Lettere (Campanella)/LXXXVII. Al gran cancelliere Pietro Séguier
Questo testo è incompleto. |
◄ | LXXXVI. Al medesimo | LXXXVIII. A Cassiano del Pozzo | ► |
LXXXVII
Al gran cancelliere Pietro Séguier
Non avendo ottenuto l’udienza chiesta, gli pone in iscritto quel che gli preme di avvertire; e premesso che ormai gli affari pubblici sono dovunque sbrigati dagli ecclesiastici, ed in ispecie da’ domenicani, gli svela ed espone le mene del generale di questo ordine che per interessi suoi e della sua famiglia è strettamente legato agli spagliuoli.
Illustrissime domine,
Veni bis hesterna die ad te praesentaturus nostrorum librorum exemplar unum ac simul collocuturus de spectantibus ex nostro ordine ad regni bonum: occupationes tuae multae mihi aditum prohibuerunt. Paucis scribam quae proloqui pluribus optabam. Res politicae fere omnes per religiosos in Italia et ubique tractantur. Putant enim principes sic tutius et secretius expediri; Romae autem nonnisi per eos, maxime videlicet per dominicanos, in quorum manibus officia sacri palatii, congregatione sancti officii et indicis, et consultationes congregationum aliarum et principum et populorum sunt. Curare quod oportet eos habere pro nobis: sicuti hispani hoc introspicientes valde satagunt pro se.
Procul dubio pater generalis dominicanorum frater Nicolaus Rodulfius hispanus est, hispanico spiritu afflatus ac nutritus, cardinalatum ab hispanicis sperat, — sicuti alter frater eius cardinalatum, alter marchionatum, alter qui nunc est a consiliis proregis neapolitani, pensiones multas ab hispanis obtinuerunt, — proptereaque omnes officiales sociosque hispanos habet. Et ego per vim detecta fraude corniti de Bettunes, olim in urbe oratori, effeci ut pater Gherardellus Gallus fieret unus ex sociis eius. At ipso mortuo, successit illico pater Ciantes hispanissimus. Utitur tamen pater generalis adhuc duobus Gallis idiotis conversis ad sui servitia vilissima; alitque spe etpromissis ut sint exploratores subdoli contra Gallos in urbe morantes, quemadinodum dominus de Novallia expertus est.
Unde mirantur romani technas illius presertim quando, sunt iam anni duo, accersitus e Gallia pontificis iussu animoque privandi eum generalatu, ferens epistolas e Gallia simul ac ex Hispania ad quam fratrem Adrianum socium propter hoc niiserat, evasit malum sui deceptis utrinque commendatoribus. Qua de re oretenus multa dicam. Praeterea, quod consideres maxime cupio, in singulis provinciis exaltat unum ex tratri bus vafrum simulatorem qui exploret annuncietque illi negocia fratrum et arcana regnorum ac principimi; proptereaque illi dat supra omnes potestatem vel saltem super unum conventum regiae civitatis et independentiam ab onini superiore illius regni, et si qua explorator iste committit i’acinora, remanent impunita, cum sit exemptus omni obedientia; tum quia nemo audet usque Romam accusationein mittere nec potest tam a longe causam agitare, tum quia scit patrem generalem non admittere querelas contra suos, et potius persequi vexareque accusatores, denunciatores vero pro falsis habere.
Sciat ergo dominus nieus quod in hac urbe regia pater lohannes Baptista Carreus est explorator et fratrum et auiicorum et arcanorum regni quae per tabellarios generali abutenti ad hispanorum utilitatem significat. Hic est genere allobrox sub sabaudo duce natus, hispanismo addictus, quippe qui novitios fratres semper cathechizavit ad hispanismum. Sunt in hoc conventi! tres eius altimni testantes quod saepe dicebat eis: «Non est fides catholica, non probitas, non scientia nisi in Hispania; et solus rex catholicus substentat ecclesiam. Ite ad gymnasia hispanorum». Praeterea hoc etiam tempore habet epistolas e Bruxellis mittitque: est enim ibi quidam alumnus ipsius, praefectus novitiatui, a patre generali propter hoc erecto, favetque omnibus hispanice sentientibus, linde etiam presbyterum nuper suspendio necatum propter bruxellanas litteras regno insidiosas fovit atque a morte liberare conatus est, ut quidam fratres mihi narraverunt. Credo etiam quod tanquam explorator duplex refert eminentissimo Cardinalialiquid leve ut tutius possit gravia Gallorum omnia rimari ac renunciare. Omitto quae contra me pater generalis per eum domino Cardinali, licet frustra, suggessit obliquis epistolis, tiraens ne mihi fides praeberetur, eius hispanismum detecturo, etenim oratores omnes Bettunes, Brassach, Cricchi et Novalia bene norunt quid ego et quid pater generalis in urbe sapiebamus, et quibus adhaerebamus partibus.
