Le orazioni inaugurali, il De italorum sapientia e le polemiche/Orazioni inaugurali/Oratio I

Oratio I: Suam ipsius cognitionem ad omnem doctrinarum orbem brevi absolvendum maximo cuique esse incitamento

../ ../Oratio II IncludiIntestazione 6 luglio 2021 25% Da definire

Oratio I: Suam ipsius cognitionem ad omnem doctrinarum orbem brevi absolvendum maximo cuique esse incitamento
Orazioni inaugurali Orazioni inaugurali - Oratio II

ORATIO I

habita XV kal. novembris anno MDCIC
cuius argumentum:

Suam ipsius cognitionem ad omnem doctrinarum orbem brevi
absolvendum maximo cuique esse incitamento.

Multa quidem sapienter a maioribus nostris inventa atque instituta sunt, quibus haec civitas fundata ad bene beateque vivendum ordinaretur; sed nullum aeque praeclarius quam quod, cum nobis anniversarium hunc diem ad studiorum exercitationem per aestivas ferias intermissam de integro repetendam constituissent, cum oratione habita, qua adolescentes ad labores alacri animo capessendos exhortaremur, inaugurari voluerunt. Cum enim natura ita comparatimi sit, ut homines a labore ad ocium sint proclives et ardua detrectent et consectentur prona, res sane exposcebat, immo efflagitabat, ut ad ingenuas artes scientiasque, quae nonnisi summa animi contentione, maximis vigiliis ac sudoribus, obstinata assiduitate et acri diligentia comparantur, aliquo argumento confírmarentur. Itaque omnes pacatae civitatis fructus, qui magna ex parte in huiusmodi studiis excolendis sunt positi; omnes, inquam, in hoc utilissimo instituto, ut in semine arbores, continentur. At vero illud est beatissimum huius seculi ingenium, ea literarum, et potissimum in hac civitate, fortuna, ut ab ineunte pueritia homines miro quodam et incredibili literarum desiderio teneantur; nec sane vulgarem quandam et de medio sumptam eruditionem in speciem tantum affectent, sed sanctiorem penitioremque, variam et multiiugam rerum notitiam studio assequi et disciplina nitantur. Quae quidem cum mecum ipse ad punctum temporis cogitarem, cum id mihi munus a magistratu, in cuius manu ac potestate prò tempore haec res est, paucis abbine diebus iniunctum esset, quamquam id, ut satis importune indictum et extra

ordinem, prò meo iure declinare possem, tamen. quia nihil arduum, nihil laboriosum, nihil difficile id esse opinabar, subeundum perquam libenter suscepi. Facile enim factu putabam homini quamlibet indiserto infantique id esse, oratione ad bonarum studia literarum adolescentes impellere, qui sic animati huc accederent audituri, ut in iis expetendis modum haudquaquam servent et laudabilem quandam animi intemperantiam prae se ferant. Veruni enimvero summum summo viro obsequendi studium me in liane sententiam inconsulto sane consilio abduxit et impulit. Etenim postea mihi haec ipsissima rationum momenta recta via reputanti, ea mihi me non modo non admonere, sed absterrere etiam ab incoepto visa sunt. Quandoquidem non ii vos estis, o magnae indolis iuvenes, quos ad sapientiae studia iis argumentis duci oporteat et par sit; quod ad eas artes animum appellatis quibus, si quis utilitatem sequatur, nihil fructuosius, sive oblectationem, nihil suavius ac iucundius, sive splendorem et amplitudinem, nihil illustrius et ad struendam nominisimmortalitatem firmius ac stabilius inveniri potest. Isthaec enim argumenta vobiscum domo huc attulistis, eaque vulgaria et cuique obvia esse existimatis. Maius quiddam a me hodierno die expectatis ut dicam; potissimum cum non adeo pusillum gestetis in pectore animum, ut is uno aliquo ac singulari doctrinae genere delectetur, eoque duntaxat contineri patiatur. Eo namque provecta est vos inter praeclara sciendi, liceat dicere, libido, ut nemo apprime eruditus apud vos habeatur, qui non in omni doctrinarum orbe exquisite versatus sit, nec ulla sit disciplina quam non ad unguem perdidicerit, et perdidicerit ita ut in unaqualibet sola omnem aetatem laborasse videatur. Quid ipse igitur adferam vestra expectatione dignum, auditores, qui generosos huius iuventutis animos expleam, quod infra et spem vestram et istorum dignitatem non sit? quid dignum hoc sanctissimo sapientiae sacrario? quid dignum hoc amplissimo atque ornatissimo ad dicendum loco, quem nunc primum insolens conscendi dicturus? Sed iste frequens consessus vester, confettissima haec corona, istaec vestra omnium summa alacritas, vultu et aspectu significata, me haerentem excitat et non reficit modo

