De studiorum ratione
Questo testo è incompleto. |
II
DE NOSTRI TEMPORIS STUDIORUM RATI ONE DISSERTATIO IN REGIA REGNI NEAPOLITANI ACADEMIA XV KAL. NOV. ANNO MDCCVIII AD L1TERARUM STUDIOSAM IUVENTUTEM SOLENN1TER HABITA DEINDE AUCTA. CAROLO AUSTRIO TERTIO EIUS NOMINIS HISPAN. ET NEAP. POTENTISSIMO REGI QUOD SERIE MAXIMARUM RERUM TERRA MARIQUE GESTARUM REGNUM NEAP. RECIPERAR1T CUIUS AUSTRII PR1NCIPES E AM ESSE FORMAM VOI.UERUNT UT SAPIENTI A E STUDI IS ET IN HAC UIVITATE ET IN UNIVERSA MONARCHIA HONORES MAXIMI AMPI.ISSIMIQUE PATERENT REGIA HUIUS REGNI ACADEMIA STUDIORUM INAUSPICATIONEM CIRCUMAGENTIS ANNI MDCCVIII GRATI ANIMI ET OBSEQUII ERGO D. D. V1NCENTIUM GRIMANUM S.R.E. CARDINALEM AMPLISSIMUM ET EXCELLENTISSIMUM REGNI NEAPOLITANI PRO CAROLO AUSTRIO TERTIO EIUS NOMINIS REGE MODERATOREM OFFICIUM Cum sacri iuris sit, Vincenti Grimane, cardinalis amplissime, res haud consecratas haberi, quae non sunt rite per pontifices dedicatae; cumque regia haec regni Neapolitani academia studiorum huius anni inauspicationem Carolo tertio Austrio, Hispaniarum nostroque potentissimo regi, vovisset; et religio esset, tamquam profanos adire principem, qui et sua regis vi sacer et regiarum virtutum, quae eum exornant, divinis prope honoribus dignus est; diligentissimis tecum precibus egit, ut qui cum nostra omnium felicitate in hoc regno moderando tanti regis sacra, iustitiam, fidem concordiamque tueris, tua praesentia et authoritate hoc votum suum quam solennissime exolverent. Existimasti tuum haec castissima sapientiae desideria rata tacere: quando in ea republica natus es, quae sapientissimi institutis fundata, cum omnes orbis terrarum omnis memoriae respublicas aequabili statu imperii devicisset. temporum aeternitati videtur condita, iis maioribus ortus, qui
talem tantamque rempublicam sapientissimis consiliis domi militiaeque illustrarunt; ea demum sapientia praeditus, ut tua unius mens ingentes valeat exercitus quo debita Carolo regna paret, universos senatus quo parta conservet. Esset modo, ut tibi tantae dignationis gratias cum tuis laudibus admixtas ageremus; sed grates te dignae tua ipsius aeterna sunt benefacta, et tunc te prò dignitate laudari existimas, cum quisque nostrum, te moderatore, suum sedulo obeat munus. Itaque, quando per tuam sapientiam licet, ad hos sapientiae novitios orationem convertam. DISSERTA riO I. Dissertationis constitutio. — Dissertationis argumentum — In hac dissertatione, non scientiae, sed stndiorum rationes, nostra et antiquorum, comparantur— Omnis studiorum ratio quibus rebus contineatur — Disserendorum oeconomia — Nova scientiarum instrumenta— Nova studiorum adiumenta— Hodie qui studiorum finis? II. Commoda nostrae studiorum rationis ab instrumentis scientiarum. — Criticae — Analvsis — Methodi geometricae in physicam inductae — Chemicae in medicina!» invectae — Spargiricae — Chemicae in physicam importatae, et mechanicae in medicinam — Microscopii — Te!escopii — Nauticae tirnae — Nostrae geometriaeet physicae in mechanicam illatarum — A novis studiorum adiumentis — Artium de prudentiae rebus redactarum — Optimorum artiumexemplorutn — Typorum literariorum — Uuiversitatuin studiorum — A studiorum fine. III. Novae criticae incommoda. — Officit prudentiae — Obstat eloquentiae — Impedimento est artibus, quae phantasia vel memoria vel utraque pollent — Ut novae criticae incommoda declinabant antiqui — Prae critica hodie contemnitur topica — Incommode — Ut incommoda, quae nova affert critica, vitantur. IV. Incommoda methodi geometricae in physicam importatae. — Restinguit studium ulterius contemplandae naturae— Quomodo physicae ut philosophi et quidem Christiani studeamus — Occludit facultatem acute ornateque dicendi — Obstat liberae et amplae dicendi formae — Iners gignit dicendi genus, in eloquentia maxime fugiendum — Ut eius vitantur incommoda. V. De anai.ysi. — Dubitatur ne non mechanicae sit inutilis. — Analvsis incommoda, ut declinantur. VI. Quae rei medicae nostra studiorum ratio gignat incommoda. — Ut rei medicae incommoda declinantur.
VII. Incommoda, quae morali civilique doctrinae et elo- quentiae nostra studiorum ratio affert a fine. — De dottrina civili — De eloquenza — De dottrina civili denuo— De eloquentia iterum — Ut nostrae studiorum rationis incommoda a prudentia et eloquentia arceantnr. VIII. De re poetica. — Nova critica quando rei poèticae utilis — Methodus geometrica poèticae commoda — Verurn in idea sive ex genere prudentiam poéticam rette dirigit. — Recentior physica rei poèticae proficua. IX. De Christiana theologia. X. Incommoda artium de argumentis prudentiae redactarum. — Ut eorum incommoda declinantur. XI. De iurisprudentia. — De iurisprudentia Graecorum— De iurisprudentia Romanorum — Iurisprudentia in republica libera — Iurisprudentia sub Caesaribus ante Hadrianum imperatorem — Iurisprudentia sub Hadriano imperatore — Iurisprudentia sub Constantino imperatore—Commoda incommodaque in iurisprudentia addiscenda — i commodum — i incoinmodum — n commodum — li incommodum—ni commodum — in incommodum — iv commodum — IV incommodum — v commodum — V incommodum — vi incommodum— vi commodum tentabunde — Accursianae iurisprudentiae commodum — Incommoda— Unum — Alterum — Alciatianae iurisprudentiae commodum — Incommoda — Primum — Secundum — Ut incommoda in addiscenda iurisprudentia vitali possent. XII. De optimis artificum KXEMPLis. — Quae incommoda gignant — Ut superantur incommoda ab optimis artificum exemplis obiecta. XIII. — De typis literariis. — Quae afferant incommoda — Ut vincuntur quae typi afferunt incommoda. XIV. — De universitatibus studiorum. — Quae incommoda pariant universitates studiorum — Ut ea incommoda castigantur. XV. Dissertationis conclusici.
I
Franciscus Baco in aureo De augumentis scieíitiarnm libello novas artes scientiasque, praeter quas hactenus habemus, et quas habemus, quatenus oporteret, perduci, indicat, ut humana sapientia omnino perficeretur. Sed dum novum scientiarum retegit orbem, novo magis quam nostro terrarum orbe se dignum probat. Eteniin eius vasta desideria adeo humanam industriam exuperant, ut potius quid nobis ad absolutissimam sapientiam
necessario desit, quam quod suppleri possit, ostendisse videatur. Idque puto factum, ut solet, quod qui summa tenent, ingentia atque infinita desiderent. Itaque talis in re literaria Verulamius egit, quales in rebus publicis maximorum potentes imperiorum, qui, summam in humanum genus potentiam adepti, ingentes suas opes in ipsam rerum naturam vexare, et sternere saxis maria, velificare montes, aliaque per naturam vetita irrito tamen conati sunt. Enimvero omne, quod homini scire datur, ut et ipse homo, finitum et imperfectum. Quod si nostra cum antiquis tempora comparemus, reique literariae utrinque pensemus utilitates et damna, eadem nobis ratio cum priscis fortasse constiterit. Multa enim nobis detecta, antiquis penitus ignorata: et multa antiquis gnara, nobis prorsus incognita: complures nobis sunt facultates, ut in alio literarum genere proficiamus; complures illis, ut in alio fuere: illi toti in aliquibus artibus excolendis, quas nos fere negligimus; nos in quibusdam, quas illi piane contempserunt: multae illis commode unitae doctrinae, quas nos discerpsimus, et aliquot nobis, quas illi incommode divisas tractarunt: tandem non paucae duntaxat speeiem mutarunt et nomen. Quae mihi res argumentum apud vos, ingenui adolescentes, disserendum praebuerunt: Utra studiorum ratio rectior meliorque, nostrane, an antiquorum? In quo edissertando commoda incommodaque utriusque ad exemplum conferemus: et quae nostra incommoda vitari, et qua ratione possint: quae autem non possint, cum quibus antiquorum incommodis compensentur. Res nova est, ni fallor; sed tam scitu necessaria, ut mirum, quod nova sit. Invidiam declinaverim, si me non tam nostra vel antiquorum incommoda reprehendere, quam utriusque aetatis commoda componere velie existimetis. Vestra caussa est: ne si plus quam antiqui aliis in partibus scitis, aliis minus sciatis; sed habeatis rationem, qua plus quam antiqui in ipsa summa scire possitis; et quae nostrae studiorum rationis incommoda vitari non possunt, incommodorum antiquae memores aequo animo perferatis. Et quo rem facilius intelligere totani possitis, illud internoscatis oportet, me non heic scientias scientiis, artesque artibus
nostras et antiquorum comparare: sed quid nostra studiorum ratio antiquam vincit, ecquid ab ea vincitur, et quo pacto, ne vincatur, disserere. Quare novae artes scientiaeque et nova inventa a novis sciendi instrumentis adiumentisque, si non separanda, distinguenda sunt tamen: illa namque studiorum materies est; haec via et ratio, proprium nostrae dissertationis argumentum. Studiorum enim ratio tribus omnino rebus omnis contineri videtur: instrumentis, adiumentis et fine. Instrumenta enim ordinem complectuntur: nani qui instructus ad aliquam artem scientiamque addiscendam accedit, rite et ordine accedit Instrumenta autem praeeunt; adiumenta comitantur; finis vero, quamquam sequitur, ad eum tamen studiosi et a principio, et per omnem studiorum rationem spectare debent. Pro hoc item ordine nostram dissertationem dispensemus, ut primo de instrumentis, tum de adiumentis nostrae studiorum rationis disseramus. De fine autem, quia per eam, uti sanguis per totum corpus, diffunditur; quemadmodum sanguinis motus, ubi sensibiliores arteriae sunt, observatur; ita, inquam, de nostrae studiorum rationis fine, ubi is magis emineat, disputabimus. Nova autem scientiarum instrumenta alia et ipsa scientiae sunt, alia artes, alia mera artis opera, vel naturae. Omnium scientiarum artiumque commune instrumentum est nova critica; geometriae analysis; physicae haec ipsa geometria, eiusque methodus, et nova fortasse medianica; medicinae instrumentum est chemica, et ex ea nata spargirica; anatomiae microscopium ; telescopium astronomie; geographiae denique polaris lapidis urna. In novis autem adiumentis enumero artes de compluribus rerum argumentis, quae antiquitus prudentiae committebantur, redactas; optimorum copiam exemplorum, typos literarios, et studiorum universitates constitutas. Finis autem omnium studiorum unus hodie spectatur, unus colitur, unus ab omnibus celebratur, veritas. Quarum rerum omnium sive facilitatelo, sive utilitatem dignitatemque spectetis, nostra studiorum ratio omni procul dubio antiqua rectior esse meliorque videatur.
