Lettere (Campanella)/CXIX. A Claudio Bullion di Bonelles

CXIX. A Claudio Bullion di Bonelles

../CXVIII. A Cassiano del Pozzo ../CXX. Al cardinale nipote Antonio Barberini IncludiIntestazione 1 marzo 2021 25% Da definire

CXIX. A Claudio Bullion di Bonelles
CXVIII. A Cassiano del Pozzo CXX. Al cardinale nipote Antonio Barberini

CXIX

A Claudio Bullion di Bonelles

Dedicando la Metafisica, la maggiore opera sua, la bibbia de’ filosofi, come lui la chiama, al soprintendente delle finanze in Francia coglie l’occasione per tessere l’elogio di questo suo patrono.

Illustrissimo domino D. Claudio de Bullion, regi christianissimo a secretioribus consiliis primique ordinis Sancti Spiritus equiti torquato, aerarii totius regni Franciae summo praefecto veraeque virtutis patrono optimo.

Supremi numinis providentia factum esse considero, illustrissime domine, ut operum meorum, quibus scientias omnes instauravi nutu Dei, optimum optimo viro dicaretur. Siquidem postquam me decepta crucifixit Hispania, non digna referens iis quae pro illa scripsi, piaque resuscitavit Gallia musarum perenne refugium, me totum meorumque studiorum fructus non vulgares Galliae deberi non ingratus profiteor. Itaque cum regi christianissimo atque invictissimo primum opus ad patrocinium fidei obtulissem contra atheismum et centra gentilismum et contra haereticismum; alterumque cardinali amplissimo, supremo regni ministro, undique oculato, undique aurito, tanquam artis et naturae secretarlo, librum mirum De sensu rerum, tertium vero, quod Physiologica, Ethica, Politica et Oeconomica cum suis appendicibus complectitur, cancellano magno Franciae, apprime pioque doctoque dedicassem; reliquum erat ut tibi, solidissimae virtutis vir, in cuius manu totius regni fundus et basis servatur, opus quartum offerrem. Evenitque ut nonnisi istud maximum volumen pro te paratum haberem; tuaque simul insuper liberalitate non vulgari, qua et editionein librorum et vitae meae conservationem sponte non rogatus largiter foves, illectus, imo et vi munificentiae tuae tractus, perficerem, quod aequum erat.

Domine preclarissime, codex iste, si ut decet confectus est — id quod posteritas iudicabit, — appellari potest biblia philosophorum, sapientia scientiarum, divinarum et humanarum rerum arx, omniumque quaestionum de cunctis rebus actualibus et possibilibus, stimulantium mentes hominum, resolutio, ita ut omnes gentes scientiarum legumque suarum veritates et errores radicitus ex hoc codice explorare valeant. Praeterea etiam sicuti se habet prudentia ad omnes virtutes vel poètica ars ad omnia poémata, ita haec philosophia, quam voco universalem et metaphvsicam, ad omnes scientias et artes inventas et inveniendas ut officina et fons ipsarum referri potest. Ego qui nunquam mea laudavi opera, hoc unum, pro veritate, ad nationum utilitatem laudare cogor, cum rite agnitum sit omnes humanos libros ad istum esse quasi pueriles notitiae ad provectas; et quicumque ante me metaphysicam aggressi sunt, potius eos logicam et grammaticam insulsam et inordinatam tradidisse quam metaphysicam, non ego, sed quibus et meam videre datum est, testantur; et christiani, idest vere rationales qui Christum non vulgariter ut unum sectariorum, sed subliiniter ut Dei Rationem universalem, Verbum et Sapientiam colunt, applaudebunt vehementer.

Quapropter non deerunt qui mihi succenseant quod non summo pontifici aut sumrao regi illud consecraverim. Ego autem in promptu respotisum habeo quod potius summae supereminentissimae monotriadi, unde primordia, principia et causae rerum magnique infíuxus, inditi rerum universitati ad transferendas divinas ideas, sicut in hoc volumine demonstratur, consecrari debet, sicut et consecro; atque rogo illud aeternum nuinen pro tua proque mea incolumitate incessanter. Praeterea quodam fato accidisse, inquam, ut nonnisi tibi sub numine ofiferretur, quandoquidem simul intellexi fatalis oblationis rationem. Considero enim quod septem Graeciae sapientes celeberrimi in te sapiente Gallo uno continentur et superantur: alii enim sibi solis sapiunt utilesque sunt, ut Thales, Bias et Periander; alii reipublicae et non sibi, utPherecydes, Socrates, Pythagoras, Solon; alii solis amicis, ut forte Myson et Cleobulus, sicut soli regi Zopyrus.

