Epistolae (Boccacius)/IV
Questo testo è completo. |
IV. Idem
◄ | III | V | ► |
iv.
Ad un ignoto.
(1339)
- Sacre famis et angelice viro dilecto forti, Iohannes de Certaldo inimicus fortune, in Eo salutem qui bonis exurientes implevit.
- Tue, frater, promotionis affectus, tueque consolationis exuries, non aliter quam in tuo, meo candescit in pectore: quia nos fecit unum ille Deus excelsus, qui predestinavit nos esse suos a creatione octavi celi. Tacui enim, carissime! diu, admirationis causa non modicum occupatus, et admirando perterritus adhesit lingua palato, nec ut debui te meis in anxietatibus licteris visitavi. Sed ne te forte ponam mee admirationis causa in conflictu, scribam et licitam admirationis causam reserabo. Novit Deus me positum in medio nationis perverse, et ibi variis ac intollerabilibus continue agitari procellis: et ideo si mea memoria multis anxietatibus implicata non errat, audivisse me recolo, te pie matris ubera iam dimissa, chorum eliconidum puellarum intrasse. Ibi tuam puerilem etatem eorum educationibus roborando, et vago atque interno intuitu elementa gramatice numerando, et per sillabas etiam et per dictionum silvas octupliciter ambulabas, eorum facies, quas modos significandi vocamus, et per quas invicem construuntur, perspiciens ac accentus; et si non fallor, quandoque dyaleticam ymitabas, que sint incomplexa querendo, et per plexum passumque silogismorum labentium modos conabaris aspicere. Et cum in recthorice sermonum generibus ingenioso venabulo peragrares, tuorum fervens amor habendi, te invito, de pio sinu Rachelis ad Lie gremium transtulerunt. Heu! humanarum mentium cecitas, et insatiabilis acervos auri congregandi cupiditas, in quibus animi serenitatem cogitis obfuscari, trahentes eum ab ecternis delitiis, in quibus a Primo motore creatus est, ipsum in mundanis mortalibus et caducis cura continua miserrime sordidando! Sed quid in te? Magna Iunonis munera nequiverunt Palladi tollere iura sua: sed a te scientie cognita margarita, mercantium habitu palliatus, sacra studia septabaris, et aquas eliconici fontis furtive gustabas avidius, magis quam palam tunc tuo gucturi dulciores; et quia in fortiorem etatem evaseras, viso iam per arismetricam parium dispariumque numerorum virtutes, voluptuosam musicam sequebaris, et cognito quomodo suis triformibus viribus in hominum vultus natura utatur, metrica scilicet ricthimica et armonica, geometrie figuras aspiciebas, diversas suas mensuras studio celebri perquirendo. Hinc igitur ad astra transfereris, et circulationem vagorum luminum rimaris et sydera; hic Cynthie motus varios tuo intellectui reserantur, et qualiter ipsa depositis cornuis formam capiat circularem, non ipsius defectus nec virtutes multiplices ignorando; hic vides Stilbonis regiones intrantibus quibuscunque concordes; hinc ferventis amoris radios rutilantes, Cythereie domus ascendis; et per consequens intras regnum lucidum magni Yperionis filii, et ipsius stellarum principis notas effectus. Sed tibi non istud sufficiens, aggrederis castra Mavortis belligeri, et rubicundi coloris causam perscruptaris; et argentee etatis tecta regis subintrans, sua moderata iudicia laudas intuendo. Hinc antra patris expulsi perquirens, inertia sua dimissa, tendis ad nidum Lede, quem super septentrionalem et australem polum firmatum respicis et erectum; equinotium curvumque zodiacum admiraris, et non absque arismetrica numeratione consideras sydera posita in Amone frixeo, Tauro et gemina prole Lede, videns ulterius Cancri tropicum, et ora violenti Leonis nemei Ellem post tergora retinentis. Hinc oculo avido equinotium transiens vides Cheles, et Phetonte securior ambulans viam ustam, animal missum contra Orionem a Pallade