II
Etenim critica id nobis dat primum verum, de quo, vel cum dubitas, certus fias; et quo omnem prorsus Academiam novam prodigasse existimatur. Analysisautem miramethodi facilitate probleraata geometrica antiquis insoluta dissolvit. Et antiqui geometria et medianica, tamquam physicae instrumentis, usi sunt; non perpetuo tamen : nostri iisdem et perpetuo, et melioribus. Nam geometriam analysi explicatiorem, et mechanicam novamne, nostrae disputationis non est; novis certe et ingeniosissimis inventis auctam adhibent duces: et, ne ab iis unquam in tenebricoso naturae itinere deserantur, methodum geometricam in physicam importarunt, qua veluti Ariadneo aliquo filo alligati, institutum peragunt iter, et caussas, quibus haec admirabilis mundi machina a Deo Opt. Max. constructa est, non iam tentabundi physici, sed velut immensi alicuius operis architecti describunt. Chemica antiquis prorsus incognita, quibus adiumentis instruit medicinam ! quae chemicorum phaenomenon similitudine apposita, quam plurimas humani corporis functiones et morbos nedum coniicit, oculis piane cernit. Certe spargirica, eius soboles, desiderabatur antiquis: nos eorum voti compotes facti sumus. Et chemica a quibusdam in physicam invecta est; uti et a quibusdam medianica in medicinam. Et chemico-physica nonnulla meteora aliaque naturae opera manu pene facit: mechanico- autem medicina per machinae momenta humani corporis describit morbos et curat. At anatome praeter sanguinis circumitum, nervorum originem et innumeros succos, vasa ductusque humani corporis, per quae iam praestabat antiquae, microscopii praesidio glandium miliarium, minutorumque viscerum, plantarum, bombicis insectorumque, et praecipue ad generationem pianissime perspiciendam, ovi incubati descriptionem ; quae omnia antiquorum oculos effugerunt, luculenter illustrat. Et astronomia, telescopio adiuta, nova sidera, multas solis easque variantes maculas et erronum phases observat: quae
res detectae complura Ptolemaici de universo systematis vicia detexerunt. Antiqui ultra Oceanuni alias esse terras tamquam vates per incerta divinabant; nos vero nauticae urnae usu reteximus, et geographia mirum quantum illustrata! Quis credat, homines hodie non solum cum sole universum terrarum orbem ambire, sed ultra solis vias egredi posse, minori temporis spacio, quam quo sol ipse intra eas suum conficiat cursum ! A geometria et physica, qua metodo hodie docentur, aucta mechanica, quot, quantis, et quam miris inventis humanam auxisse societatem videtur. Certe ex iis nostri temporis bellicam natam dixeris: quae tantum antiquos est praetergressa, ut prae nostra muniendarum expugnandaruinque urbium ratione Minerva suam Athenarum contemneret arcem, et trisulcum fulmen Iupiter obtusum brutumque increparet. Tanta sunt nostra scientiarum instrumenta, quanta nunc studiorum adiumenta videamus. De multis enim rerum argumentis, quae olim uni prudentiae relinquebantur, artes redactae sunt : quod in specie de iurisprudentia opus antiqui efficere, dillícultate deterriti, desperarunt. Praeterea in re poetica, oratoria, pictura, sculptura aliisque artibus, quae imitatione Constant, ingenti optimorum copia exemplorum abundamus; quibus nostri commonefacti et rectius et facilius ipsam possunt optimam imitari naturam. Atque adeo typorum beneficio omnia libris scatent: quare apud nostros tain multi sunt non unum et item alterum scriptorem docti ; sed multa, varia, ac pene infinita lectione eruditi. Denique universitates studiorum institutas habemus, oinnique scientiarum et artium genere instructas, quibus hominum mens, animus et lingua perficiatur. Atque in his ferme omnibus literarum studiis ad unum hodie spectatur finem, veritatem; quam si laudare instituam, illa dignus sim admiratione: quis unquam vituperavit? Haec nostrae studiorum rationis commoda ad examen revocamus: et an ullis expertia bonis, quae antiquis erant, vel malis admixta, quae non erant, videamus: et an nostrae mala vitare, et antiquae bona quoque consequi, et quo pacto possimus: quae autem non possimus, cum quibus antiquae malis pensentur, disseramus.
III
Et principio, quod ad scientiarum attinet instrumenta, a critica hodie studia inauguramur: quae, quo suum primum veruni ab omni, non solum falso, sed falsi quoque suspicione expurget, vera secunda et verisimilia omnia aeque ac falsa mente exigi iubet. Incoinmode quidem: nam adolescentibus quam primum sensus communis est conformandus, ne in vita agenda astate firmati in mira erumpant et insolentia. Ut autem scientia a veris oritur, error a lalsis, ita a verisimilibus gignitur sensus communis. Verisimilia namque vera inter et falsa sunt quasi media: ut quae fere plerumque vera, perraro falsa. Itaque, cum maxime adolescentibus sensus communis educi deberet, verendum ne iis nostra critica praefocetur. Praeterea sensus communis, ut omnis prudentiae, ita eloquentiae regula est: nam saepe oratores magis caussa laborant vera, quae nihil verisimile habeat, quam falsa, quae credibili ductu constet. Quare periculum subest, ne nostra critica adolescentes reddat eloquentiae ineptiores. Denique nostri critici ante, extra, supra omnes corporum imagines suum primum elocant verum. Sed id adolescentibus immature atque acerbe praecipiunt. Nani ut senectus ratione, ita adolescenza phantasia pollet: neque sane pueris, quae beatissimum futurae indolis specimen seni per habita est, excaecari ullo modo oportet. Et memoriam, quae cum phantasia, nisi eadem, certe pene eadem est, in pueris, qui nulla alia mentis facultate praestant, excoli impense necesse est: neque ingenia ad artes, quae phantasia, vel memoria, vel utraque valent, ut pictura, poètica, oratoria, iurisprudentia, quicquam sunt hebetanda: neque critica, quae omnium artium scientiarumque instrumentum nostris commune est, ulli debet esse impedimento. Haec incommoda declinabant antiqui, quibus geometria ferme omnibus erat logica puerorum. Nam medicos imitati, qui, quo natura vergit, incumbunt, scientiam iis, quae sine acri imagines conformandi vi haud recte percipi potest, tradebant; ut nulla vi naturae facta, sed sensim, et placide prò aetatis ingenio consuefierent rationi.
Deinde sola hodie critica celebratur; topica nedum non praemissa, sed omnino posthabita. Incommode iterum: nani ut argumentorurn inventio prior natura est, quam de eorum veritate diiudicatio, ita topica prior critica debet esse doctrina. Atenim eam nostri facessunt, et nullius usus putant: nam satest, inquiunt, homines modo critici sint, rem doceri, ut quid in ea veri inest inveniant ; et quae circumstant verisimilia, eadem ipsa veri regula, nullam topicam docti vident. Sed qui certi esse possunt vidisse omnia? Unde illa summa et rara orationis virtus existit, qua «piena» dicitur, quae nihil intactum, nihil non in medium adductum, nihil auditoribus desiderandum relinquit. Natura enirn incerta est, et praecipuus, immo unus artium finis, ut nos certos reddat, recte fecisse: et critica est ars verae orationis, topica autem copiosae. Deinde in topica, sive medii inveniendi doctrina exerciti («medium» Scolastici dicunt, quod Latini «argumentum» appellant), cum iam norint omnes argumentorum Iocos in disserendo, ut scribendi elementa percurrere, iam facultatem habent ex tempore videndi quicquid in quaque caussa insit persuadibile. Qui vero eam facultatem adepti non sunt, oratoris nomen vix merent: quorum munus id est praecipuum, ut in rebus fervidis, quae cunctationem, vel comperendinationem non patiuntur (ut in nostro foro, in caussis, quae crimine Constant, et vere oratoriae sunt, saepissime usuvenit), reis, quibus paucae horae ad dicendam caussam sunt praestitutae, praesentem opein afferre possint. At nostri critici, cuin quid dubii iis oblatum est, iliud respondent: — Ista de re sine cogitem. — Ad haec, tota eloquentiae res nobis cum auditoribus est, et prò eorum opinionibus nos nostrae orationi moderari debemus, et natura ita comparatum est, ut saepe qui pollentissimis rationibus non moventur, iidem aliquo levi argomento de sententia deiiciantur. Quare, ut orator omnium animos pertigisse certus sit, omnes argumentorum locos percurrisse necesse est. Quapropter non recte notant Ciceronem multa levia dixisse: nam et levibus illis in foro, in senatu, et potissimum in concione regnavit; et orator extitit imperii Romani maiestate dignissimus. Quid illud, quod in quibus caussis haerebit orator, qui unum veruni curat, in iisdem sese expediet, qui
verisimilia praeterea consectatur? M. Brutus hac nostra, aut ferme nostra critica instructus (Stoicus enim erat), Milonem deprecativo statu defendendum putabat, eumque contendere absolvi oportere, cum ob eius maxima in rempublicam merita, tum quod pessimam de ea pestem, Clodium sustulisset. At Cicero, in topica versatus, intutum existimavit talem reum, eo rerum statu, iudicum clementiae committere, et coniectura eam caussam duxit: quam si egisset, Milo certe, ut ipsemet profitebatur, eo iudicio evasisset absolutus. Atqui Arnoldus, vir usquequaque doctissimus, eam contemnit, et nullius frugis existimat. Utri credendum, Arnoldone, qui negat, an Ciceroni, qui se a topica potissimum eloquentem factum affirmat et profitetur, aliorum esto iudicium: nos autem, ut ne quo alteri donemus, alteri rapiamus, dicimus, ut critica veraces, ita topica nos fieri copiosos; quod, quemadmodum olim Stoici in critica, Academici in topica arte toti fuere, ita hodie ratio disserendi Stoicorum arida et deducta apud recentiores, varia autem et multiplex Academicorum apud Aristotelicos in usu est: quodque.a Pico Mirandulano propositum, doctissimus quis recentior uno sorite perstringeret, Caietanus centum numero syllogismis oppugnat. Et perpetuo animadvertere licet antiquas pliilosophorum sectas, quo longius ab hac critica recesserunt, eo copiosiores fuisse. Stoici, quibus aeque ac nostris mentem veri regulam esse placuit, omnium maxime minuti et exiles; Epicurei, qui sensum esse voluerunt, puri et aliquanto amplius explicati; at Academici antiqui, Socratem secuti, qui nihil se scire, praeterquam nescire affirmabat, abundantes et ornatissimi; Academici vero novi, qui hoc ipsum nescire se nescire profitebantur, torrentium more exundabant et nivis ritu spissi. Et Stoici atque Epicurei unam duntaxat disputationis partem propugnabant. Plato in alterutram, quae verisimilior videretur, inclinare: Carneades autem utrumque complectebatur oppositum, et uno die iustitiam esse, altero non esse, aequis rerum momentis et incredibili disserendi vi, disputabat. Atque haec omnia inde orta, quia veruni unum, verisimilia multa, falsa infinita. Quare utraque disserendi ratio viciosa: topicorum, quia saepe falsa arripiunt; criticorum, quia verisimilia quoque non
assumunt. Igitur, ut utrumque vitetur vicium, existimem, adolescentes scientias artesque omnes integro iudicio doceri, quo topicae ditent locos, ac interea sensu communi ad prudentiam et eloquentiam invalescant, phantasia et memoria ad artes, quae iis praestant mentis facultatibus, confirmentur; deinde discere criticarti; tum de integro de iis quae edocti sunt suo ipsorum iudicio iudicent; et in iisdem in utramque partem disserendis sese exerceant. Ita namque evaderent in scientiis veri, ad rerum prudentiam solertes, ad eloquentiam copiosi, ad poésim picturamve phantastici, ad iurisprudentiam memoriosi ; et cauturn praeterea esset, ne fierent temerarii, ut qui de rebus inter discendum disputant; neve prave religiosi, ut qui nihil, nisi a doctore dictatuin, verum putant. Qua mi hi in re antiqui nobis praestare videntur: Pythagorei namque universum silebant quinquennium; per quod tempus audita solo doctoris testimonio «ipse dixit» propugnabant, et generatim tyronum philosophiae proprium munus erat audire: unde proprio vocabulo dicebantur «auditores». Atque hanc studiorum rationem Arnoldus ipse, quamquam verbis negat, re tamen ipsa mihi confirmat et profitetur: qui abditissimis cuiusvis generis disciplinarum exemplis suam logicam refert: quae nisi artes scientiaeque, unde deprontuntur, antea perceptae sint, sine summa eloquentia et labore sumtno praeceptorum, intelligi ab auditore aliquo pacto vix possunt. Itaque si logica postrema discatur, praeter quae supra memoravimus, haec etiam vitantur incotnmoda: nempe et quod fert Arnoldus, qui, ut exempla utilia afferat, vix intelligitur; et quod ferunt Aristotelici, quorum exempla, ut intelligantur, inutilissima sunt. iv Methodus autem geometrica in physicam a nostris inducta videndum, ne illud incommoduft secum importet, quod cum ex ea nihil negare possis, nisi caput ipsum aggrediaris, horum alterum fieri necesse sit: aut physicam huiusmodi dediscere, ut mentem ad universi contemplationem adiungas; aut, si eam
profiteri velis, nihil restare, nisi eamdem nova aliqua methodo disponas; aut aliquod novutn phaenomenon explices, tamquam eiusdem physicae corollarium. Itaque recentiores physici eorum similes esse videntur, quibus aedes a parentibus relictae sunt, ubi nihil ad magnificentiam et usum desideretur, ut iis tantum amplam supellectilem mutare loco, aut aliquo tenui opere ad seculi morem exornare relinquatur, At inquiunt docti homines hanc eamdem phvsicam, qua ipsi methodo docent, ipsam esse naturam: et quoquo te ad universi contemplationem convertas, hanc physicara intueri. Quare gratias agendas authoribus putant, qui nos tanto negocio naturae ultra contemplandae liberarunt: et has aedes amplissimas instructissimasque reliquerunt. Quando ita se habere naturam necesse est, agant quam maximas: sed, si ea aliter sit comparata, si una de motu regula falsa sit, ut ne dicam non unam tantum iam falsi compertam esse, videant, edam atque edam videant, ne non tuto iam naturae securi agant: et dum aedium fastigia curant, fundamenta cum periculo negligant. Ah! ne fallamus, neque fallamur, auditores: istas methodos, sive soritas istos, ut in geometricis verissimae demonstrandi viae et rationes sunt, ita, ubi res demonstrationem non patitur, tamquam viciosum captiosumque argumentandi genus, priscae philosophorum sectae Stoicis, qui eo disserendi telo utebantur, obiectabant. Et Chrysippi logicam, ut insidiosissimam antiquos reformidasse etiamnum fama constat. Quare ista physicae, quae vi methodi geometricae obtenduntur vera, nonnisi verisimilia sunt, et a geometria methodum quidem habent, non demonstrationem: geometrica demonstramus, quia facimus; si physica demonstrare possemus, faceremus. In uno enim Deo Opt. Max. sunt verae rerum formae, quibus earumdem est conformata natura. Demus igitur physicae operam, ut philosophi, nempe ut animum componamus: et in eo praestemus antiquis, quod illi haec studia excolebant, ut impie cum diis de felicitate contenderent; nos autem, ut humanos spiritus depriraamus: iis quidem vestigemus verum, cuius sumus tantopere studiosi; sed, ubi non invenimus, hoc ipsum veri desiderium nos ad Deum Opt. Max., qui unus via et veritas est, manuducat.