et confirmat, sed ad altiora etiam erigdt et extollit, ut argumentum vobis hodie proponam, quo potissimum uno adiuncta bonarum artium et scientiarum genera brevi perdiscenda singuli vestrum sese pares esse cognoscant ac satis superque sufficere; cuius argumenti, ut ita dicam, sphaera in hoc axe et cardine omnis circumrotatur: sua ipsius cognitio ad omnem doctrinarum orbem brevi absolvenduin maximo cuique est incitamento. Vos itaque, flos et soboles ingenuae iuventutis, ad quos praecipue haec mea oratio dirigitur, hoc agite et animis adeste; nam, vestra benignitate fretus, me spero effecturum, ut hodiernus dies et mihi pulcherrimi facti et vobis ingentis beneficii fructum obtulisse videatur. Inter multa et sapientissima, quae celebrantur vitae ad beatitudinem instituendae, praecepta, illuci omni ex parte absolutum et totum ad eam rem factum videtur, quod duabus voculis comprehensum aureis literis in tempio Apollinis Delphiei consecravit antiquitas: INcoGi aeauxóv, «Temet nosce». Scitum sane tanta refertum et cumulatum laude, ut, quamvis complures ad Pythagoram, multi ad Thaletem Milesium, ad Biantem alii, ahi ad Chilonem Lacedaemonium retulerint, omnes profecto humanae sapientiae columina omnium ferme ealculis reputatosi tamen, cum tam pressa verborum brevitate tantam bonae frugis copiam contineret ut nihil supra, ab hominibus quamlibet sapientissimis abiudicatum est, et Pythio oraculo summa omnium consensione attributum. Nec vero tanta esset eius dicti celebritas, si, ut vulgo opinantur, ad reprimendam animorum elationem atque humanam superbiam infringendam id forte esset excogitatum, quandoquidem innumera et propemodum infinita ubique locorum prostant humanae imbecillitati miseriaeque argumenta. Prodeat sapientum eloquentissimus, eloquentum sapientissimus Cicero, et coelsissimo ilio ore divinam eius dicti vini explicet: «Nosce te dicit. Hoc dicit: Nosce animimi tuum. Nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quicquid agitur, id agitur a te. Hunc igitur nosse, nisi divinum esset, non esset hoc acrioris cuiusdam mentis praeceptum, sic ut tributum Deo sit v. Sat Tullius, ut nos intelligamus

