatur Macomethus Arateg et Thebis, — Alphraganii, Abenragel, Hely expositoris, Albumassaris, Dorothaei, Vitellii; tertio ex observantiis iudaeorum, Prophatii et Levi; item et christianorum, Alphonsi regis,Arzachelis hispani, Nicolai Copernici, Reinoldi, Vuerneri, Pighii, Augustini Riccii et Beneventani et Petri de Aliaco aliorumque multorum haereticorum. Adde bracmanorum et iaponensium et chinensium et catainorum et persarum praesentes admirationes, ignorantium quo pacto haec acciderint: veluti reges chaldaei tempore Ezechiae, admirati de portento viso in sole, miserunt nuncios ad sciscitandum. Et si Iudaea tunc sapientes habuisset viros, propagatores fidei multum profecissent; sed nec Isaias extra Iudaeam id praedicavit, quoniam non venerat tempus promulgandi fidem: fides enim hebraeorum erat sub paedagogia et umbris et tutelis.
Ego autem cogito librum contra leges gentium edere et veritatem Evangelii in coelo nunc ostendere et sapientes nationum ad admirationem redigere: insultabo legibus eorum et ostendam vera quae praedixit David: «annunciabitur Domino generatio ventura, et annunciabunt coeli iustitiam eius [populo]». Nam post haec signa cadet Antichristus et renovabitur alleluia in ecclesia in tranquillitate aurei innocentisque saeculi. Et ideo credo nunc in me adimpleri quod scriptum est: «Dominus de coelo in terram adspexit ut audi et gemitus compeditorum et salveret filios interemptorum, ut annuncient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem, in conveniendo populos in unum et reges». Et quod sequitur: «respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum etc.». Et deinde ipsa renovatio ostenditur: «tu in principio terram fundasti et opera manuum tuarum sunt coeli: ipsi peribunt, et sicut vestimentum veterascent, et mutabis eos et mutabuntur». Ecce coelum novum et terram novam, et exustionem terrae postmodum oriri, et ea quae sequuntur, nam nequeo scribere cuncta. Vellem potius loqui et Apocalypsin tibi aperire, ut saltem videam an probetur iudicium meum quod nutu Dei intelligere videor. Et quidem facillimum erit ostendere Christum esse primam Rationem, et omnes homines cum sint rationales, illius fidei assensuros. Fiet enim decretum omnium nationum, ut videbis ex prognosticis meis, et consilium etiam infidelium, et omnium erit sententia vivendum esse secundum legem naturae. Perquiretur quae sit haec:invenietur esse christiana et sic fiet unum ovile et unus pastor, nescio an Romae vel Hierosolymis.
Ego autem ita Deo meo addictus sum, ex quo vidi mirabilia eius, et angelos et daemones, et passus sum multa, ut totus in spiritum versus iam sim; et si Romae per mensem praedicavero in plateis et in templis, credo germanos et gallos convolaturos sponte ad fidem absque fastidio tuo. Parum enim proficies, nisi Roma primo accipiat semina sanctae renovationis quae iaciantur eo tempore quo Antichristus sua spargit. Et nisi fallor, hic ad viginti tres annos comparebit «cornu illud loquens ingentia», et tribus annis cum dimidio durabit, et corruet et statim ecclesia renovabitur. Venient quidem Romam germani tui sponte et quasi stupidi, quando audientur verba Dei in libro quem paro; sique ibo in Germaniam, in diebus decem convertam comitem palatinum Rheni et duos alios principes qui saepe me accersierunt, et doctores et scholasticos innumeros. Spero etiam me secundum Evangelium victurum et discipulos multos adducturum, ingenio et fide pollentes. Et quidem tunc reformabitur clerus sponte, non per iudiciariam potestatem, quia ipsi irrident et spernunt epicureos reformatores. Habeo etiam arcana naturae multa et medicinam admirabilem cui et fides hominum addit vires. Ideo saepe desperatas infirmitates curavi et in omni genere scientiarum nova et recondita [ostendi| ad alliciendos sapientes: hos autem sequitur vulgus.
Aperi haec pontifici et cardinalibus. Praeterea, diarissime, si habuerimus fidem, transferemus montes: «omnia possibilia sunt credenti». Vide librum meum De magia super hoc verbo. Et certus sum Deum confirmaturum praedicationem nostram miraculis et gratiis et donis suis. Nunquid ipse non dixit: «si fuerint tres in nomine meo vel duo etc.?»; et: «sunt verba mea ut ignis et sic ut petram conterens malleus?». Ideo, frater mihi dulcissime, in Deo spes nostra, et convertemus germanos et indos. Si in marsupio et gloriola thesaurizabimus fidem discipulorum, uti faciunt concionatores nostri, erimus derisores et derisi a Deo et ab hominibus, et nihil proficiemus....
[Neapoli,] 6 maii 1607.