Deinde geometrica methodus physicas dissertationes iuxta ac geometricas apodixes, tamquam contentas doceri tantum, ornari vetat. Itaque recentiores physicos omnes genere disserendi contento ac severo uti animadvertas : cumque haec physica, et cum discitur et cum percepta est, perpetuo ex proximis proxiina inferat, eam auditoribus facultatem occludit, quae philosophorum propria est, ut in rebus longe dissitis ac diversis similes videant rationes: quod omnis acutae ornataeque dicendi formae fons et caput existimatur. Neque enim tenue idem est atque acutum: tenue enim una linea, acutum duabus constat. In acutis autem dictis principem obtinet locum metaphora, quae est omnis ornatae orationis maxime insigne decus et luculentissimuin ornamentum. Sed et alia de caussa ad id disserendi genus consuelacti, ii ad eloquentiam sunt minus idonei. Eloquentia enim itnperitae multitudini est potissimum comparata: et rudes homines longas istas rationum cathenas, maxime ubi ...volat irrevocabile verbum, difficillime tenent; et ut teneant, tanta animorum contentione fatigandi non sunt. Quapropter illa libera et ampia dicendi forma apud eos uti necesse est, qua orator modo probet, modo divertat, modo ad propositum redeat; et quod rudius dixit, expoliat; quod brevius, amplificet; quod levius, asseveret: et in eadem re aliis atque aliis orationis figuris immoretur, ut eam quam altissime animo impressam auditor afiferat domum. Denique physici suas methodos a primis veris ordiuntur. At quae in confesso apud omnes sunt, bonus orator praeterit ; et secunda vera eloquendo, de primis auditores tacitus admonet: ut quas ipse argumentationes re vera conficit, eas auditores conficere sibi videantur. Atque ea ratione prius mentes movet, ut porro commoveat aniinos. Quod in caussa eius est, ut unam vel pulcherrimam formam non omnes probent; omnes autem uno oratore optiino delectentur. Haec methodi geometricae in physicas dissertationes inductae incommoda qua ratione vitentur, et supra, ubi de declinandis criticae incommodis verba fecimus, aliqua dieta sunt, et reliqua paullo inferius dicemus.
V
De analysi vero, ut fatendum, quod ad quae geometriae aenigmata dottissimi antiquorum Davi erant, eius methodi facilitate nostri Oedipi fatti sunt; ita hoc ipso quod facilitas dissolvat. difficultas vero acuat ingenia, subsistendum in eo, an novissima mechanicae inventa ei quicquam sint accepta referenda. Nam nova in venire unius ingenii virtus est; ingenium vero geometria exercet. Ea enim, ut equorum agitatores acres equos aliquantisper refraenant, quo fugam celeriorem effundant, ita cohibet ingenia dum discitur, quo, dum ad usum revocetur, peracuat. Nam ingentem formarum vim iis obiicit, ut mira mentis celeritate tamquam scribendi dementa pereurrant, eaque legant atque componant, quibus proposita dissolvat problemata. Analysis autem, ut ...Phoebi nondum patiens immanis in antro bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deuin; ita suas rationes subducit, expectans, an forte sibi dentur, quas quaerit aequationes. Deinde Archimedem in Syracusarum obsidione miras belli macliinas excogitasse memoriae proditum est. Heic respondent Archimedem eam nosse et invidia dissimulasse. Sed qui haec dicunt, nescio an id dicant, quo hoc suum literarum reipublicae emissum donum, quod re ipsa magnum est, verbis magis adornent. Nam certe a nostris inventa, quibus potissimum longe praestamus antiquis, aeneum ignitae pilae tormentimi, navis unis instructa velis, horologiuin et pensilia hemisphaeria templorum ante omnem vulgatam analysim prodiere. Et de horologio quidem nemo est, qui tanta ex fide antiquorum susceperit patrocinimi!, quin eos a nostris longe ingenio victos esse fateatur. IUae autem vel sexdecim remorum ordinibus construetae antiquorum naves magnificentiam potius nauticae ostentabant ; at nostrae unis instructae velis vim ipsam
tenent. Neque nihil diceret, qui novum terrarum orbem antiquis non tam nauticae urnae inopia, quam quod eorum naves Oceani impotentes essent, incognitum fuisse affirmaret. Idemque iudicium de ingenti illa Demetrii Poliorcetis halepoli aliisque bellicis antiquorum machinis, quod de eorumdem navibus fieri potest. Et Memphytica aliaque antiquitatis miracula tnagis eorum potentiae, quam artis opera, qua nobis quicquam praestarent, contendere audacter possis. At hemisphaeria templorum pensilia, antequam extruerentur, architectura ipsa extrui posse denegabat. Quot enim aerummas Philippus Brunelleschius, qui Florentiae omnium primus in tempio divae Mariae Florum dictae audax incoepit perfecitque facinus, a sui temporis architectis pertulit, contendentibus nunquam fieri posse, ut super quatuor pendentibus punctis tantillum, nedum ingens aedificii moles in immensum pertinentis educeretur! Quid, si qui nova ac mira post analysim editarti in mechanica exeogitarunt, eatn piane contempserint? et qui una analysi freti aliquod opus invenire conati sunt, id iis haudquaquam successerit? P. Perotus prò analyticis regulis navim omni commensu construxit, sperans eam omnium agilissimam fore; in mare deducta, in scopulum conversa est. An id eo fiat, quia, ut acroamata ad mathesim exacta non delectant, ita machinae ad analysim sint inutiles, nostrae disputationis non est. Sed illud ambigere per haec, quae diximus, licet, qui novissime mechanicam adauxerunt, ne non id ipsa geometriae vi, et sua ingeniorum felicitate magis, quam ulla analysis ope praestiterint. Quare ut ingenia ad mechanicam excolantur, cauto opus est, ne per species, quas dicunt, sed per formas in mathesi adolescentes instituantur: et quando analysis ars divinandi quaedam videtur, ad eam. tamquam ad machinam, confugiamus: Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit.
VI
In re autem medica illa subsunt incommoda; quod, cum morborum caussas non satis certo scire putemus, parum attendamus signa, facessamus ferme iudicia: quibus rebus, cum antiqui nostris praecellerent, eorum via et ratio medendi erat procul dubio certior. Cum enim fortasse iis caussae satis occultae incertaeque viderentur, de eo duntaxat rant usque ad religionem solliciti et curiosi, quod unum in se recipere, et longa observatione freti praestare poterant; ex signis non tam de morborum caussis, quam de gravitate et progressu ad certum curationis ductum iudícare. Qua in re corporis animique morbi aptissime sibi respondent et congruunt. Aulici non solum irae naturam, sed saepe etiam caussas, quibus princeps irascatur, ignorant; et tamen usu docti praesentiscunt quam inox in iram erumpat, ne adversentur, quo irae gradu, ne incendant magis; quando ira defervescat, ut deprecando ad clementiam reducant; quando restincta omnino sit, ut molles aditus tentent, Igitur, quando hodie illud in ore medicorum omnium celebratur: — Cunctemur, et quo aegra natura evadnt opperiamur, — antiqui, rati corporis salutem, ut bona cetera, facilius conservari, quam corruptam restituí, ad illa seduto attendebant, quid futuri morbi natura valens innueret, quo provideri et vitari posset. Quae erat illa Tiberii Caesaris medicina: ars, quam omnes, ut trigesimum aetatis annum attingerent, novisse oportere existimabat; eaque una sapientissimi Romani tot, quot omnes norunt, seculis usi sunt. Neque sane ulli natura cuiusquam sua insidiosa est, cum tanta fide et diligentia cuiusque tutelam gerat. Semper enim antequam in morbum corruat, aliquo futuram ruinam signo portendit; nos vero, qui ad eam in nobis attendendi artem negligimus, animum non advertimus, ut elicere audeam, cum nihil repente maximum tiat, vel repentina morte sublatum neminem. Haec rei medicae incommoda ut vitentur, eorum caussas, iam levius indicatas, apertius demonstremus. Hodie ab uno aliquo explorato vero nostras de physicis arguinentis dissertationes
deducimus: signa vero et iudicia verisimilia sunt, quae Ionga observatione colliguntur. Quare, ut Galenicos non recte morborum caussas syllogismo coniicere Verulamius notabat, ita ego recentiores non recte id ipsum sorite praestare dixerim. Nam ut qui syllogismo contendit, nihil novi affert, quia in propositione vel assumptione complexio continetur; ita qui sorite confirmat, nihil aliud facit, quam explicat veruni secundum, quod in primo latebat involutum. Atqui morbi semper novi sunt et alii, ut semper alii sunt aegrotantes. Neque enim ego idem nunc sum, qui modo fui, dum aegrotantes proloquerer: innumera namque temporis momenta iam aetatis meae praeterierunt, et innumeri motus, quibus ad summum diem impellor, iam facti sunt. Atque indidem, cum in quoque, ut ita dicam, genere (nam verum genus species omnes complectitur) morbi sint infiniti, una forma omnes finiri non possunt. Cumque haec ita sint, uti syllogismo, cuius amplior pars genere constat, et hae res vero genere non continentur; ita et sorite nihil quicquam veri de iisdem rebus conficere possumus. Quare tutius consilium, ut particularia consectemur; et sorite non supra eius in hac re meritum utamur quidem, sed potissimum insistamus inductione; caussas cum recentioribus, quia explicatiores sunt, explicemus; magni tamen sigila et iudicia faciamus; et Conservatricem antiquorum, sub qua Exercitatricem et Diaetariam comprehendo, aeque ac nostram Curatricem, excolamus. vii Sed illud incommodum nostrae studiorum rationis maximum est, quod cum naturalibus doctrinis impensissime studeamus, moralem non tanti facimus, et eam potissimum partem, quae de Immani animi ingenio eiusque passionibus ad vitam civilem et ad eloquentiam accommodate, de propriis virtutum ac viciorum notis, de bonis malisque artibus, de morum characteribus prò cuiusque aetate, sexu, condicione, fortuna, gente, republica, et de illa decori arte omnium difficillima disserit: atque adeo
amplissima praestantissimaque de republica doctrina nobis deserta ferme et inculta iacet. Quia unus hodie studiorum finis veritas, vestigamus naturam rerum, quia certa videtur: hominum naturam non vestigamus, quia est ab arbitrio incertissima. Sed haec ratio studiorum adolescentibus illa parit incommoda, ut porro nec satis vitam civilem prudenter agant, nec orationem moribus tingere et afifectibus infiammare satis sciant. Et, quod ad prudentiam civilis vitae attinet, cum rerum humanarum dominae sint occasio et electio, quae incertissimae sunt, easque, ut plurimum, simulatio et dissimulano, res fallacissimae ducant, qui unum veruni curant, difficile media, difficilius fines earum assequuntur; et suis consiliis frustrati, alienis decepti, quam saepissime abeunt. Quando igitur vitae agenda ex rerum momentis et appendicibus, quae circumstantiae dicuntur, aestimantur: et earum multae fortasse alienae ac ineptae, nonnullae saepe perversae, et quandoque etiam adversae suo fini sunt; non ex ista recta mentis regula, quae rigida est, hominum facta aestimari possunt; sed illa Lesbiorum fiexili, quae non ad se corpora dirigit, sed se ad corpora infiectit, spectari debent. Atque adeo hocscientia a prudentia distat, quod scientia excellunt, qui unam caussam, per quam plurima naturae eiTecta perducunt; prudentia vero praestant, qui unius facti quam plurimas caussas vestigant, ut quae sit vera, coniiciant. Idque adeo fit, quia scientia ad sumina, sapientia ad infima vera spectat: unde stulti, iiliterati astuti, docti imprudentis et viri sapientis distinguuntur characteres et notae: natn in vita agenda stulti neque summa, neque infima vera attendunt; illiterati astuti infima animadvertunt, prima non vident; imprudentes docti ex summis infima, sapientes vero ex infimis summa dirigunt. At ex genere vera aeterna sunt, particularia autem quoque temporis momento in falsa mutantur; aeterna supra naturam extant; in natura enim nihil, nisi mobile, nisi mutabile continetur. Tum autem bonum cum vero congruit, et eamflem cum eo vini habet, easdem dotes. Froin stultus, qui nec ex genere, nec in specie vera norit, semper praesentem suae temeritatis fert poenam. Indocto autem astuto, qui vera peculiaria captat, nec ex genere veruni tenet, quae astutiae
