Le monete di Venezia/Documento XXVIII

Documento XXVIII

../Documento XXVII ../Documento XXIX IncludiIntestazione 12 gennaio 2024 75% Da definire

Documento XXVII Documento XXIX

[p. 369 modifica]

DOCUMENTO XXVIII.

MCCCCXLVI, die XXI junii.

Cum per hoc consilium sub die VII mensis maii nuper elapsi facta fuerit certa provisio super facto parvulorum falsorum presentandorum et cetera, prout in ea latius continetur, que utilis fuit aeque bona. Sed cum in civitatibus et terris nostris a parte terre propter magnam moltitudinem parvulorum, et maxime in civitate nostra Padue, sit exorta maxima confusio in facto ipsorum parvulorum, adeo quod nedum utile, sed necessarium sit super ipsis parvulis facere talem provisionem quod unusquisque se valeat intelligere;

[p. 370 modifica] Vadit pars, quod in nomine Dei de novo fiat et fieri debeat una nova stampa et forma ipsorum parvulorum, sicut collegio melius videbitur. Sed quod ipsi parvuli de novo stampandi sint illius lige et bonitatis cuius sunt parvuli stampe presentis, et quod de cetero parvuli huius presentis stampe non fiant neque stampentur. Sed ut provideatur inconvenientiis presentibus, ex nunc sit captum, quod omnes et singuli qui habent parvulos in hac civitate nostra, teneantur et debeant illos presentare officialibus nostre monete....

Senato, Terra, reg. 1, carte 195.