respicis et Chyronem, cui sequitur Amalthea mater, troyana proles et Piscis binus: et post istis alias quamplures figuras sub diversis climatibus positas respicis claro visu. Te igitur, carissime, tam delectabilia tam animum actrahentia agente cognovi si recolis, et tui gratia tante dulcedinis effectus sura particeps, tuus insimul et amicus: in tam alto misterio, in tam delectabili ac sacro studio providentia summa nos iunxit, quos equalitas animi iunctos tenuit retinet et tenebit. Et iam tam mirifice scientie peritus effectus, tibi vidi altissimi poete Maronis visitare sophyam, et dulciloquos versus Ovidii, te Cythereia movens, Caliope modulante canebas; et Lucanum Statiumque crudelia bella dicentes prolatu ferocissimo recitabas, et cum istis prosayca verba Salustrii ac Titi Livii romanorum scribe perspicui. Et hinc ad Cirram anelando libros phylosophicos atque sacri eloquii perquirebas, et religionem cultumque deorum servando, debite ipsorum gratiam affectabas, incomparabiliter laudans studia et vitam pacificam et quietam: hec enim omnia amicum animum delectabant, et in eum studendi desiderium augebant. Sed qualiter in motu subito vaporis accensi per aerem, celum nitidum intuens, securus oculus admiratur; sic cor meum in pace quiescens, de te meditando prescripta, cum te una die subito belligerum audivi, fuit admiratione repletum, et dicens «heu!» emisi suspiria luctuosa. Aiebat enim quidam quod cum fortuna, mundanarum rerum mutatrix, longe felicitati Marrensium invideret, eos de auge sue volubilis rote volens ad angulum terre reducere, movit civilia bella, et eis in armis furentibus Gaptos opposuit, et Baroli terram per consequens divisit in partes: in qua tu moram tunc temporis trahens, an indignationis assumpta causa contra Gaptos, vel amicitie vinculo Marrensibus alligatus ignoro, tamen scio Marrensium partem totis viribus adiuvasti: cum qua enim ut fertur, ita ferox et tam pietate nudatus agebas, quod vias in hostes nisi sanguine fusas habere aliqualiter non gaudebas, ibi consilia dando crudelia, et homines ad bella verbis acerrimis incitabas; manus etiam, pedes et capita adversariorum truncando, eas in clippeis affigebas; tuorum et ur in domibus inimicorum ponendo, flammas inextinguibiles aspicere letabaris; milites meritorios peditesque summendo, vallis ligneoque munimine cingens domus, et vias teretum cathenarum ligatas insultantibus denegabas: necnon balistis balistariis et fundibulariis premunitus, longinquas esse adversas acies coegebas, et miris orationibus corda hominum ad crudelia disponebas. O! quam plura etiam dicebantur, in quibus maiores vires impietas assummebat! Sed hec audita doloris causa mota sunt viscera cordis mei: et secundo et tertio ante quam crederem, sub iuramenti fide iterato volui audire, et cum iam narrata a me miserrime crederentur, a dicentibus semotus aliquantisper, tales de te cepi cogitationes habere: — Quis furor hunc movit? que Heumenides cor pietate vallatum intrarunt? Hic pacificus, hic in infima mansuetudine positus, etiam propria, rissas causa fugiendi, perire sinebat: et nunc tante iniquitatis accensus aliena defendit. Heu! quam periculosum est mites turbare! Nulla deterior ira quam mitis. — Et oculos post hec erectos ad celum, verbis sepe singultibus fractis sic cepi dicere: — O Pallas sapientie quietisque per consequens dea, quid est hoc? Nunquid Bellona nunc possidet tua castra? et quibus liber facilis parabatur, scutus apponitur, et loco calami ensis evaginatus porrigitur? et ubi propter quietem perpetuam delitie summebantur, nunc lorica induitur et efficitur quis robustus, et capud inclinatum supra librum ut intellectus et memoria iuvaretur, armatum galea superbiendo erigitur? Sic