hodie prosunt, eae ipsae cras nocebunt. Docti vero imprudentes, qui ad peculiaria a vero ex genere recta pergunt, per anfractuosa vitae perrumpunt. At sapientes, qui per agendorum obliqua et incerta ad aeternum veruni collimant, quia recta non possunt, circuniducunt iter; et consilia expediunt in temporis longitudinem, quantum natura fieri potest, profutura. Non recte igitur, per haec, quae diximus, ii faciunt, qui iudicandi rationem, qua utitur scientia, in prudentiae usuili transferunt: nani ii res recta ratione aestimant, et homines, cuni bona ex parte stulti sint, non consilio, sed libidine vel fortuna reguntur: ipsi de rebus iudicant, quales esse oportuerit, et res, ut plurimum, temere gestae sunt. Et cum sensum communem non excoluerint, nec verisimilia unquam secuti sint, uno vero contenti, quid porro de eo homines communiter sentiant, et an iis quoque vera videantur, nequicquam pendunt: quae res non solum privatis hominibus, sed principibus viris et summis regibus et summo vicio datuni est, et quandoque maximo damno maloque fuit. Cum Henricus tertius rex Galliarum, Henricum Guisium ducem, popularissimura principein, sub publica commeatus fide, et in mediis Galliarum conventibus morti dari mandasset, quamquam facto iustae subessent caussae, quia tamen non videbantur, re Romani periata, Ludovicus cardinalis Mandrutius, rerum publicarum prudentissimus, factum in ea verba notavit: «Principes non solum, ut res verae et iustae sint, sed ut tales quoque videantur curare oportere». Quod sapiens dietimi mala inde in Galline regno orta quain verissimum esse comprobarunt. Recte igitur sapientissimi Romani in prudentiae rebus quid videretur spectabant; et cum iudices, tuin senatores per verbum «videri» suas sententias concipiebant. Ut haec igitur omnia coinplectamur, philosophi, qui propter eximiam rerum maxiinarum scientiam «politici» ohm, universarum rerum publicarum nomine, vocabantur, postea ex parva urbis Athenarum particula, et loco ubi docebant, nomen habuerunt, ac Peripatetici et Academici dicti sunt, tum rationalem tum naturalem moralemque doctrinam ad civilem prudentiam apposite tradebant; hodie res nobis ad antiquos physicos reci-
derunt. Et quando oiim triplex philosophia ab iisdern tradebatur ad eloquentiam accommodate, unde a Lyceo Demosthenes, ab Academia Cicero luculentissimarum maximi oratores linguarum prodiere; hodie ea ratione docetur, ut in ea fontes omnis verisimilis, copiosae, acutae, ornatae, explicatae, amplae, moratae intlammataeque orationis sint exiccati, et auditorum mentes conformant similes ...virginum nostrarum, quas matres student demissis humeris esse, et vincto pectore, ut graciles sient: si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt, deducunt cibum: tametsi bona est natura, reddunt curatura iunceas Heic doctissimi homines ad illud de civili prudentia fortasse respondeant: me eos velie aulicos, non philosophos; vera negligere, et apparentia sequi; virtutem opprimere, et virtutis simulacra prae se ferre. Nullus equidem, sed eos veltem aulae quoque philosophos: verum curare, quod videatur: honestum sequi, quod omnes probent. At enim de eloquentia iidem ipsi suam studiorum rationein nedum nullum ei incommodum, sed maximam contendunt afTerre utilitatem. — Quanto enim — inquiunt — praestat veris rerum argumentis eam menti vini Tacere, quae cum ratione coalescat, nec unquam ab ea resolvi possit; quam istis orationis illecebris et dicendi facibus animum flectere, quae ubi restinctae sunt, rursus ad ingenium redeat. — Sed quid facias, si non cum mente, sed cum animo tota eloquentiae res est: mens quidem tenuibus istis veri retibus capitur, sed animus non nisi his corpulentioribus machinis contorquetur et expugnatur. Eloquentia enim est oftícii persuadendi facultas: is autem pcrsuadet, qui talem in auditore animum, qualem velit, inducat. Hunc animum sapientes sibi inducunt voluntate, quae mentis placidissima pedissequa est; quare eos sat est, doceas officium, ut faciant. At multitudo et vulgus appetitu rapitur et abripitur: appetitus autem est tumultuosus et turbulentus; cum enim sit animi labes, corporis contagione contrada, corporis naturam sequens, non movetur nisi per corpora. Itaque per corporeas imagines est alliciendus ut ainet; nam ubi semel amat, Tacile docetur,caricamento di la:Page:De studiorum ratione in corso...
ut Scholae dicunt, «abstractas» significane rerum semper summa perstringit. Quare didascalico dicendi generi aptissima est, quia artes scientiaeque summa rerum genera persequuntur. Atque hinc factum, quod ubi nos nostros oratores laudamus, quod diserte, explicate, eloquenter dicant, ii laudant suos, quod vera cogitarint. Et cum hanc mentis virtutem distracta celeriter, apte et feliciter uniendi, quae nobis «ingenium» dicitur, appellare volunt, «spiritum» dicunt, et mentis vim, quae compositione existit, re simplicissima notant, quod subtilissimae eorum mentes non compositione, sed tenuitate cogitationum excellant. Quare, si eius disputationis, summis dignae philosophis, illa pars vera est: linguis ingenia, non Iinguas ingeniis formari, hanc novam criticarli, quae tota spiritalis videtur, et analysim, quae matheseos subiectum, quanturn ex se est, omni prorsus corpulenta exuit, uni in orbe terrarum Galli vi suae subtilissimae linguae excogitare potuerunt. Cum haec igitur omnia ita sint, eloquentiam suae linguae parem ab una sententiarum ventate tenuitateque, et deducta ordinis virtute, commendant. Nos vero lingua praediti, quae imagines semper excitat; unde uni Itali pictura, sculptura, architectura, musica omnibus orbis terrarum nationibus praestiterunt, quae, actuosa semper, auditorum mentes in res longe dissitas et remotas vi similitudinum transfert: unde Itali post Hispanos acutissimi nationum; quae in genere dicendi ornato et ampio, nempe Herodoteo, Liviano, Ciceronianoque, Guicciardinios; in grandi ac vehementi, sive Thucydideo, Deinosthenico ac Sallustiano, alios; in Attica elegantia Buccacios; in novo lyricorum genere Petrarchas; qui fabularum granditate et locutionis facilitate Homerum referunt, Ariostos; qui maiestate sententiarum et divinis numeris Virgilium exprimunt, Torquatos numerat et recenset; linguam, quibus partibus potissimum beatissima est, non excolemus? Igitur qui neque in physicum, neque in mechanicum eruditur, sed ad rempublicam, vel foro, vel senatui, vel sacris coneionibus instituitur, in bisce studiis, qua inethodo traduntur, nec puer, nec diu immoretur; geometriam per formas ad ingeniosam rationem addiscat; topicam excolat, et
de natura, de homine, de republica libero ac nitidiori disserendi genere in utramque disputet partem ; ut quod probabilius verisiiniliusque in rebus sit, amplectatur; ut ne in summa nostri sint scientiores antiquis, et nobis sapientiores antiqui : nostri veriores antiquis, et nobis eloquentiores antiqui: sed ita sapientia et eloquentia aequemus, ut scientia superamus antiquos. vili De re autem poètica nihil singillatim disserui, quia poèticus instinctus Dei Opt. Max. donutn est, nec ullis instrumentis parari potest. Quia tamen, qui ea facultate divinitus afflati sunt, si eam ipsam literaruin studiis exornare velint, ut omnium studiorum florem quemdam excolant necesse est; de eadem extra ordinem quidem, non tamen sine omni ordine, quae nostri argumenti sunt, disseramus. Criticam nostri temporis poèticae obesse diximus, sub eo temperamento: si pueris tradatur: nam iis et phantasiam obcoecat, et memoriam obruit; et poétae optimi phantastici sunt, et peculiare eorum numen Memoria, eiusque soboles Musae. Sed si adolescentes, utraque mentis facultate firmati, eam artem edoceantur, eam poèticae rei conferre putem: quia poétae ad veruni in idea, sive ex genere, ut paullo inferius dicemus, spectant. Et methodus geometrica quam plurimum ad confingenda mendacia poètica conducit: nempe ut tales per omnem fabulae tractum perpetuo gerantur personae, quales semel principio inductae sunt: quam artem Homerus omnium princeps, ut tradit Aristoteles, docuit; et, ut idem philosophus animadvertit, sunt quidam a consequente paralogismi ; ut: Daedalus volat, si alatus est. Quare ea recte confingere nequeunt, nisi qui satis recte norint alia aliis attexere, ut a primis secunda, a secundis porro tertia consequi natura videantur. Quamobrem acute, neque citra verum quis dixerit: eiusmodi mendacia eos invenire tantum posse, qui vera philosophiae optiine sciunt. Id
egregie praestant geometrae, qui ex falsis praemissis et datis, suae vi methodi, a consequenti vera conficiunt. Et finem quoque, qui hodie maxime celebratur, nempe verum in idea, sive ex genere, in re poètica adprime utilem arbitror. Neque enim in ea sum sententia, poétas falsis praecipue delectari; quin affirmare audeam eos aeque ac philosophos ex instituto vera sequi. Nam poèta delectando docet, quae severe philosophus: uterque docet officia, uterque mores hominum describit, uterque ad virtutes excitat et a viciis abducit: sed philosophus, quia cum eruditis rem habet, id disserit ex genere; poèta vero, quia cum vulgo agit, sublimibus personarum, quas fingit, factis dictisque tamquam exemplis quodammodo excogitatis persuadet. Quamobrem poétae recedunt a formis veri quotidianis, ut excellentiorem quamdain veri speciem affingant; et naturam incertam deserunt, ut naturam constantem sequantur; atque adeo falsa sequuntur, .ut sint quodammodo veriores. Rigor hic humanarum actionum, ut quis in omnibus et per omnia sibi constet, optime a Stoicis, quibus recentiores respondere videntur, docebatur. Unde ii merito suae Stoicae sectae principem asserebant Homerum, qui Aristoteli princeps poèticorum mendaciorum est artifex. Quapropter per quas ipsas caussas nostrorum studiorum finem prudentiae civili obesse docui, eum poèticae conducere iudicarim. Nam prudentia in humanis actionibus vestigat verum uti est, etiam ab imprudentia, ignoranza, libidine, necessitate, fortuna: poésis tantum ad id verum spectat, uti natura et consilio esse debet. Et recentiorem physicain rei poèticae commodam esse existimarem : nam poètae phrases bona ex parte usurpant, quibus naturales rerum caussas explicant, sive in dictionis poèticae admirationem, sive in antiquae possessionis arguinentum : quod antiquissimi poétarum physici fuerint. Unde illa: «sanguine cretus» prò «genito», «abire in auras» prò «mori», «ignis circa praecordia fervens» prò «febri», «concretus in aere vapor» prò «nube», «excussus nubibus ignis» prò «fulmine», «terrae umbrae» prò «nocte»: omnes temporis partes astronomorum definitionibus descriptae; et metonymia caussae prò effectu apud eosdem
tantopere celebrata. Igitur, quando recentior physica sensibiliores caussarum imagines a medianica potissirnum, qua utitur, tamquam instrumento, describit, ea commodius poétas novarum genere locutionum instrueret.