sapientissimum hoc effatum eo potius respicere, ut homines, quorum divina ingenia verecundia humi affligit, diffidentia sui premit, magnarum rerum desperatio conterit, ad grandia quaeque et sublimia, quibus pares sunt et sufficiunt, excitentur et erigantur. Temet igitur nosce, adolescens, ad sapientiam factus ut sapientiam assequaris. At inquies: — Magnus ingenii conatus est revocare mentem a sensibus, et a consuetudine cogitationem abducere. — Esto: at vero magnorutn conatuum magni aeque solent esse profectus. Tute igitur collige et temet nosce; nosce animum tuum; et quam egregium, quam eximium, quam praestantem agnoveris, nisi tute tibi imponas, fateare. At mentis acies, quae omnia invisit, se ipsam intuens hebescit. Vel hoc ipso agnoscis animi tui divinitatem, eumque Dei Opt. Max. simulacrum esse animadvertis. Ut enim Deus per ea, quae facta sunt atque hac rerum universitate continentur, cognoscitur; ita et animus per rationem, qua praestat, per sagacitatem et motum, per memoriam et ingenium divinus esse percipitur. Expressissimum Dei simulacrum est animus. Ut enim Deus in mundo, ita animus in corpore est. Deus per mundi dementa, animus per membra corporis humani perfusus; uterque omni concretione secreti omnique corpore meri purique agunt. Et Deus in mundo, et in corpore animus ubique adest, nec usquam comprehenditur: Deus enim in aethere movet sidera, in aere intorquet fulmina, in mari procellas ciet, in terra denique cuncta gignit; nec coelum, nec mare, nec tellus Dei circumscriptae sunt sedes: mens fiumana in aure audit, in oculo videt, in stomacho irascitur, ridet in liene, in corde sapit, in cerebro intelligit, nec in ulla corporis parte habet finitum larem. Deus complectitur et regit omnia, et extra Deum nihil: animus, ut cum Sallustio loquar, «rector humani generis, ipse agit atque habet cuncta, neque ipse habetur». Deus semper actuosus: semper operosus animus. Mundus vivit quia Deus est; si mundus pereat, etiam Deus erit: corpus sentit quia viget animus ; si corpus occidat, animus tamen est immortalis. Tandem Deus naturae artifex: animus artium, fas sit dicere, deus. O animi praestantiam singularem, quae, nisi per Dei Opt.