Tu vero, Bullion, et tibi et regi et amicis sapis et prodes et proficis. Scripsi equidem in hoc libro de vita divinitus comparanda et angelitus comparanda et coelitus comparanda et humanitus comparanda, etiam et diabolitus et bestialiter comparandis; atque te participem superiorum in quarto loco tanquam exemplar contemplatus suin. Namque facile multis est invenire canones vivendi et philosophandi, aliisque praedicare, sicuti sapientes graeci et latini fecerunt, sed inaniter cum ad facta devenitur. Tu vero, domine illustrissime, solidam rationem vivendi tenes secundum naturam humanitus praeeccellentem in suo ordine mirificam; proptereaque dedit tibi Deus quaecunque in republica universali humanitus optimo viro debentur, dignitates primas, divitias ingentes, uxorem inclytam, liberos ingenio, doctrina et forma praestantes. Quibus omnibus simul nemo sapiens potensque potitus invenitur. Tu vero quae a maioribus non haereditasti, bona habes, et quae haereditasti, bona auges et cumulas. Quid nobilitatem generis memorem quae, etsi magna, fere nihil ad splendorem et honores quos tua prudentia et solertia consequutus es? Ut non .immerito magnus ille cancellarius De Sillery, insigne semperque memorabile decus Galliae, optaverit quacumque ratione posset te bonurn sibi bono devincire, unde neptem suam in uxorem prò complemento desideriorum suorum tibi dedit. Praeterea quam bene te gesseris et legum divinarum et humanarum peritia et prudentia agendorum fulgens, factus consiliarius in senatu parisiensi, nemo ignorat et honores subsequentes quibus continuo auctus es, declarant.

Nam in regis privatum consistorium ascendisti subliniiora tractaturus. Et cum princeps vir et alii regni proceres, deficientes a rege, exitium regno minarentur, efficacem prudentiam tuam elegit rex ad seditionem placandam. Deinde nutu regis dominum de Lesdiguieres polemarchum mirifica suavique eloquentia ad regis partes et ad fidei catholicae communionem traxisti. Similiter et quam sapienter oraveris ad conciliandampacem cani domino de Lesdiguieres et duce de Rohan, sectariorum ductore, ntiraniur adhuc. Praeterea cum Italiae liberationem rex per dominimi de Lesdiguieres et Sabaudiae duceni adversus genuenses, qui hispanicutn doniinatutn in Italia fovent, moliretur, tu unicus visus es idoneus qui iustitiae et stipendiis militum in exercitu praeesses. Post haec ad dignitatem regii ordinis Sancti Spiritus promoveri te dignum censuit iustissimus rex; imo et custodiam sigillorum eiusdeni ordinis tuae prudentiae creditam esse voluit, cum applausu et eminentissimi domini Cardinalis qui est quasi alter sol in Gallia, atque amplissimi regni principum approbatione. Tandem invictissimus rex de consilio omnium procerum sub tua fide atque cura totius regni vastissimi gazas tractandas optavit et fecit; quo in munere tantam fidelitatem tantamque industriam et providentiam ostendisti, ut vix patriarcha loseph in regis Aegypti thesauris curandis te anteire possit. Siquidem et rem mirifice auges et sedulo conservas et iuste dispensas ut te omnes admirentur et colant. Per te factum est ut rex et principes cognoscerent quanta regni gallicani opum vis super opes omnium regnorunt antecellat.

