VII. A Zanobi da Strada

../VI ../VIII IncludiIntestazione 18 febbraio 2021 75% Da definire

VI VIII
[p. 129 modifica]

vii.

A Zanobi da Strada.
(1350?)


. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

expetentem, arcisque locum et templorum veterum vestigia admirantem, investigantemque tecum ubinam potuit templum illud immane consistere, regi frigio sotiisque mirabile, quo etiam ille dicteus Dedalus fuga consumpta remigium consecravit alarum; volventemque cogitamina presto dicentemque: — Nonne locus iste verendus? nonne etiam hee ruine merito prospectande? — cum semen fuerunt et principium virgiliane Neapoli vicineque Palepoli, dudum melioribus seculis, apud quas tu nunc in auge rote volubilis sublimatus, nostri inmemor vitam ducis elatus. Inde etiam quo cubet ille eolius Mesenus qui sonoro ere viros ad arma ciebat, te ymaginor discurrentem, diri funeris atque yliadum procerum piaculi loca notantem. Sed iam finem tuis admirationibus imponamus, cum pusillanimi sit nedum hominum manu facta, sed etiam transitoria naturalia admirari: et quantumcunque etiam res nove et merito admirande per spatium aliquod teneant quempiam occupatum, non tamen credendum est illas e memoriis radicitus extirpare que visa sunt olim, et potissime quod fuerit ante dulcissimum patienti. Et quid amicitia dulcius? Queramus igitur tue oblivioni, seu ut verius loquar, postergationi causam meliorem.....