Lettere (Campanella)/CXIV. Al gran cancelliere Pietro Séguier

CXIV. Al gran cancelliere Pietro Séguier

../CXIII. Ad Urbano VIII ../CXV. A monsignor Francesco Ingoli IncludiIntestazione 1 marzo 2021 25% Da definire

CXIV. Al gran cancelliere Pietro Séguier
CXIII. Ad Urbano VIII CXV. A monsignor Francesco Ingoli

CXIV

Al gran cancelliere Pietro Séguier

Indicati i criteri e la materia delle Disputationes, il filosofo
si raccomanda al Séguier, profondendosi nelle lodi di lui e degli avi.

Illustrissimo et excellentissimo domino Petro Seguierio, Galliarurp magno cancellano, religiosorum philosophorumque maecenati optimo.

Moyses, hominum sapientissimus, leges hebraeis Dei nomine laturus, a physiologicis incoepit, quorum genesim in sex diebus absolvit, dehinc humanam texit historiam ad illa usque tempora quibus a Deo legem accepit; cum ut intelligeret omnis homo eundem esse Deum qui fecit coelum et terram omniaque quae in eis sunt, et qui curat hominum genus legibusque suum dirigit ad finem, unde Plato et Varrò, graecorum et latinorum philosophorum antistites, non recte quempiam posse leges dare putant nisi Deum autorem faciat quo venerabiles fiant serventurque ex animo; tum quia moralia in naturalibus fundantur: nec politicus bonus erit qui physiologiam et historiam humanam antea non attigerit, naturas rerum hominumque et niores et indinationes praenoscat atque proinde sciat quibus indigent legibus quibusque tribunalibus. Non quideni philosophus est, teste Augustino, nec proinde hoininum doctor qui non eo supervenit ut Deum cognoseeret autorem naturae, lumen scientiae et felicitatem vitae. Quae tria in aristotelismo non cognoscuntur sed negantur; apud Platone vero, quos physicus Timaeus docet et Critias historicus erudit, eos moralis Socrates regit, et Minos legifer ad vivendum ea ratione quae hominem ad Deum suum principium revocat, iuribus ornat.

Quocirca eandem scientiarum ipse sequutus normam seriemque, rerum naturae atque sanctae scripturae congruentem, duin ipsas non vulgari ex gustu pango sed ex praefatis Dei codicibus haurio, scholamque Deo, qui solus verax magister indubitata fide dignus est, non hominibus facio, quaeritans cui potissimum hoc opus commendarem, te unum inveni cui exacte conveniret. Indiget enim sapientiae tuae iudicio ac tutela Physiologia nostra; probitate tua Moralis scientia; Politica vero divinas humanasque leges, quibus decoraris, accersit; Oeconomica tandem tuae solertiae sese commendat. Quae scientiae omnes in hoc opere continentur, stylo quidem brevi claroque, disputationibus tamen contra sectarios adiunctis demum armato. Totum autem opus simul ac finis operis pietati, quatn parentes avique tui professi in te abundantius transfuderunt, valde arridebit.

Siquidem cum apud ingratos dominos in ergastulis degerem, Deus, cuius nutu omnia fiunt atque ordinantur, me tanto tempore teneri voluit quantum sufficeret ad scientiarum omnium instaurationem quam praeconceperani duce Deo, nec tamen in vulgari prosperitate aut extra solitudinem perficere valuissem; et qui corporali mundo privatus eram, in longe spatiosiori mundo mentali ac proinde in archetypo immenso, qui portat omnia verbo virtutis suae, ipse versabar. Radices altas animus egit apud persequentes me gratis humatus, sed fructus edere licuisset nunquam, nisi Deus per miraculum, longe mirificentius quani astutum facinus Ulyssis quod de antro Poliphemifecit ut exiret, me liberasset, quando Colophonem omnibus scientiis syntagma de saeculis saeculorum absolvebam. Et dum iterum Romae, et si summo pontifici sapientissimo carus, edere opera divinitus acta laboro — divinitus dico, quoniam ad Deum doctorem, non ad me nec ad hominem quempiam vocant mundum, — iterum persecutio invadit me, toto mundo teste, innocentem, donec ad liberrimum Galliae christianissimae regnum portentoso quodam fato me venire cogit.