Legi equidem in historiis quod tempore Ludovici XII exigebantur in tributis quasi quindecies centena millia scutorum; at sub Francisco I ter decies centena millia; sub filiis eius quinquies fere decies centena millia; quae sub Henrico III, ultimo de Valesiorum domo, ad decies decem centena millia, idest ad decem milliones; nec sub Henrico IV metani Itane transcenderunt. Nunc autem ex quo tu regium curas aerarium, ad viginti septem milliones et duodequadraginta et quadraginta, imo et sexaginta ascenderunt: quantum simul iuncti non habent rex turcarum, rex hispanorum, rex anglorum ac imperium germanicum in unum conflata. Accedat nunc Graecia cum omnibus sapientibus suis et Babylon cum satrapis suis et Hispania cum suis auri fodinis et argenti et negotiatoribus per orbem sparsis, et conferamus num ipsi omnes tacere potuerint in vastitate regionum suarum ad utilitatem reipublicae quantum Bullionus unus fecit in Gallia. Per te, prestantissime vir,regnum hoc formidabile iam factum est opum vi quantum formidabile semper fuit armorum vi; unde iam invasit timor omnes reges terrae ne regnum hoc — quod viginti milliones hominum alit, ex quibus ducenta millia armatorum strenuorum statini eligi possunt, ex singulis centenariis unum adsumendo, ac quadraginta iam milliones aureorum exigit ad stipendia et plus panis et vini et pecoris et aliorum bonorum terrae habet quam tota fere Europa — propria omnino utatur fortuna, ut non sine causa eius expeditiones vel oblique impedire satagant: et nostri confoederati sunt iudices qui clam hostibus, palam nostratibus favent, tantae potentiae timore tanto perculsi quanta invidia aemuli vexantur.

Sed non diu aberit quin Gallia, suis viribus opibusque contenta, sola per se ipsam, tantorum heroum ministrantium et adsistentium virtute, sub Borboniis, eius crescente fortuna quae in Valesiis minuebatur, libertatem mundo christiano et iugum mundo infidelium imponat. Nec timendus est vulgarium rumor, qui, externorum regnorum quia non considerant gubernatum aut quia tributorum onus ferre indocti olim fuerunt, submurmurant. Etenim Praestantia Tua providentissima ita rem gallicanam tractavit — quemadmodum conferendo tecum audivisse memini — ut, sublatis tributis extraordinariis, adhuc cum modico gravamine populi, remaneant in aerario regis redditus millionum quadraginta. Peritioresque mox facti mutabunt vocem, cum noverint in aliis regnis, praesertim in Italiae partibus, singulos homines prò suo capite tantum, etiamsi nihil habeant in bonis soloque labore vivant, solvere principi scuta viginti. Item et prò bonis naturalibus et artificialibus plus dare quam accipiunt, et nullum contractum duplicis tributi expertem esse, et civitates, iam vacuas hominibus propter illatas miserias, cogi ad solvendum quantum cum erant plenae. Item singulis mensibus, nedum annis, augeri tributa et impositiones. Item principes illorum agros, cum alternatim vacant, tanquam propria vendere ad pascua pecoris alieni, partim veri partitn fleti, ut ascendant ad cupiditatis suae complementum; ac deinde re vendere eisdemdominis tanquam impinguatos pecorum sorde. Itaque bis vendunt non suum et semel nec smini nec alienum.

Profecto quae Bullionus facit in Gallia, apparet extraneis summa clementia magnique moderaminis specimen. Non mirurn ergo quod rex et principes eius tantis honoribus Bullionum prosequantur, et quod tantae «diviti a e et gloriae in domo eius» quantas viris optimis largiri a Deo solitum esse testatur David rex propheta, longaevam vitam et filiorum gaudium, probitate ac scientiis imbutorum ut posset ab illis respublica sperare consimilia his quae a tanto accipit genitore. Intravi in dornum tuam; ibique spectando aedes, structuram, signa et vasa et ornamenta peregrina, opulentiam, magnificentiam, artificium et ingenium et ordinem in ministris et in suppellectili, profecto maiori stupore affectus sum quam regina sabaeorum dum Salomonis domimi contemplaretur. Quapropter gaudeo me tantum invenisse patronum cui biblia philosophorum consecrarem, et sub cuius tutela, iam ad quatruplum in te aucta pia, generosa, gallica, a miseriis et calumniis liber essem.

Accipe ergo munus nostrum eo quo tibi offertur animo, vir generose, et tuere me ut coepisti, qui te colere ac prò te et in caelo et in terra aeternum laudare numen non desinam quod tam affluenter bona animi et corporis et fortunae tibi ad beneficimi! reipublicae et privatorum et amicorum et studiosorum optimo largitur dispensatori. Vale.

Parisiis, in coenobio praedicatorum reformatorum,
die 15 augusti 1638.

Frater Thomas Campanella ordinis praedicatorum.