ostenditur. Nonne iste ab infamia sua in tuis fuit laribus educatus? Sic certe; unde igitur ad tantam austeritatem venisset, nisi ut dico procederet? Mirum enim est a favo mellis venena aconita prosilire. Et tu, o Iuno invidarum divitiarum donatrix, que nedum audaces facias perquirentes, sed etiam quam habent aufers tribuendo timorem, in hunc morem tue nature contrarium servavisti? Vertatur admodo celum retro, postquam ubi ab infamia liberalium artium doctrina moratur, ubi quies animi ex vi nature colligitur, ubi pax Dei colendo pietatem perquiritur, inde furor belli civilis exoritur et nutritur! — Sic fans diversa pericula quasi ante oculos posita intuebar, videlicet Mario et Sille, Pompeio et Cesari atque aliis civilia bella moventibus prosecuta; et talia cogitans, non poteram sine timore tui periculi permanere: posito quod in processu temporis, cum audirem magnanimitatem tuam et tui ingenii laudabilia recitare, non impediente timore gaudebam. Et si pro tue civitatis re publica evenisset, nescio quem Oratium Coclen vel Mutium Scevolam aut Marcum Curtium te in laudibus posset excedere: posito quod ad hec, ut postea audivi, non minor causa quam rei publice utilitas te movisset, videlicet amicitia, pro qua etiam ipsa res publica dimictitur et vastatur, cum in Evangelio testetur immutabilis Veritas: «Maiorem caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis ». Et hoc considerans pluries, destiti a scribendo, cum non tantum semel te per meas licteras reprehendere cogitassem. Sed quid in verbis ulterius protelor? Dolui cogitando peiora, que adiuvante Deo cessarunt, et tua perspicua facta duratura permanserunt in evum: et post longum laborem finem attigistis optatum, scilicet pacem, propter quam ut in anxietatibus anxia erat anima mea tecum, sic in tranquillitate pristina est reversa: quam tibi annuo servaturam, cum continuo debeas recordari, quod «pax est mentis serenitas, tranquillitas animi, cordis simplicitas, amoris vinculum et consortium caritatis. Hec est, inquam, que simultates tollit, bella compescit, comprimit iras, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat, cunctis est placita; nec alienum querit, nil deputat suum, et docet amare que odisse non novit, extolli nescit nec inflari. Hanc ergo quis accipit teneat, quis perdidit repetat, quis admisit exquirat: quoniam qui in eadem non fuerit inventus, abdicatur a Patre, exheredatur a Filio, nichilominus a Spiritu sancto efficitur alienus; nec poterit ad hereditatem Domini pervenire qui noluerit testamentum pacis servare». Quantum igitur bonitatis in ista consistat, considera recto corde: ut si nubilosum tempus quod claruit zeffiro expirante, iterum turbaretur, quid sis facturus agnoscas. Ex predictis vero admirationes multiplices procedebant, que quamdiu occupatum cor tenuerunt, tantum etiam ad scribendum manus offitium occuparunt: sed novas licet dulces admirationes in animo requiescunt, quia nisi disgregatrix amicorum oblivio occupet mentem tuam, michi turbinis dissoluti letitiam scribere debuisses, ut simul tecum verba canerem Symeonis: «Nunc dimictis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace». Necnon et amico novam significare letitiam debuisti, quam tibi prosperante fortuna sentio noviter esse concessam: nam ut retulit communis amicus, amicis tuis mediantibus tibi bonum unicuique involuto mundanis desiderabile coniunxisti, uxorem videlicet, que ut michi predictus retulit amicus, nobilis ac pulcra testatur; quam etiam cogito bonam fore, si te eligentem considero et datores. Audivi etiam Iunonis debita mirabiliter fuisse peracta, et ut credo, Ymeneus letus faces tenuit circa torum: de quibus omnibus gratulor iuxta posse. Et certe si tibi prolem Lucina