Max. similitudinem, accommodate et apposite explicari non possiti Agnovistis similitudinem animi, agnovistis naturato. Est enitn divina quaedam vis cogitandi, cuius quanta est. Deus immortalis, velocitasi quam celeres motus ac piane ignei! quam varia, diversa et multiplicia munia! quanta dexteritas et solertia! Atque utinam adeo densum et multiplex orationis genus mea mihi Minerva effinxisset, ut animi virtutes, quemadmodum vos cogitatione, ita ego verbis assequi possenti Digitum itaque ad eas duntaxat intendam: vos de iisdem quam maximae sint iudicatote. Principio quid illud, quod uno eodemque temporis momento res dissimillimas per sensus, veluti nuncios, comprehendimus; atque, in unoquoque earum genere acerrimus iudex, animus discrimina animadvertit tot tamque varia, ut, quo plura internoscat, eo minora referre valeat? Nani quae usquam fíoruit lingua, cui tanta esset verborum copia, ut singulos colores propriis verbis donarit? sapores omnes sua quemque nota distinxerit? non odores omnes paucis, iisque alienis vocabulis designarit? Vis vero illa rerum imagines conformandi, quae dicitur «phantasia», dum novas formas gignit et procreat, divinitatem profecto originis asserit et confirmat. Hacc finxit maiorum minorumque gentium deos; haec finxit heroas; haec rerum formas modo vertit, modo componit, modo secernit; haec res maxime remotissimas ob oculos ponit, dissitas complectitur, inaccessas superat, abstrusas aperit, per invias viam munit. At quanta et quam incredibili velocitate? Dixerim Magellanicant terrain, iam peragrastis; protulerim Novam Zentblam, iant accessistis; commemorarim Oceanum, iam tranastis; coelum nominarim, iam, ut cum poeta loquar, «tnoenia mundi» excessistis. Et solis itinera miramur adhuc, ad quae conficienda quatuor supra viginti horarum spacium insumit; et sunt tamen gentes, quae cum eo menstruas noctes expostulent et querantur! Sed haec minora, quae de divina mentis humanae vi dici possunt. Etenim facultas illa percipiendi quam aerisi illa componendi secernendique quam solersi ratiocinandi illa quam velox! Dunt tralacionem, quam tantopere commendat Aristoteles, profero, et vini pateram «Bacchi clypeum» appello, quot et quam / IO I - ORAZIONI INAUGURALI DAL 1699 AL 1707 celeres motus in cuiusque vestrum dicto citius excitari. Videt enim quisque vestrum primo hinc Martem, hinc Bacchum; deinde hinc clypeurn, hinc pateram intuetur. Statini illico Martem cum clypeo, Bacchum cum patera componit, et Martem armatura clypeo, Bacchum gestantem pateram cernit; ibi tum e regione quodque sua, Martem et Bacchum superna, pateram et clypeum inferna confert; atque illico, terrae locos omnes percurrens, ab ilio caussarum desumit finem, et cum clypei tum paterae proprios usus considerat, illius hostes, huius autem sitim arcere; et continuo similitudinem adhibet, quod uti Mars clypeo, ita Bacchus patera utatur, ille ut hostes, hic vero ut arceat sitim; et praeterea clypei pateraeque figuras confert, easque in genere rotundarumque rerum congruere animadvertit ! Hinc extemplo transversum graditur, et has quatuor formas decussati et sinistrorsum prius Marti pateram, dextrorsum deinde Baccho clypeum appingit, ut postremo clypeum pateram Martis, pateram clypeum Bacchi esse cognoscat. O quam infra dignitatem de animi motibus hactenus edissertasti, Philosophia, quae hoc mentis opus inter primas eius perceptiones accenses, cum tot in eo et tam varine compositiones et ratiocinationes inesse videantur! At edam vis, qua mens humana res inter se componit aut a se invicem secernit, tanta est, ut, qua dexteritate et solertia praedita sit, a quovis eloquentissimo, nedum a me, explicari unquam possit. Etenim quid est quod uno oculorum obtutu turpitudinem in rebus aut deformitatem videmus, nisi quod ad temporis punctum omnia, ut exemplo utar, humani corporis membra intuentes contuentesque, ea inter se componimus et ordinamus, omniumque commensum aptitudinemque conspicimus, et quid congruat, quid alienum sit, quid desit aut superet animadvertimus, ita ut quot sunt corporis partes (sunt enim propemodum infinitae), tot sint uno temporis momento efformata iudicia? Quid itera illud quod, statini atque animus eam attingit aetatem, ut ratione, cuius est particeps, uti possit, in eo Dei Opt. Max. religio protinus excitetur? Quid? Seipsum novit. At vero divina philosophia longum argumentationum contextum longamque seriem deducit, et ut alii alia

nectatur, ac omnes inter se aptae rationes et colligatae sint, explicat, quibus homo, vixdum profari potest, a sui ad Dei cognitionem graditur et ascendit. Date paulisper animum in ditionem meam, auditores, et philosophiam nobis nostrorum animorum divinitatem demonstrantem et commonstrantem audiamus. Etsi de omnibus omnino rebus mens humana haereat dubitetquj, nullo usquam pacto ambigere potest quod cogitet, nani id ipsum ambigere cogitatio est. Cum itaque nequeat se non cogitationis consciam agnoscere, ab ea cogitandi conscientia conficit primum quod sit res quaedam; nam, si nihil esset, qui cogitaret? Deinde sibi infinitae cuiusdam rei notionem esse insitam sensit; tum adsumit tantundem in caussa esse oportere quantum in re est, quae ab ea caussa producatur: hinc denuo colligit eam infinitae rei notionem a re quae sit infinita provenire. Heic se finitum et imperfectum agnoscit: itaque infert eam notionem sibi ab infinita quadam re, cuius ipse aliqua sit particula, obortam esse. Hoc explicato, adsumit: — Quod infinitum est, in se continet omnia, nec a se quicquam excludit. — Hinc rursus complectitur, eam notionem sibi esse a natura omnium perfectissiina ingenitam. Proponit iterimi: —Quod perfectissimum est, id omnibus est perfectionibus cumulatimi. — Colligit denuo: — Itaque ab eo nulla secreta est. — Ad haec assumit: — Perfectio est quid esse. — Tandem denique concludit: — Est igitur Deus. Cumque Deus sit omnia, est omni pietate dignus. — O mira mentis humanae vis, quae, in se ipsam conversa, ad cognitionem summi boni, Dei Opt. Max. nos perducit! Haec vestrum aliquis forte mirabitur, et iuratus negabit se id aetatis, nedum puerum, per hanc rationum, ut ita dicam, cathenam, ad Dei cognitionem pervenisse. Pervenit is, pervenit; sed animum non advertit. Qui vis vestrum cottidie tabulas pietas intuetur, sed innumera non videt quae pictores observant; coltidie symphonias et cantus audit, sed quam multa eum fugiunt, quae exaudiunt in eo genere exercitati ! Quid ita, quid? quia artem videndi aut audiendi, picturam vel musicam, non adhibuit advocatam. Quivis vestrum puer maximo praelusit philosopho;