IX
Credo equidem vos haudquaquam miratos esse, quod instrumenta scientiarum omnia persecutus, nulla de Christiana theologia verba fecerim : neque enim existimavi vos expectaturos, ut ego deterrimo comparationis genere vera cum falsis, divina cum humanis, Christum cum Lycurgo vel Numa compararem. Sed, ut breviter, quantum ab Ethnicis in hac studiorum parte peccatum sit, accipiatis, illud animadvertere licet, apud eos multas, varias incertissimasque fuisse de deorum natura opiniones; et qui rebuspublicis praeerant, philosophos de rebus divinis opposita disserere aequo animo patiebantur; et tantum impietatis animadvertebant in eos, qui deos esse negarent; fortasse rati, cetera philosophorum placita vulgi captum, in quod potissirnum religio erat inculcanda, superare. Et poètas quoque de deorum natura, eorumque potestate in fabularum admirationem nova comminisci sinebant: nam id ipsum ad religionem pertinere arbitrabantur, quo maior de suorum numinum potentia in vulgi animos opinio induceretur. In sacrificiis vero, auguriis auspiciisque, quia iis rebus maxime publicum religionis usum posuerunt, quo augustiora et venerabiliora essent, caeremonias deorum quam maxime certas sollennesque esse voluerunt. Quare solas caeremonias pollutas, et spretas auspiciorum religiones, et novas divinandi artes vindicarunt ac ulti sunt. Neque Christianos, quod suos deos non crederent, sed quod non adorarent, persequebantur. Sed quid stultius, quid ineptius, quam iubere per caeremonias certas incerta adorare numina? At Christiana religio dogmata de Dei Opt. Max. natura divinisque mysteriis quam certissima docet: unde ritus et caeremoniae sunt merito certae. Quare nova scientia apud nos divinitus nata est, quae divinos eius veri
fontes aperit, sacros libros et traditionem, et «theologia dogmatica»nuncupatur. Itaque, ubi olim Lex XII Tabularum a caeremoniarum capite incipiebat: «Deos caste adeunto», fusiinianeus Codex a titulo De summa Trinitate et fide catholica inauspicatur. Eius autem doctrinae optima methodo, quasi rivulus effluit alia theologia, quae «moralis» dicitur, et de finibus bonorum, de virtutibus officiisque ad Christianam religionem accommodate praecepta consignat. Quae de Deo scientia, quae caeremoniarum castitas, quae morum doctrina tanta ventate, tanta dignitate, tanta virtute praestant, quod Christiana religio, non ut aliae vi et armis, quibus gentes delerent, sed virtutibus et cruciatuum constantia in duas saeculi sapientissimas gentes, Graecos Romanosque, et in potentissimum orbis terrarum imperium sese insinuavit; atque eae cum suo imperio, cum sua doctrina in Christianum nomen sponte sua concesserunt ; nec tamen eorum religioni ac philosophiae monumenta deleta sunt, divino certe consilio, ut in omne aevum utraque ad exemplum collata, illa humana, nostra prorsus divina videretur. x Hactenus de scientiarum instrumentis ; nunc de nostrae studiorum rationis adiumentis disseramus. Et quod de multis rerum argumcntis, quae a prudentia sunt, artes redactas habeamus, vereor ne damno potius nostrae studiorum rationis, quam lucro apponi necesse sit. Nam de iis rebus, quibus prudentia moderatur, artes, si multae, nullae; sin modicae, multae sunt. Qui enim omnia prudentiae in artem redigere conantur, principio inanem insumunt operam: quia prudentia ex rerum circumstantiis, quae infinitae sunt, sua capit consilia; quare omnis earum comprehensio, quam amplissima, nunquam est satis. Deinde consuefaciunt auditores, ut communibus praeceptis adhaerescant: quo nihil in actu rerum inutilius experimur. Quamobrem ut usui sint artes, quae prudentia Constant, uti oratoria, poètica, historica, deorum compitalium instar sint; et tantum demonstrent
quo et qua sit eundum: nempe per philosopliiam ad ipsius optimae contemplationem naturae. Cum enim una excolebatur philosophia, sive adeo una optima spectabatur natura, maximi in quoque istarum artium genere scriptores apud Graecos, Latinos et nostros floruerunt: artibus autem apud quosque eorum excultis, non perinde clari extiterunt. Exequamini, quaeso, de singulis rationem; et me nihil falsi dixisse invenietis. Quapropter qui artes ac disciplinas, quae nedum omnes, sed cunctae in philosophiae gremio continebantur, et ab ea, et inter se ipsas diviserunt, mihi tyrannorum similes fuisse videntur, qui amplissima opulentissimaque ac frequentissima hostium urbe potiti, quo tuti porro ab ea sint, urbem delent, et cives per pagos longe dissitos dissipanti ut ne ultra suae urbis magnificentia et opibus suorumque numero freti spiritus, animosque efferre, neve conspirare, et alii aliis auxilio esse possint.
XI
Id ipsum speciatim nostra iurisprudentia confirmemus, quae, quia Graecis ignota et priscis Romanis prorsus alia fuit, quaedam praecipua, quae hac in re insunt, et nostri argumenti sunt, dicere necesse est. Quatuor priores tituli primi Pandectarum libri, quibus, quae dicunt Graeci Priora , absolvuntur, sive doctrina de iurisprudentiae natura, eiusque fine, iustitia, argumento nempe iure, seu iusto, de legum caussis virtutibusque, et de earum interpretandarum ratione, quantula eius ingentis operis pars est? et tamen omnem iurisprudentiae artem expediunt. Quamquam quid hoc verbi est «ars prudentiae», cuius una ars est philosophia? Nam si cum auctore Methodi iuris civilis satis docto eleganter loqui velimus. Priora philosophiam iuris continent, reliquum totum corpus historiam; ego vero praeterea et ingentem generis iudicialis topicam continere affirmarim. Nam quid est, quod sane mirum, immensam librorum de iure molem cum nobis esse, tum post Edictum perpetuum Romanis fuisse, de quo Romanis
antea admodam pauci, Graecis omnino nulli? Quia apud Graecos philosophi iuris philosophiam, nempe doctrinam de republica, de iustitia legibusque tradebant ; qui «pragmatici» dicebantur, leges oratoribus ministrabant ; oratores autem in caussis ex facto ipso aequi argumenta inveniebant. Quare, cura apud Graecos iurisprudentia et philosophorum scientia, et pragmaticorum de legibus historia et oratorum facultate contineretur, apud eosdem de philosophia innumeri, orationum quam plurimi, nulli autem de iure libri erant. Philosophi autem Romanorum ipsi erant iurisconsulti, ut qui in una legum peritia omnem sapientiam posuerunt, sive sapientiam heroicorum temporum meram conservarunt : etenim haec fuit sapientia quondam, publica privatis secernere, sacra profanis, concubitu prohibere vago, dare iura maritis, oppida moliri, et leges incidere ligno. Quare eadem definitione Romani iurisprudentiam, qua Graeci sapientiam, «divinarum humanarumque rerum notitiam» definiebant. Cum autem ea sapientia iustitia et civili prudentia tota ferme constet, doctrinam de republica et de iustitia multo rectius, quam Graeci, non disserendo, sed ipso usu reipublicae perdiscebant. Itaque, «veram, non simulatam philosophiam v sectantes (nam de his temporibus verba iurisconsulti verius dici possunt), in iis virtutibus prius publica persancte obeundo munia, magistratus nempe et imperia se fírmabant; senes tandem aetate earumdem virtutum compote ad iurisprudentiam animum, tamquam ad honestissimum vitae portum, appellabant. Sed et ipsa iurisprudentia patricii, tamquam «arcano potentine», utebantur. Cum enim tres essent Romanorum civium ordines, plebs, eques, senatus, nec patricii ullum in ea ordinein facerent, nulla certa eorum ratio habebatur, nisi arte aliqua ullum sibi in republica potentiae gradum adstruerent. Igitur cum ius triplex, sacrum, publicum privatumque, et in sacro ius augurium, in publico feciale, in privato autem actionum formulae continerentur, ut patricii comitia, quae
auspicato haberi necesse erat, ut bella, paces, foedera, et ut iudicia in partem aliquam sua haberent in manu, eo Consilio usi sunt: quod nemo iurisconsultus habebatur, quin haectria nosset iura; unde iurisprudentiam «divinarum humanarumque rerum notitiam» definierunt. Ea autem tria iura non norant, nisi qui ex pontificum augurumve collegiis essent: cumque in ea nisi nobilissimi viri cooptarentur, uni patricii iurisprudentiam, veluti mysteria quaedam custodiebant. Neque post Tiberium Coruncanium, qui, omnium primus, ius Romae professus est, ea nisi nobilissimorum filiis virorum, tamquam sacra, tradebatur. Et quo hoc suum potentiae arcanum legum sanctitate sanctius facerent, verba legum sanctissime custodiebant; quo autem magis veneranda specie prae se ferrent, actionum formulas quam maxime certas solennesque esse accurabant; et quo denique plebem magis celatam haberent, per notas scribebant, non perscribebant. Et sapientissimi Romanorum id iis arcanum aequo animo dissimulabant: qui e republica censebant, ut nobiles, qui in republica ad bellicam virtutem sunt necessarii, iustitiae studiis magis, quam iniuriis et insolentia possent; et una opera populus iuris religiosissimus esset. Nam illa respublica beatissima, in qua legum, tamquam ignoti numinis, religio cives teneat. Ita namque disciplina urbana non minori aequabilitate et constantia custoditur, quam militaris: per quam nefas militi caussain imperii requirere, et unae eius partes id alacrem expectare, impigrum exequi. Hinc ius in republica libera rigidissimum erat: praetor merus «iuris civilis custos»; omnes contractus stipulationibus firmabantur; nutnerationes omnes sive ad obligandum, sive ad solvendum, apud mensas argentarias nominibus fiebant; ubi actiones deerant, sponsionibus in iudicio certabatur; si qui ex bona fide boni cum bonis bene agere et aequuin facere vellent, non iudiciis, sed arbitriis disceptabant, in quibus non iuris regnabat necessitas, sed officii pudor obsequebatur; et si quos ob meritum lege eximi, vel ob crimen nova poena puniri oportebat, I.ex XII Tabularum, quam hoc merito Tacitus, ut coniicio, «finem aequi iuris» laudat, nihil crescebat decrescebatve, sed singulares
leges, seu privilegia in eos irrogabantur: nisi res tam calida et subita nimis foret, ut extra ordinem de ea decerni necesse esset. Ita leges ubique rigebant; adeo ut, si nedum privatorum utilitas, sed ipsa respublica aliquid contra leges recipi suaderet, id iurisconsulti fíctionibus et commentis quibusdam iuris expediebant, ne ius quicquam demutaretur. Ex quo genere sunt postliminii legisque Corneliae aliaeque fictiones, et imaginariae in emancipationibus testamentisque venditiones. Ad quae si quis animum recte advertat, iuris fictiones nihil aliud, nisi priscae iurisprudentiae productiones et exceptiones legum fuisse comperiat: quibus prisci iurisconsulti, non, ut nostri, leges ad facta, sed ad leges facta accommodabant. Atque in eo omnis priscae iurisprudentiae laus posita erat, nempe aliquod eiusmodi consilium comminisci, quo et leges integrae essent, et publicae utilitati consuleretur. Cum igitur per ea, quae memoravimus, soli patricii iurisprudentiam, oratoriam autem novi quoque homines et obscuro loco nati profiterentur, iidem iurisconsulti et iuris philosophiam docti erant et legum tenebant historiam; et, nisi ipsimet caussas legitimas susciperent defendendas, consulentibus de iure reddebant, quae porro deferrent ad oratores, oracula; ubi vero ipsi quoque ad caussas legitimas agendas in forum oratores descenderent, quia verba ad ius, voluntas ad aequum spectat, in caussis legitimis, quae ex scripto et voluntate constarent, utrique prò suo instituto, iurisconsulti ius, summi oratores aequum defendebant: nam, quia iuris summa sanctitas erat, aequum in iudiciis, nisi summa eloquentia obtineri non poterat. Atque bis de caussis in republica libera triplicis iuris una prudentia: quae definiebatur «divinarum humanarumque rerum notitia; iusti etiniusti scientia»; ut «humanis rebus» publicae et privatae continerentur, et appellatione «iusti», quicquid legibus diserte cautum esset, acciperetur. Iurisprudentia et oratoria ex reipublicae instituto divisae; et iurisconsulti, si oratoriam quoque profiterentur, ipsi verba legum; oratores modo verba, modo mentem; sed verba etiam mediocres, mentem nonnisi eloquentissimi defendebant; et pauci admodum de iure libri; nec quis