Obtuli fructus primos invictissimo regi ad fidei patrocinium, hoc tempore necessarios prò atheismo, gentilismo et haereticisino profligandis. Hanc enim curam regi Gallorum ab initio iniunxit Deus, tanquam primogenito ecclesiae suae filio ac Messiae dextero brachio. Aliud opus De sensu rerum ad naturae arcana et magiam physicam et moralem pernoscendam non ineptum, eminentissimo cardinali duci, naturae et artis secretano, dedi. Ratio nune postulat ut Excellentia Tua a me munus acciperet, tum quia musarum es protector, tum quia, summi regis gratia ac mirificentissimi cardinalis iudicio, primum in republica gallicana propterea locum tenes, quoniam tanta omnibus gloria dignus, non quidem casu aut favore vulgari, reputatus es, sed avitis virtutibus ornatus innumeris, tuis vero immensis, ut si quis vellet optimum eligere, non examine praevio nec Diogenis lucerna opus esset, quippe cum sese tua virtus cunctis obvia statini optimum proderet. Profecto a poètis et oratoribus et historicis Galliae audivimus familiam Seguieriorum in Gallia narbonensi, heroum romanorum et gallorum sanguine inclytam, multis ante saeculis, sapientia, religiositate ac iustitiae administratione praefulsisse. Et dum Petrum avum tuum eiusque virtutes et honores ac praeclara gesta prò patria et prò regibus narrant, et quae sex filiis eius, ex virtute potius quam ex sanguine eorundem honorum haeredes et egregiorum facinorum autores, praecipue Antonium heroico cannine non minus veraci quam eleganti supra Cicerones et Catones et Gracchos celeberrimum, et patris tui dignitates et functiones miras prò regno ac regibus, dum Gallia nutat ac de Valoibus ad Borbonios per Seguieriorumprudentiam tuto facto itinere transit, et quae in te ab illis transfusa sunt, gloriae et virtutis insignia, unde et religiosi et pauperes et respublicae deliciantur, et ad quae tu maiora transcendisti; haec, inquam, dum narrant et considerant, cogunt me dicere: «haec est generatio quaerentium Dominum», «hoc est semen cui benedixit Dominus in salutem populi sui».

Ac de te si quid dicere amplius tentarem, non minus incusabor quam qui velie» solem demonstrare illis qui linguarum peritiam, sermonis elegantiam, scientiarum affluentiam, legum prudentiam, sivecum in parlamento consiliarius, sive cum supplicum libelloruni magister, sive cum senatui summo praesides et sive cum regia curas sigilla, sive tandem cum ad supremam cancellarii dignitatem scandis, viderunt, audiverunt, laudaverunt. Hoc sane unum mirificentissimum in tam vasto varioque regno sum admiratus, quod non est qui te non celebret; nec opus arduum magnumque quod tua dexteritate ac grada feliciter non perficias. Praetermissis egregiis factis quibus Ioannem patrein et Antonium patruelem et Petrum avurn, feliciter laborantes pro republica ac regibus Henrico 11 et III et IV, sicut dignitate ita virtute videris antecedere, quaeso, patiatur tua modestia hoc unum recentissimum memorare: quo strenuos normandos imperi ac tributorum impatientes, rerumque gestarum in Italia et Asia, ac dominatus Tancredorum, Boèmundorum, Rugeriorum aliorumque principum suorum memoria adhuc tumidos, prolapsos in iram usque ad arma, unica oratione mites obedientesque regi optimo reddidisti: quod centum millia armatorum nec potuissent.

Unde elogium Ciceronis in te renovatur: cedant arma togae. Et Platonis de legibus scribentis disputatio — uter melior armatus literis homo, ut Theognides poeta sentiebat, an decoratus armis, ut Phocylides, alter poèta nbrus, cecinerat — in te facile solvitur. Arma fortitudinis sunt instrumenta, lex iustitiae, cuius divina ratio Christus est sol, splendores dispensat: sine lege arma bestiarum sunt organa, sine armis iustitia edam in solio Dei cuncta moderantis perseverat. Ex accidenti et in via tantum propter miseriam et peccatimiarma sunt necessaria; lex et in via et in patria ponit finem iustitiae pacem. Cuius patriae praeludium in terra expectamus conflaturum gladios in vomeres lanceasque in falces, leges in candelabro positurum.