sed quia ei deerat philosophia, haudquaquam animadvertit. Neque sane philosophi, historici, oratores, poétae, qui aeternam sibi doctissimorum laudem hominum pepererunt, ulla alia de caussa summo habentur in predo, quam quod ad quae animi humani natura fert, rectius quam alii aniinum acriusque adverterunt. Haec, ut vidimus, est animi ratiocinantis velodtas, qui lusorii turbinis instar, cum videtur stare, tum maxime movetur. Sed quid ego iocularias res parum ex dignitate gravissimam explico; quin potius cum sole maximo aeternorum luminuin fonte compono, qui, cum quiescere videtur, tum longissima itinera conficit? Sed ego maiore etiam quodam modo memoriam admiror; nam quid admirabilius ac divinius quam is copiosissimus rerum ac verborum in mente humana thesaurus? At quam cito, Deus immortalis, locupletamus ! ut, bimuli aut summum triinuli, omnia verba et res, quibus communis vitae usus continetur, memoriter meminerimus, quae si quis lexicographus in ordinem redigere et componere velit, amplissima librorum volumina perscribat necesse est. Quid vero illa, quae aut singularem utilitatem aut summam admirationem hominibus voluptatemve attulerunt, nonne ethnici homines, suimet ipsorum ignari, sive ad deos quosdam retulerunt, sive deorum dona esse existimarunt? Leges, quod iis vitae societas conservetur, «deorum donum» Demosthenes dixit; at eae donum humani animi vestrum similis fuit. Socrates moralem philosophiam de coelo dictus est devocasse; at is potius animum in coelum intulit. Medicinam Graecia ad Apollinem retulit, eloquentiam ad Mercurium; at ii homines ut quivis vestrum fuere. Orphei lyra, Argus navis, inter sidera invecta, vestras hominum mentes luculento testimonio caelestes esse confirmant. Et, ut liane rem omnem brevi complectar, dii omnes, quos ob aliquod beneficium in hominum societatem collatum coelo appinxit antiquitas, vos estis. O mira sui ipsius cognitio, quam alte nos effers et evehis! Est vobis omnibus, audilores, animus suus cuique veluti Deus: divina vis est quae videt, divina quae audit, divina quae rerum formas gignit, divina quae percipit, divina quae iudicat, divina quae colligit, divina quae meminit. Videre, audire,