unus, nisi furtim, in publicum editus. At, commutata in principatuin republica, Romani principes, uti principio ius comitiorum a populo ad senatum transtulerant, ita mox omnes de bello, pace, foederibus aliasque de republica deliberationes, et militiae potentiaeque arcana intra sacra domus coèrcuerunt. Eam enim «esse imperandi conditionem» Liviae Crispus dicebat, «ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur»: quae iurisconsulti illa lex regia est, quam non populi Romani voluntas iussit, sed ab eo reipublicae necessitas expressit; ut «cuncta, discordiis civilibus fessa, Augustus, nomine ’principia’, sub imperium acciperet», manu vero regia gubernaret. Sed, ut iidem Romani principes nobilibus aliquo pacto et senatui satisfacerent, et memores optimatium iactionem firmando principatui fuisse adversatam, haec iis potentiae simulacra obiecerunt. Senatui quidem concesserunt, ut de privatis rebus, ad principum tamen orationes, conderent iura. At eae orationes in speciem consulum relationes videbantur; re quidem ipsa, sententiae principum erant cum praerogativa suffragii; ut ne quid senatus de iure privato, nisi quod princeps vellet, et in quam sententiam vellet, consuleret. Quamobrem, dum firmaretur principatus, ipsi, constabilitis autem rebus, per quaestores candidatos recitarunt. Nobilibus vero non promiscue quibusvis, sed tantum obsequii explorati ius dederunt publice respondendi, multo in speciem maiori, quam antea authoritate; sed ita tamen, ut in ea duntaxat caussa, de qua consulerentur, ius facerent. Et, ut id ipsum quoque potentiae simulacrum iis attenuarent, ipsi autem vera potentia, nempe plebis studiis et favore multitudinis firmarentur, praetoribus permiserunt, ut, ubi leges asperiores cum privatis essent, aequitate lenirent; ubi deessent, per benignitatem supplerent: non tamen ita, ut leges ipsas immutarent, sed sub quadam religionis specie eas, sua virtute sive effectu, per aliquam fictionem, ad liberae iurisprudentiae exemplum, ut in bonorum possessionibus et actionibus rescissoriis factum videmus, frustrarentur. Atque ita praetores et iuris civilis custodes et aeciuitatis naturalis ministri facti sunt: nam in caussis, in quas diserta legum verba dirigebantur, directas; iis vero, in quibus legum verba vel dubia essent
vel deessent, utiles accommodabant acliones. Eoque pacto sub príncipatu, ante tarnen Edictum perpetuarti, iam non omnino eadem iurisprudentia: nain «humanarum rerum» acceptione solae res privatae continebantur; quia ius publicum a privato secretum est, unde philosophia iuris infirmari coepit. Adhuc tamen erat scientia iusti, sed quae aequitate praetoria sensini elidebatur: et adhuc pauci de iure libri, quia adhuc iurisprudentes ex instituto iuris rigorem profitebantur, et ad solos oratores aequum defendendum deferebatur. Sed, postquam sub Hadriano Edictum perpetuum omnis aequitatis plenissimum prodiit, et publice cautum, ut quemadmodum prius a XII Tabularum, ita deinde ab Edicto perpetuo in iurisprudentia instituerentur, lex XII Tabularum non ultra fuit norma Romani iuris: senatui, praetoribus ac iurisconsultis condendi iuris potestas attenuata. Nani non ultra senatusconsulta accommodata ad legem XII Tabularum celebrari; nec praetores ultra ad eamdem apposite edicta perpetuae iurisdictionis caussa propunere: Romani principes suis rescriptis, naturaletn sequuti aequitatem, nova iura constituere et iuris dubia decidere. Unde chronologia constitutionum principalium ab eodem Hadriano sumit initiunt. Atque his de caussis iurisprudentia, ex scientia iusti, ars aequi facta est: et iurisconsulti ex instituto aequi momenta in caussis invenire, et de iure privato innumeros libros scribere. Sed quia f:rmulae adhuc vigebant, adhuc oratores ad aequum defendendum in foro versabantur: sed ita, ut quantum aequitas naturalis invalescebat, tantum forensis eloquentia silesceret. Sed postquam Constantinus, formulis actionum sublatis, omnia iudicia extraordinaria esse iussit, iurisprudentiae arcanum omnibus vulgatum est: et haec quoque potentine persona patriciis detracta, et ignobiles quoque iurisprudentiam vulgo profiteri ; publicaeque de iurisprudentia academiae Romae, Constantinopoli ac Beryti fundatae: ac Theodosius et Valentinianus e republica constituerunt, ut ne quis vel publicus antecessor iura privatim profiteretur; et ius civile non ultra religione aliqua, nec ullis commentis, sed aperte, ubi aequitas aliud suaderet, non tantum a principibus, sed a iudicibus quoque perruptuin est; et aequitas in omnibus et per omnia in iudiciis
regnare; et praetor viva iuris civilis vox, omnis privati iuris, uti hodie quivis noster iudex, absolutissimus arbiter. Quare quando olim multa iudicia, pauca arbitria, quia multi iniusti, pauci homines aequi; hodie omnia sunt arbitria: in quibus tamen aequitatis oftícium abiit in iuris necessitatem. Ad haec cura idem Constantinus in Christianam religionem venisset, in qua divinarum rerum scientia penes Ecclesiae patres est, iurisprudentia privatarum duntaxat rerum notitia evasit, nec ulterius scientia iusti; ut hodie verba legum tenere iurisprudentis non sit. Et quia aequitas naturalis in iudicíis potentissima facta est, eloquentia forensis prorsus obmutuit; ac iurisprudentia sua librorum mole coepit laborare. Itaque eleganter dicere possis et vere, iurisconsultos nostros in caussis veris oratorum, in fictis declamatorum invasisse possessiones: uti Iacobus Cuiacius de se diserte profitetur: quod, si quando ei caussae deessent verae, in quaestionibus scholasticis declamatorum exercebatur. Quam caussam inter alias corruptae eloquentiae, gravissimus quisquis eius libelli sit author, non numerati fortasse, quia hoc malum sub ea tempora oriri incipiebat, et mala sub ipsis nascendi initiis difficillime sentiuntur, et vel prudentissimos fallunt. Sed, ut ad rem, eo quo narravimus pacto res iurisprudentiae Romanae commutatae. Iurisprudentia, prius rigida, arcanum erat potentine patriciorum ad versus plebem; deinde benigna, arcanum fuit Romanorum principum adversus patricios. Quare reipublicae liberae interfuit eam non vulgari ; postea interfuit principum non esse celatam. Prius publici iuris omnes gnari, privatum arcanum erat; deinde publicum arcanum, privatum omnibus palam factum. Olim docebantur prius iuris publici prudentiam, deinde transibant ad respondendum de privato: hodie in privata iurisprudentia spectati ad consulendum de republica transeunt. Triplicis iuris una olim prudentia; nunc triplex, sacra, publica et privata. Et haec ipsa privata olim ad genera, hodie ad species magis spectat. Quare leges olim de iis quae ut plurimum accidunt: nunc de minutissimis factis conceptae sunt. Ac proinde olim paucae leges, innumera privilegia; hodie leges ita minutae, ut innumera privilegia esse videantur. Igitur merito prius erat
scientia iusti: hodie est ars aequi; hoc est prius universali et rigida: hodie particularis et flexilis; nam scientiae severae, nec quicquam declinant, artes autem commodae et morigerae sunt. Indidem prius facta aequa iniusta erant, nisi ad ius fictionibus traherentur: hodie iura iniusta sunt, nisi benigna interpretatione ad facta accommodentur. Itaque ohm tota iurisprudentiae laus erat, ut commenti quibusdam facta aequa evaderent legibus quoque iusta: hodie, ut leges iustae benigni interpretationibus sint, etiam factis aequae. Unde iurisprudentes olim ex instituto tuebantur verba: hodie ex instituto defendunt mentem; et in quaestionibus legitimis iurisconsulti olim verba, oratores mentem legum patrocinabantur: hodie iurisconsulti oratorum funguntur munere. Et quia leges certae, facta infinita, et ius ad leges, facta ad aequum spectant; olim pauci, hodie innumeri de iure libri. Et in summa, mutato iurisprudentiae arcano cum mutata republica, mutatae leges, mutata iurisprudentia, iurisconsulti alii, alii oratores, alii magistratus, alia iudicia; et nos nova arte et novo librorum genere supra Graecos et priscos Romanos aucti sumus. Atque ex hac arcana iurisprudentiae Romanorum historia, quam Arnoldum Clapmarium. in libro De arcante rerumpublicarum , diligentissimum alioqui eiusmodi rerum in Romana republica observatorem, effugisse miror; et ex iis, quae de antiquorum iurisprudentia memoravimus, haec nostrae iurisprudentiae addiscendae rationem commoda incommodaque sequuntur. Commodum quidem est, quod iurisprudentia, quae apud Graecos in philosophorum scientiam, pragmaticorum de legibus historiam et oratorum facultatem dividebatur, et Romanis, ante Edictum perpetuum, inter iurisconsultos et oratores partita erat, hodie in unam doctrinam coaluerit. Quare nostra studiorum ratio Graecae et priscae Roinanae praestat: tum quod plus vident, quae iura prò caussa, et ad caussam faciant, qui in iuris topica sunt exerciti, quam qui, ut pragmatici Graeci, solam legum historiam tenent; tum quod acrius factorum circumstantias utiles ad vincendum advertunt qui iurisprudentiae gnari sunt, ac proinde rectius caussas constituunt, quam qui sunt meri oratores.
Sed hoc cominodum illud incommodi habet admixtum: quod, ut hodie iurisprudentia ab eloquentia integrior est, ita a philosophia iufirmior. Nam ut iurisconsulti hodie leges tragica oratione non vincunt, ut saepe oratores vincebant, ita scientiain rerumpublicaruin legibus ordinandarum conservandarumque, quae doctrina, ut mater omnis iurisprudentiae est, ita prior tradi deberet, non docent, uti docebant philosophi, et ipso usu reipublicae perdiscebant Romani. Deinde commodo dandum non multa hodie eloquentia opus esse, ut in iuris quaestionibus aequum obtineatur: nam sat est simplici via in caussis argumenta aequi ex facto invenisse, ut leges non prò verbis, sed ex mente ad facta accommodentur. Quare ubi olim M. Crassum oratorem summum adire opus fuit, qui patrocinium aequitatis et defensionem voluntatis mortuorum in caussa M. Curii adversus Mucium Scaevolam, qui ius propugnabat, susciperet; hodie quivis rusticus, momentis aequi indiserte et incondite demonstratis, obtineret. Sed minor sanctitas legum: nam qui quid lege excipere studet, et legem vidi notat, et legislatorem imprudentiae coarguit, et legum tandem authoritatem affligit: nam saepe leges viciis seu exceptionibus labefactatae, vix tandem inveniunt ubi vindicentur. Quare sapientissimo consilio Agesilaus Spartanam iuventutem, reipublicae florem et robur, in summa militum egestate, ne lege quidem alia lata, servare voluit, ut ne lex, quae eos damnabat, quicquam relaxaretur: sed eam ex die postero eius, quo ea caussa agebatur, valere iussit. Cui Spartani regis commento priscae Romanorum iurisprudentiae fictiones perquam apte respondent. Et commodis rescribendum nostros iurisconsultos magis aequitati studere, quam strido iuri, quo benignius agatur cum privatis. At prisci Romani erant iuris rigidiores cum maiori utilitate reipublicae. Nam iuris rigorem in uno experiri, id est caeteris legum reverentiam incutere. Itaque M. Attilius Regulus, quamquam in caussa de perinutandis captivis is unus prò omnibus maximum esset aequitatis momentum, ne tainen iuri quicquam derogaretur, illa, quae omnes norunt, et fidei in hostes, et pietatis in patriam.