Iustissimus ergo Ludovicus rex iustitiae viribus tuam progeniem supra innumeros heroas fortitudinis ministros, quantuin in coelo Iupiter supra Martem et in terris iudex supra militem, anteire non inscius, elegit te tantae familiae iubar primum ut consilio ac prudentia difficultates reipublicae dissolveres, seditiones sedares, lamentationes populorum tranquillares, religiosorum iura ac concordiam conservares, pauperum curam et pupillorum et viduarum gereres et cunctis iustitiam administrares. Id quod tam recte tamque ex iusto regis iusti animo exequeris ut, et qui prope et qui longe sunt, alacres et laetabundi celebrent Seguierium tanquam Galliarum solem alterum; nec est qui se abscondat a luce eius, nec qui non foveatur a calore eius. Porro et ego peregrinus sorte, civis animo, antequam Gallias intrarem, sub tuum praesidium divina providentia trahebar, et cum propius te considerarem, clientelae tuae me commissum omnino intellexi, ut aerumnosum consolareris, pauperein aleres et, pro fide catholica contra sectarum perfidiam dum certo, adiuvares.

Hoc autem ita humanitas tua erga me comprobat, ut cum in psalmodia canimus: «Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis eius volet nimis; gloria et divitiae in domo eius: generatio rectorum benedicetur; dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi». Tu mihi prae oculis obverseris post pia regum gallorum facta. Ex pietate enim gallica pendet edam communis salus — et ego novi; — quae toties Italiani nostram ac Petri sedem de manibus tyrannorum atque infidelium liberavit, ut nostri historici ac poétae non ingrati testantur, qui, omissis Caesaribus, Pompeiis, Fabiis Metellisque et ceteris suis, vestros canunt heroas. Ipse autem aeque gratus meos communes agnosco patronos, teque ante omnes. Quem enim rex tanta charitate sub tutelam suscepit, et cardinalis dux in securitatem traduxit, tu tertius edam sub providentia tuacopiosa comprehendes. Eoque libentius, quoniam quae hic scribo tuae sunt consona pietati sapientiaeque.

Videbis hic patres ecclesiae, e cathedra olim deiectos dolo aut inadvertentia gentilizantium, suo honori restitutos; rationem consuetudini et experientiam opinioni nunc dominantes, quae olim misere serviebant. Et tandem testimonium divinum tam naturae quam Scripturae superpositum omnibus, dum in scholis hominum errantes ad scholam Dei infallibilem campanula mea vocat, ego quidem falli, sicut et alii homines, possum, propterea non mihi, non hominibus aliis, sed Deo soli discipulos facio, ergo nunquam fallendos. Hic etiam videbis ingenia Christiana evangelico lumine illustrata, certius, verius, brevius supra omnes nationes rerum veritates adepta, oraculo. ratione et experimento fortiter comprobatas, ut confundantur qui nos gentilibus obscuratis errore servire cogunt, atque ut non insultet amplius lulianus apostata impiusque Macchiavellus nobis, quod profitentes Christum Dei Sapientiam habere praeceptorem, tamen a damnatis per nos gentilibus scientiam mendicamus.

Id quod intraturis ad fidem catholicam infaustum obicem ponit, fidelibus scandalum. ltem quod sancti patres et sorbonica academia parisiensis quondam desideraverunt statueruntque iam completum esse in negotio litterario, ac proinde inox complenduin in politico quidquid pio imperio instaurando et republica Christiana promovenda per Pipini successores, pii homines Deo cari pridem vaticinati sunt. Quae omnia si in hoc volumine perscrutando certa deprehenderis, me profecto prò schola divinae Sapientiae certantem victimatum agnosces; et misereberis, gratulaberis et tueberis ut Tuam decet Exeellentiatn longe amplius quam ipse petere precarique ausim. Non enim me sed communem in me causam tibi commendo, tuaque prudentia non exiguitatem meam, nec quid, sed ex quo et ad quid servus tuus loquitur, inagnanimiter respiciet. Vale.

Parisiis,] die 6 augusti 1637.

Frater Thomas Campanella ordinis praedicatorum.