concederet, quod faciet prout credo, non michi modicum gratum esset, ut ea in meis manibus permanente, aqua sacri baptismatis lavaretur, ut quos amicitia iungit, spiritualis cognatio iungeret vinculo ardori. Cum igitur nunc tibi sit satis posse nove sotie compiacere, et idcirco tua studia deposueris, in partem sine dubio autoritatem phylosophi prosequendo dicentis: «Nemo potest uxori et phylosophie deservire», ac etiam tempus perditum circa rissas velis in tuis mercimoniis reparare, ex istis audaciam summam, cum perfecte devotionis sinceritas exigat, ut quis in sua necessitate recurrat ad sotios et amicos, nec vulnera pudoris celata piis oculis amicorum vereatur detegere; et ad te munus non modicum postulabo. Nam cum pridem casu fortuito pervenisset ad manus meas liber pulcerrimus, fraternas acies et tebanorum conflictum suis metribus demonstrantem emi pro pretio competenti: sed cum sine magistro vel glosis intellectum debitum non attingam, recordatus tui Tebaydos, proposui eum tibi amicabiliter querere per presentes; quem ut michi prestes affectanter exposco, tantum quod glosas illas in meo breviter redigere faciam et remictam. Erit enim michi obsequium maximum, et tibi ut puto, non erit ad presens incommodum. Servias igitur amico desideranti in tuis beneplacitis fatigari: et quod facis fac cito, cum bis serviat cito serviens. Scio enim, si scires qualiter Venus Iuno et Raynusia me offendant, insimul omnes et in solidum unaqueque, pietate motus micteres absque mora, cum michi nullum solatium remanserit amplius, nisi visis meis decretalium lectionibus, me ab eis quasi fastiditus extollens, alios querere libros; et in eis legendo, ut peregrinus non hospes in castro percurro, et aliorum legendo dolores, iuxta verbum illud «Solatium est miseris sotios habere penarum», aliquantulum mitigo penas meas, quas per presentes tibi significare non curo: cum noviter sis in letitie terminos reassumptus, ipsam nolo meis anxietatibus perturbare, nec etiam mea incommoda ut arbitror essent verbis aliqualiter explicanda, sed lacrimis, et ideo hanc epistolam fimbriabo quibusdam querulis clausulis et quiescam. Sentio heu! ponderosa et difficilia nimis flagella fortune, que non modo levia, non modo facilia, sed ridicula et iocunda censentur, ut sunt, si quando ratio libera intuetur, et quidquid gravitatis vel difficultatis afferre videntur, scio non afferunt, ymo totum coangunt: et in patientis languiditate inveniunt veluti dulce suapte, gustui febricitantis appositum. Proinde sicut anxius eger, sue conditionis ignarus, valitudinem animus persepe suspirat, quam in desiderio summi boni, etiam per nebulas interiores, licet vix adhuc perspicio. Sed quamvis animus qualiquali tristitia in huiuscemodi caliget memoria, contra rationis imperium nunquam prorsus ab ingruentibus pro parte negotiis, vel iracundie stimulo vel torpore negligentie me subtraxi: et hinc est quod cum rege humillimo cupio desiderare carissime. Propterea clamito ego ad te: et deploro toto cordis anelitu, quatenus bene merite tue consolationis oraculum michi mictas, ut forte veniat zeffirus ille celestis, quem non unquam violentia sancte oppositionis angariat, unde credimus regnum celorum vim pati; tenebras meas dissipet, et diluat dissipatas, quo perspicacius gradum amandorum distinguam: et distinguens afficiar ordinate, ac ordinatis affectibus pre concordia carnis et spiritus, non levia gravia sentiam, non bonum malum et malum bonum paralogizatus a fallacia mundi oppiner: sed que levia sunt et iocunda, iocunde recipiam, et ad vere pestifera, non minus quam puer ad anguis aspectum, formidando pallescam. Opto ut bene valeas.
- Scripta sub monte Falerno apud busta Maronis Virgilii, iulii kalendas iiii.