et constantiae rara ac praeclara dedit per summam, nec unquam interituram sapientiae gloriarli, exempla. Commode quoque a iure privato hodie ad publicum tractandum transeunti ut spectentur in re, ubi si quid peccent, minimum laedatur respublica. At enim apud priscos Romanos, quia legum omnium regina salus publica est; et mater omnis aequi boni utilitas communis agnoscitur, ius publicum magistratibus et imperiis edocebantur prius, deinde iurisprudentiam privatam profitebantur. Tandem commodo verti debet iurisconsulti et oratoris munia apud nostros etiain in caussis, quae facto Constant, unita, quae Romanis priscis divisa erant. Quare et in caussis facti graviores, et in illis iuris possumus esse copiosiores. Sed buie commodo illuci incommodum referatur: quod triplicis iuris una olim prudentia, in tres nunc distracta, et sacrum privatumque, quae olim iura ex publico defluebant, et a iure publico et inter se scissa sunt; ut theologi et canonistae sacrum, qui sunt a sanctioribus principum consiliis ius publicum, iurisconsulti solum privatimi tractent. Sed illud incommodum nescio an ullo commodo rependi possit: quod cum aequitas ex factis spectetur, et facta infinita, et in iis quam plurima levissima sint, leges quoque innumeras et levissimis de rebus maxima ex parte conceptas habeamus. Atqui nec innumerae servari omnes possunt, et de levibus rebus iussae, facile, ut fit, contemnuntur, et leves contemptae gravissimis quoque detrahunt sanctitatem. Quare Alphonsus, Congi rex, cum ingens Lusitanarum legum volumen legisset, quamquam barbarus, sapienter tamen eam minutam diligentiam irridens, quosdam Lusitanos, qui apud eum peregre erant, «quaenam poena apud eos domi in eum sancita esset, qui pede terram tetigisse», interrogavit. Sed priscis Romanis leges admodum paucae, et gravissimi duntaxat de rebus rogatae erant: ut capita Legis XII Tabularum, quae «fons omnis Romani iuris» dieta est, omnia exiguo libello continerentur, et a Romanis pueris ad morum institutionem memorie mandarentur. Nisi quis hoc incommodum privilegiis, seu legibus singularibus Romanorum compensare velit: quae, ut Tacitus graviter advertit, «etsi
aliquando in maleficos ex delieto, saepius tamen ex dissensione ordinum et apiscendi inelytos honores aut pellendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt». Sed id me vetat hanc compensationis conditionem accipere: quia privilegia abaliis contemni nedum poterant, sed debebant, nani in exemplum non trahebantur; at nostrae minutae leges in consequentiam producuntur. His, quae enumeravimus, commodis quidem fruimur, incommoda nonduin vitavimus. Nani Accursius et qui acutissimi homines, et solertissimi aequitatis indagatores eum secuti sunt, leges Romanas prò nostris temporibus sapientissime sunt quidem interpretati ; nani ex minutissimis et omni nostrae rei privatae inutilissimis legibus quaedam iusti genera in respondendo et iudicando apprime necessaria confecerunt; ut eorum, quae dicuntur «legum summae», generales de iure privato leges sapientissime conceptae videantur. Quare elogium et verum et grave ab Hugone Grotio meruerunt: ut «saepe optimi sint condendi iuris authores, etiam tunc, cum mali sunt interpretes». Sed hoc decemvirorum dissimiles, quod illi Graecorum leges ad Romanam rempublicam praecipue, Accursiani Romanas ad nostras res privatas accommodarunt. Praeterea cum iidem in legum commentariis iterum innumeras factorum species confingant, iurisprudentiam iterum in minutae diligentiae, quae diximus, mala coniiciunt. Extitit deinde in Italia Andreas Alciatus, quem deinde Galli summa cum laude sectati sunt; qui, sicut antiquae iurisconsultorum sectae ab ipsis authoribus habuere vocabula, ii itidem Alciatiani appellari deberent; et Latinae Graecaeque linguae peritia historiarumqueRomanarum eruditione suam Romano iuri luculentiam restituerunt. At ii potius leges Romanis suas reddiderunt, quam ad nos nostris rebuspublicis aptas apportaverunt. Quare in hac ipsa sua de iure privato prudentia, ut de privatis nostri temporis controversiis respondeant vel decidant, Accursianos evolvunt, et ab iis aequi argumenta mutuantur. Igitur, quando leges prò reipublicae institutis condere et interpretari necesse est, principio regni constitutionem, seu legem illam «regiam», quae lata quidem non est, sed cum Romano principatu nata, spectari et doctrinam de republica
monarchica optime iurisprudentem tenere oportet. Deinde omnia prò regni natura ad civilem ordinare aequitatem, quae Italis
- giusta ragione di Stato * appellatur, et unis rerumpublicarum prudentibus gnara: quae et ipsa aequitas naturalis, et
quidem amplior est, utpote quam non privata utilitas, sed commune bonum suadeat: sed, quia id nec praesens nec peculiare est, vulgus, qui non videt nisi ante pedes posita, et particularium duntaxat intelligens, ignorat. Ad haec statuat ea aequitatis civilis consilia optima esse, quae aequitatem naturalem quoque prae se ferant; his illa proxima, quae etsi, uti a Iustiniano usucapio dicitur, «impia praesidia» videantur, tamen privato damno utilitatem publicam longe afferant ampliorem; postrema esse quae et civibus bono sint, ncque reipublicae obsint. Nani quae civibus prosunt, rei publicae nocent, aequitatis naturalis, non civilis consilia sunt; quae vero et cives, et rempublicam damno afficiunt, non consilia principatus, sed «dominationis flagitia» dicuntur, quibus mali principes ius fasque proculcant, et prius regnum, tandem seipsos perdunt. Denique principatus Romani originem, stabilimen, formam, auctum, statum, interitum* contempletur, et ea omnia cum nostri temporis regno componat, ut, an eaedem publicae utilitates consequantur, dispiciat. Tum quamque definitionem ad regni vini et naturam referat; et cuiusque Romani iuris publicam aliquam caussam, quae necessario omnibus subest, vestiget; et quae iura privata ex caussa condita sunt, quae nostro regno prosit, producati quae non obsit, permittat; quae noceat, coarctet. Quid est iustitia? constans communis utilitatis cura. Quid iurisprudentia? optimi regni notitia. Quid ius? ars tuendae publicae utilitatis. Quid ius sive iustum? utile. Quid ius naturale? utile cuiusque. Quid ius gentium? utile nationum. Quid ius civile? utile civitatis. Qui fontes iuris? et cur ius naturae natum? ut homo quoquo modo vivat. Cur ius gentium introductum? ut homo tuto et facile vivat. Cur ius civile constitutum? ut homo feliciter beateque vivat. Quae summa lex, quam semper in aliis interpretandis sequi debemus? regni amplitudo, principis salus, gloria utriusque.
Cur leges Furia Caninia, Aelia abrogatae? Cur sublatum ius Latinae et dedititiae libertatis? Cur oinnes raanumissi liberti Romani facti? ut Romani ingenui obsequio principis firmarentur. Cur dominorum saevitia in servos coércita? ut ne porro foris erumpant, et audeant principis potentiam attentare. Cur peculia filiisfamilias patrimonii iure permissa? ut muleta quoque a delinquendo deterreantur. Cur legitimationes institutae? ut patriciorum ferocia mansuesceret. Cur dominium ex iure Quiritium et ius bonorum, usucapio in Italia et longi temporis possessio in provinciis olim distincta, nunc confusa? Cur omnes imperio Romano subiecti ci vitate Romana donati? An quo sanctius fieret arcanum, posse a provinciis imperatorem Romanum eligi? An, quod verius, ut omnium aeque interesset imperium Romanum stare? Cur donationes insinuandae? ne quis largitionibus turbida agitet. Cur aucta militum privilegia? quo studeant magis potentiae principis. Cur fideicommissorum pudor abiit in iuris necessitatem? ut socii populi Romani, successionibus Romanorum antea prohibiti, Romano principe laetarentur. Cur adgnatorum et cognatorum in successionibus sublata discrimina? ne qui antiqua et perpetua potentiae opumque laude ferocirent. Cur poenae exasperatae? quia, cum princeps mortalis sit, acriori leges custodia indigent. Haec ego innatantia animadverti, ut huius iurisprudentiae usus et commoda digitum ostendens demonstrarem; et ne per exempla utilitates huius rationis singulas explicem, quod nostrae dissertationis institutum non patitur, per transennam, ut aiunt, indicaverim cunctas. Videtis iurisprudentiam rigidam crescentis reipublicae, mitem et laxam decrescentis imperii fuisse. Haec enim principio consilium fuit, quo principatus Romanus invalesceret; deinde remedium, ut labesccns consisterei; tandem malum, quo rueret. Nam, sublato adgnatorum cognatorumque discrimine et iure gentilitatis extincto, e familiis patriciis et res effugit, et nomen evanuit, et virtus est resoluta. Tot in servos beneficiis collatis, ingenuus Romanorum sanguis sensim labefactatus, tandem corruptus est. Omnibus imperio Romano subiectis civitate Romana donatis, amor in patriam,
et studium Romani nominis in civibus indigenis extincta sunt. Iure privato tantopere promoto, cives ni hi 1 ius esse dein putarunt, nisi suam ipsorum utilitatem; nee ultra publici commodi studiosi. Romanorum et provinciaruin iure confuso, provinciae in propria regna, iam antequam re ipsa invaderentur, abiere: et dissoluto tandem ilio nexu, quo maxime Romanum imperium auctum est, ut socii populi Romani solam fidei laudem, Romanus autem populus et nominis gloriam et imperii vim haberet, Romana monarchia sensim debilitata, tandem distracta et deleta est. Ita ut haec laxior iurisprudentia et eloquentiae et potentiae Romanae corruptae fuerit caussa potissima. Quare princeps, si regnum augeri velit, leges Romanas ex doctrina civili iubeat interpretari ; et iudices ex ea lites iudicent, atque optimorum arte illa oratorum, qua semper curant, ut possint, semper ac possunt, pracstant, ut privatis caussis publicam agglutinent: iudices, inquarti, in partem maxime adversam utantur: illi namque id faciunt, ut privatum ius vincat publicum; at ipsi faciant, ut publicum vincat privatum. Ita namque cum maximo reipublicae bono philosophia iuris, nempe doctrina civilis, iterum cum iurisprudentia coniungetur; maior et gravitas et sanctitas legum erit; eloquentia regno accommodaia florebit, quae, quantum publicum ius privato dignitate, amplitudine et gravitate praestat, tantum eloquentiae, quae nunc in usu est, antecellet. Nam oratores, quo caussas obtineant, in eo totos fore necesse est, ut eas iure publico probatas esse confirment; et ita spedati in doctrina civili, politici ad ipsam rempublicam gubernandam accedent. Scio equidem in nostro Sacro Consilio Neapolitano saepe lites contra Romanas leges, «ex certis caussis», ut eleganter habent in formulis, iudicari: et in summo regni senatu aequum civile naturali saepe in decernendo praeferri : sed id fit peculiari prudentissimorum sapientia oratorum et iudicum, qui sane immortales non sunt. At si id ex institulo regni fiat, cum summa reipublicae militate perenne erit. Atque haec de iurisprudentia in artem redacta aliisque eius generis, mihi in proposito argumento dicenda visa sunt.
XII
Optimorum autem copia exemplorum potissimum videtur esse studiorum, quae imitatione Constant, adiumentum. Neque enim, inquiunt, esset Virgilius, nisi ante fuisset Homerus; neque apud nostros Torquatus, nisi ante Virgilius. Et vulgo ferunt «facile inventis addere». Sed altrinsecus et id maximum est commodum, inventionum praerogativa; et iurisconsulti in definitionibus habent: «occupantium conditionem esse meliorem.» Nam quid aliud est, quod quam plurimis in rebus earum inventores et tempore et dignitate primi, atque adeo saepe soli extiterunt? Quid, si optima artificum exempla dixerim obesse potius, quam prodesse omni eius generis studiorum rationi? Mirum fortasse, sed certe verum. Nam qui optima nobis artium reliquerunt exempla, nullum exemplar ipsi antea, nisi naturam optimum habuerunt. Qui vero optima opificum, ut pictorum, exemplaria sibi imitanda proponunt, meliora efficere nequeunf nam quantum in natura boni erat, a prioribus in suo cuiusque genere exhaustum est; alioqui non essent optimi; aequare, tantundem; cum ncc phantasiae vim, necspirituum mobilitatem et copiam, neque nervorutn structuram, quibus a cerebro ad manum t’erantur, neque tantundem exercitationis, unde eandem facilitatem habeant. Cum igitur nec superare, nec aequare possint, necesse est ut in deterius vergant. Quod sane verum agnovit et professus est Titianus, qui, dum Venetiis pingeret, a Francisco Varga, a Carolo quinto imperatore ad eam rempublicam legato, interrogatus, «cur tam pingui pingendi genere delectaretur, ut eius penicilli scopae ferme viderentur»; respondit «quemque in arte, quam profitetur, aliquam excellentiae laudem spectare oportere, et illam imitatorum mediocri minorem esse. Itaque, quando Bonarota et Urbinas, iIle grandi, hic tenui picturae genere, summam quisque occuparunt, se ab iis Ionge aliam iniisse viam, qua sibi aliquam nominis celebritatem compararet». Atque inde illud ego suspicor factum, quod, cum Hercules Pharnesianus
aliaque optima antiquorum opera sculptorum, non item Ialysus Protogenis, nec Apellis Venus ad nos pervenerint, in sculptura multumdesideretur; pictura ad summum usque perducta est. Quod si haec non ita se habent, ut dixi, quid est, quod apud Graecos, Latinos ac nostros (ut taceam de historica et oratoria, quae ad rerumpublicarum momenta convertuntur) in re poètica eadem lingua, religione et studiorum ratione vigente, optimis minores fere semper successerint? Quamobrem optima artium exemplaria prorsus deieri necesse esset, ut optimos authores haberemus. Sed, quando id barbarum et nefarium est, et paucis datum ad summa eniti, ea minoribus ingeniis serventur; qui vero beatissima indole praediti sunt, ea aspectu amittant suo, ut optimam naturam cum optimis imitari contendant.