invenire, componere, inferre, reminisei, divina. Sagacitas, acumen, solertia, capacitas, ingenium, velocitas mira, magna, divina. Cum haec ita sint, et homines tot, tanta ac tam praeclara habeant ad sapientiam comparandam a natura praesidia, quid illud est quod eos a pulcherrimis literarum studiis retardat ac remoratur? Quae admiratio eo maior mihi esse solet, quod imprimis hominis propria sit inquisitio veri, qua cottidie avemus aliquid videre, audire aut discere, et summa perfundimur voluptate ubi, de rebus novis vel occultis, quid in iis syncerum certumque sit deprehendimus. Natura enim nos ad veritatem fecit, ingenium ducit, admiratio sistit; ut vere intuenti mihi illud sit magis mirum ignaros esse tam multos. Quandoquidem, ut fumus oculis, stridor auribus, naribus foetor adversus est et infestus, ita errare, nescire, decipi humanae menti inimicum. Istius notae homines haudquaquam se norunt: ignorant divinam animi vim, quid possint praestare non tenent. Idque adeo abiecti in rerum altissimarum ignoratione iacent, quia animi facultatibus, tamquam alis, ad sublimia quaeque se nunquam librare tentarunt. Alii possunt, quia posse videntur; nobis non videtur posse, qui possumus? Experiamur itaque quid possimus, et facile habebimus quid potuimus. Excitemus illas nobis tot rerum atque tantarum a prima ventate insitas et quasi consignatas notiones, quae in animo, tamquam igniculi sepulti, occluduntur; et magnum cunctae eruditionis incendium excitabimus. Vulgata enim est de ilio Socratis puero apud Platonem historia, qui, ad facillimas notissiinasque philosophi interrogatiunculas gradatim respondens, de quadrati dimensione apodixem geometricam, omnis geometriae ignarus, expressit. Vobiscum sunt, vobiscum scientiae omnes, adolescentes, si vosmet ipsos recte noveritis, fortunatissimi. Nihil restat, nisi ut ad eas animum intendatis. O insignem desidiosorum ignominiam, eos sapientes non esse! Cur? quia noluerint; quando, ut sapientes simus, id voluntate maxime constat, cuius quanta et quam mira vis est et efficacia poètae declarant: qui, dum grandia quaedam

et sublimia phantasiae ope apprehendere student, ad ea vehementer intendunt animum; quo, voluntatis conatu alienati, ea numeris mandant, quae, cum motus ille animi eos, veluti quidam ventus, defecerit, superioris cuiusdam mentis vix sua esse credant. Quamobrem sic existimatote: si animi neque inter cupiditates pravasque affectiones distrahuntur, fieri nullo pacto potest quin, si ad sapientiae studia adiungantur, quicquid unquam eruditionis ab egregiis auctoribus repertum ac traditum fuerit, id brevi universum perceptum et cognitum quam faciliime habeant; sin applicati, nihiLtamen quicquam parumve profecerint, aut iis doctorum copia facta non est, aut bene nata eorum ingenia instituentium vicio perierunt; sin et praeceptorum locus factus sit et recta eorumdem institutio fuerit, neque tamen omnem scientiarum orbem absolverint, eos alio argumento ad scientias ediscendas ductos esse necesse est, et aut utilitate allecti ad hanc, aut iucunditate ad illam, aut splendore ad aliam applicarunt. Sed ea vobis doctorum copia hac aetate felicissima suppetit, ut doctior hac, eruditior contigerit antea nemini. En ut honestissiino ordine collocati assidunt ut vobis praesto sint, et quas disciplinas suininis vigiliis et sudoribus compararunt, eas vobis simplici via, ordinata methodo et bona fide commendare et credere possint. Hi amplissimi magistratus honoribus summis, quos incredibili prudentia sapientiaque gerunt, iis, utpote studioruin suorum praemiis bene partis, ad haec studia vos alliciunt, ut deinde ad rempublicam in partibus vobis credendis accedatis. Hoc ocium, quod nobis Carolus secundus, potentissimus Hispaniarum rex, facit, ad pacis et tranquillitatis fructus capiendos, qui magna ex parte in bisce artibus locati sunt, vos invitat. Universi ordines, dum studiis et otficiis, civitas cuncta, dum onore et laude eruditum quemque virurn prosequitur, vos eruditissimos esse cupit. Scatent omnia ad bonas artes addiscendas exemplis, stimulis omnia abundant, omnia diffluunt incitamenti, copia doctissima suppetit, locus amplissimus datur; vos ad omnem eruditionem facile ac brevi perdiscendam nati et facti estis. Quid igitur reliquum est? Ne nolitis.