Sciendum praeterea quod quoniam nullum potest fieri malum nisi sub specie boni, erexit pater Rodulfius novitiatum Lutetiae — ex quattuordecim minibus libris argenteis ablatis contra legem a conventu divae Annunciatae reformatorum, nec ostendit dispensationem papae qua hoc fecit — ut conventus provinciae, quibus vetitum est recipere ad habitum religionis novos fratres ex alumnis reformatis in hoc novitiatu, replerentur. At iste Carreus praefectus novitiatui in tribus annis tres tantum novitios fecit, quorum unus recessit ab eo, et quos apud se fratres habet, sunt fugitivi ex conventibus reformationis sancti Ludovici : quicunque enim ob crimen aliquid passi a superioribus suis vel timentes pati ad Carreum confugiunt impunitatis spe.
Qui habet auctoritatem independentem ab omni superiori in Gallia et solum patrem generalem agnoscit, quapropter et reformatos deformat passim et non reformatos annihilat, dum evacuat iste conventus incessanter et non replet nec replere potest. Quoniam revera iste novitiatus est tegmentum politicum, non autem reformationis promotio, oportebat enim in congregatione sancti Ludovici reformatorum optimos alere centum novitios in quatuor vel pluribus coenobiis sicuti isti líoni patres consulebant et ex illis conventus non reformatorum replere et non erigere unum ex pecunia reformatorum contra reformatos, in quo Carreus sequestratus ab eis et independens regnaret possetque sic artem exploratoris exercere.
Vide, domine, quod fictitius est iste novitiatus etiam ex hoc quod pater Carreus manducat semper carnes, incedit in curru, nunquam surgit ad matutinum, quae nulli praelato presertim conceduntur, nisi aegrotantibus qui non possunt habere officiunisuper alios, si non possunt vitam communem servare; sicut ipse finget se non posse, praeterea novitios una cum sacerdotibus habitare permittit, novas ceremonias, novas tonsuras, novum cantimi inducit, obedientiam et praecepta superiorutn sibi intimata rescindit, et contra vere reformatos a quibus per vini extraxit quattuordecim millia librarum et saepe aliis eleemosynis fraudat, erexit quasi altare contra altare, exploratores et exploratrices in palatia principum subniittit, et tandem in praemium tantorum facinorum factus est commissarius super conventum probatissimorum ac doctissimorum iacobistarum vir indoctus omnino cervicosus, simulator, inobediens; unde coacti sunt Romani mittere petentes si refonnatione indigeni alios illustres reformatores, sub quorum lumine possint ambulare non autem sub Carrei lucerna fumigante. Haec prò debito meo intimasse satis.
Post scriptam, non missam, hanc, venit nuntius de clade hispanorum in Belgii confinio, laetatur caelum et terra sperans libertatem, christianitatis libertatem ab imperio per austriacos redacto in officinam haeresiarcharum et in peculium hispanismi ampliandi super cervices ecclesiae et principum eius. Precor Deum Sabaoth atque regem Christuni eius (sic) ut tempus nullum nec latebra detur pavidis hostibus, si hac anni quarta vultis Belgio potiri toto — quidquid enim inter Tyrrhenum et oceanum et inter Pyrenem et Rhenum interiacet vestrum est, dicit veritas — atque ad maiores expeditiones arma convertere. Cavete, quoniam hispani occulto marte et procrastinato fiunt victores, Galli aperto et celeri, quoniam illi astuti et timidi, hi fortes impetuosique; quapropter plurima et quidquid petitis pollicebuntur et solum domini treverensis restitutionem subito praestabunt, ut dum robur gallici creduli exercitus per moras lentescit dissolviturque, ipsi dolos ad alienandum a vobis principes populosque et auxilia procuranda exercere possint ac promissa irrita facere, ut mos ipsorum est. Scripsi quae facienda hoc tempore explorante providentur viro, tum in Italia apud pontificem, tum bine. Nescio an receperit eminentissimus cardinalis dux; qui, ut puto, accipit prò solidisquae amor et fides mea dictat, quamvis inania essent. Cum revertentes veneritis in exultatione portantes manipulos victoriae, colloquemur.
Vale in Domino qui salvum facit regem et exercitum eius, sicut incessanter et instanter oramus. Amen.
[Parisiis,] die 31 maii 1635.
Praestantiae Tuae illustrissimae |
Illustrissimo domino De Séguier,
regiorum sigillorum custodi,
patrono observandissimo,
in propria manu cito cito.