XIII
Typi autem non dubium est, quin nostrae studiorum rationi magno sint adiumento: eorum enim beneficio iam illa declinavimus, quae antiqui perferebant, incommoda: ut ingenti aere, longisque itineribus manuscriptos codices perquirerent exquirerentque; et tamen saepe iis eorum copia non ficbat, quod domini invidiosa illa frui laude vellent, ut apud ipsos unos autographa asservarentur. Iam ingenti copia et varietate, ubique locorum, non Ptolemaeis regibus tantum, sed cuivis privato homini, commodis preciis dictis, prostant. Sed vereor, ne abundantia et vilitate nimia, ut fieri solet, minus simus industrii, neve convivas imitemur, qui in lautis opiparisque coenis cibos suetos et boni succi anioveri iubent, et exuratis ac minus utilibus se ingurgitant. At vero, cum libri manu scribebantur, librarii, ut operae precium facerent, auctores constantis famae exscribebant ; eosque saepe cum caro venderent, studiosi sua ipsorum manu exscribere adigebantur. Quo exercitationis genere mirum quantum proficitur! quia rectius meditamur quod scribimus, atque adeo quod nec perturbate, ncque raptim, neque intercisici, sed
placide et perpetuo ordine scribimus. Ita namque non perfunctoria notitia, sed longa nobis consuetudo cum ipsis authoribus intercedit, et per eam in ipsos puros putos transformamur. Atque hac de caussa pravi authores scriptura frigebant; boni vero tanta cum utilitate celebrabantur. Nam magis argute, quam vere illud a Verulamio dicitur: barbarorum inundatione, graves scriptores pessundatos, leves innatasse. Etenim in omni doctrinae genere principes ad nos optimique, scripturae beneficio, pervenerunt, et si unus et item alter exciderit, id fortunae imputandum. At mea quidem memoria, necdum etiam senex haec scribo, scriptores vivos hac fruí laude vidi, ut eorum opera duodecim, et fortasse plus eo typis mandata sint, nunc vero non tantum contemni, sed spemi quoque; alios diu incultos et desolatos, tandem, aliqua ex obliquo occasione data, nunc a doctissimo quoque celebrari. Quin eruditissimos viros memini, quaedam literarum prorsus damnare studia; nunc, mutato iudicio, in iisdem totos versari video. Eius rei multae sunt caussae. Nam suus cuique aetati genius est: novitas, ut pulchritudo, commendat vicia, quae, exoleta aetate, insignia fiunt; scriptores, qui repraesentatum studiorum fructum capere volunt, styiura tempori servant; et literae suas habent partes, obsequia, simultates, ac in literaria quoque republica sunt qui sua callent arcana potentiae; et adolescentes, quo magis modesti ac ingenui, eo magis creduli, et gravibus doctrina viris obsequentes. Quare lectionem cum saeculorum iudicio instituamus, et nostram studiorum rationem sub quadam regamus tutela: legamus antiquos prius; nam ii et fidei et industriae et authoritatis sunt iam spe- Ctatae; atque ipsimet nobis sint normae, quos porro ex recentioribus praelegamus. xiv Quod reliquum erat de universitatibus studiorum, mirum sane videatur cur antiqui corporibus, ut ita dicam, studiorum universitates fundarint, thermas et campum, ubi adolescentes
cursu. saltu, pugilati!, pali iactu, disci pilaeque ludo, natatione et balneis robusti agilesque fierent; nec ullam, quibus animos excolerent firmarentque instituere cogitarunt? Si de Graecis sermo sit, id in caussa fuit, quia unus philosophus absolutissitna studiorum universitas erat. Graeci namque sua utebantur lingua, etea sane, quae propagines tam beatas habebat, ut non solum ad omnia in medio civilis vitae posita, sed abditissima scientiarum et artium elegantissimis vocabulis signifícanda aequa venere et lelicitate perducerent. Leges autem ipsi magis aliis nationibus dono dare, quam ullas peregre accipere. Quibus rebus tantum ceteris se gentibus praestare existimabant, ut illa fastus piena interrogatione uterentur: — Graecus es, an barbarus? — quasi omnium orbis terrarum gentium ipsi diinidiam et meliorem partem valerent Cumque haec ita essent, et praeterea unam philosophiam, omnium scientiarum et artium parentela, obstetricem, alumnam excolerent, et de ea, non tam aliorum authoritatibus, quam ipsis rerum argumentis dissererent : commode unusquisque philosophus res divinas atque humanas omnes sibi subiiciebat, atque ab eo uno auditores, quicquid in republica sciri oportebat, perdiscebant. Romani autem, quamquam lingua praediti, quae externas haberet origines, eas tamen tam superbe fastidiebant, ut vocabulorum, . . . quae graeeo fonte cadunt, parce detorta, quasvis leves, falsas, ineptas, quam externas historias narrare mallent. Et quamquam leges bona ex parte a Graecis accepissent, quia tamen ad suae reipublicae formam sapientissime accommodarunt, eo pacto proprias effecerunt. Effectu itaque Romani, quod ad linguam et leges attinet, Graecis exaequabantur. Sed hoc Graecis minus universitatibus egebant, quia in una iui isprudentia sapientiam, ut diximus, collocarunt, eamque ipsam usu reipublicae edocebantur, et patricii, ut potentiae arcanum, occultabant. Quare tantum abest, ut Romanis alla studiorum universitate opus esset, ut nullam prorsus fundari interesset. At, verso in principatum statu, quia Romanorum
principimi interfuit iurisprudentiae mysteria vulvari, et scriptorum inultitudine, sectarum divisione, opinionum varietate, eius doctrina amplior facta est; ad eam denique profitendam academiae Romae, Constantinopoli ac Reryti fundatae sunt. Quanto igitur magis universitatum nos indigi, quibus sacri Libri, et cum iis Orientales linguae, canones conciliorum, quae in aliis atque aliis Asiae, Europae Africaeque nationibus, et urbibus ab apostolis ad nos usque sunt habita, Romanorum Longobardorumque leges, de feudis consuetudines, doctrinae Graecae, Latinae, Arabicae in nostrarum usus rerumpublicarum importatae, sunt pernoscendac ! Ad haec addas librariorum menda, librorum plagia et imposturas, alienae manus irreptiones, quibus legitimos authorum partus vix agnoscimus, vix germanos sensus assequimur. Ita ut, cum, quod nos scire oportet, tot libris contineatur, quorum linguae intermortuae, respublicae deletae, mores ignorati, codices corrupti, una quaevis ars scientiaque adeo difficilis facta est, ut vix singuli ad singulas profitendas suffíciant. Itaque studiorum universates nobis institutae sunt, et omni disciplinarum genere instructae, in quibus alii alias doctrinas, suae quisque scientissimus, tradunt. Sed huic commodo iliaci incommodum obiicitur, quod artes scientiaeque, quas sola philosophia uno tamquam spiritu continebat, hodie divisae et distractae sunt. Antiquitus ita constabant philosophi, ut non solum mores suae cuiusque doctrinae convenientes, sed ipsum disserendi genus accommodatum haberent. Socrates, quia «nihil se scire» profitebatur, nihil quicquam ipse afferebat in medium, sed minutis interrogationibus se a Sophistis velie discere simulabat; quibus datis, suas conficiebat inductiones. Stoici, quibus mentem veri regulam, et sapientem nihil opinari placebat, ipsi indubie vera prò suo iure sumebant; et ea, per vera secunda, tamquam per annulos, ad dubia usque catenabant, et sorite, suo telo, utebantur. Aristoteles, qui et sensu et mente veruni diiudicari volebat, syllogismo utebatur, quo communiter vera dabat, ut in specie dubia sibi’ certa redderentur. Epicurus vero, qui sensibus notionem veri demandabat, nec dabat quicquam, nec accipiebat ab adversariis; sed res nuda
et simplici oratione explicabat. Hodie autem, auditores, forte ducti ab Aristotelico in dissertatrice, ab Epicureo in physica, a Carthesiano in metaphysica eruditur; a Galenico discit medicinae theoriam, a chemico praxim, ab Accursiano iurisprudentiae Institutiones , a Fabrista Pandectarum , ab Alciatiano Codicis libros praelegit. Et ita incondita ac saepe perversa eorum institutio est, ut, quamquam partibus doctissimi sint, in summa tamen, qui sapientiae flos esset, non constent. Quare, ut id videtur incommodum, vellem, ut universitatum antecessores unum omnium disciplinarum systema ad religionem et rempublicam accommodatum componerent, quod doctrinam usquequaque conformem obtineret, idque ex publico instituto profiterentur. xv Atque haec habui, quae de nostrae studiorum rationis cum antiqua comparatae commodis incommodisque dissererem, ut nostra antiqua rectior meliorque usquequaque esse possit. Quae meditata si vera erunt, iam meae fructum vitae omnem intercepero; qua semper studui, ut, prò mea tenuissimi hominis virili parte, humanam societatem adiuvarem: sin falsa aut vana arguantur, honestum certe votum et magnanimus conatus veniam promeruerint. Sed quis dixerit: — Magna subire pericula quetn necesse est, magnanimitati ducitur; quem non oportet, temeritati. Quid tua — inquiet — eiusmodi argumenta, quae omnia sapiunt, disserenda suscipere? — Nihil mea Ioh. Baptistae a Vico; at mea multimi eloquentiae professoris: quando sapientissimi maiores nostri, qui hanc studiorum universitatem fundarunt, eloquentiae professorem omnes scientias artesque doctum esse oportere satis suo instituto significarunt, ut is anniversaria oratione studiosam iuventutein ad omnia scientiarum et artium genera capessenda exhortaretur. Nec temere ter maximus ille vir Franciscus Verulamius, illud Iacobo Angliae regi dat de ordinanda studiorum universitate consilium, ut adolescentes, nor
omni doctrinarum orbe circumacto, ab eloquentiae studiis prohibeantur. Nani quid aliud est eloquentia, nisi sapientia, quae ornate copioseque et ad sensum comraunem accommodate loquatur? Igitur ad quem professorem auditores, nisi oranes scientias artesque docti accedere non possunt, is ex sui vi muneris ignorabit? et qui adolescentes ad omnia disciplinarum genera exhortari debet, earuin commoda ut sequantur, incommoda ut vitent, disserere non decet? Quare qui prò dignitate hoc gravissimum et, quod sentio, meis humeris longe maius, sustinent onus, mihi C. Ciinii Maecenatis Crispique Sallustii aliorumque deinceps, qui equites illustres dicti sunt, similes esse videntur, qui quamquam censum senatorio longe ampliorem haberent, in equestri tamen ordine modestia consistere voluerunt. Igitur prò meo eloquentiae professoris iure, nedum officio, hoc tractandum sumpsi argumentum ; neque ad id ulla alios obtrectandi vel me ostentandi prava abduxit libido. Etenim ut, aequanime lector, vidisti, ubi incommoda censui, authores praecidi; et sicubi eos appellare necesse fuerit, eos non sine summa honoris significatione, uti et me homuncionem et illos tales tantosque viros decuit, nominavi. Ipsa autem incommoda per sedulitatem quanto potui maiorem attenuata modestissime exposui. Nam ab ineunte pueritia eam mihi legem, quam imbecillitas humano generi sanxit, irrogavi: uti alios mea vellem, ita aliena me peccata aequi bonique consulere; maxime ubi alii innumera et maxima recte fecerint et in minimis prave pauca, ego in nugis innumera fortasse peccaverim. Me vero in hac dissertatione nihil omnino iactavi ; idque adeo cavi sedulo, ut quamquam ea speciosum titulum prae se ferre posset: De recentiori et antiqua studiorum ratione conciliata, nihilominus maxime vulgarem concepi; nam Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem velim. Mea autem circa id argumentum excogitata nullis magnifici ornavi verbis, ne iniuriam facere viderer tibi, erudite
lector, qui tuo iudicio duceris, et ius esse tuum intelligis de scriptore in alterutram partem iudicare. Sed nonne replicaverit, id gloriosi est, quod dixerim, me novam rem in literarum rempublicam apportare? Minime vero: nam novitas proprium laudis argumentum non est ; ridicula enim et monstra novitate censentur. Illud vero laude dignum, recte nova dixisse: quod ego tibi, lector, communique eruditorum iudicio virorum permitto, a quibus profiteor me nunquam esse dissensurum. Nam id in omni vita unum maxime formidavi: ne ego solus saperem, quae res pienissima discriminis semper mihi visa est, ne aut deus fierem, aut stultus. Sed idem obiecerit me satis rebus ipsis ostentasse magnificum, qui omnia sapientiae studia mihi subiecerim ; et de iis, tamquam in omnibus versatissimus, iudicia rotundo ore protulerim. Sed qui id obiicit, quae haec sint iudicia, quaeso, animadvertat : nempe, ut doctrina alia alii prosit vel obsit, et qua ratione obesse non possit; quod iudiciorum genus, nisi qui horum... nihil egregie, praeter caetera ... et tainen omnia haec mediocriter studuerit, nemo recte praeterea proferre potest. Nam ita comparatum animadvertimus, ut qui in uno doctrinae genere omnem adiunxerit animum omnemque vitam collocarit, eam artem scientiamque caeteris praestare omnibus, et cuique rei optimam esse existimet, et in quosvis alienissimos usus traducati nostrae forsan imbecillitale naturae, qua ex nobis nostrisque rebus delicias facimus. Quare ne falsa iudicia protulerim, si de omnibus, de eloquentia vereor maxime, quia profiteor. Haec dixi ad obtinendam mei muneris morumque meorum dignitatem; si quis vero ipsis rerum momentis res ipsas reprehendat, gratias ei habuero maximas, si me ab aliquo errore deduxerit; aeque tantas, vel si voluerit.