De antiquissima italorum sapientia/Liber primus sive Metaphysicus
Questo testo è incompleto. |
◄ | Proemium | Caput I | ► |
LIBER PRIMUS SIVE METAPHYSICUS AD NOBILISSIMUM VIRUM PAULLUM MATTHIAM DORIAM PRAESTANTISSIMUM PHILOSOPHUM SCRIPTUS Et principio eas locutiones, quae coniecturae locum faciunt, quas prisci Italiae sapientes de primo vero ac summo Numine animoque humano opiniones haberent, hoc primo libro exequi; eumque tibi, vir amplissime, Paulle Matthia Doria, inscribere, seu potius in hoc libro de metaphysicis rebus, te auspice, dissererecertum fuit: qui, utsummum genere et doctrina philosophum decet, praeter celerá philosophica, his celsissimis studiis delectaris; et ea ipsa per summam magnanimitatem et sapientiam excolis. Magni enim animi illud est, quod praeclara aliorum sublimium philosophorum meditata admiraris quidem et laudas; sed et maiora de te contidis et praestas. Nec minoris sapientiae illud, quod unus recentiorum omnium primum verum in humanos usus deduxisti, et altera via in mechanicam, altera in civilem doctrinam derivasti, et principem omni mala regni arte, qua suum Cornelius Tacituset Nicolaus Macchiavellus imbuerunt, integrum formas: quo niliil ad Christianam legem conformius, nihil ad rerumpublicarum felicitatem exoptatius. Sed isthaec communia tua sunt erga quemvis merita, ad quem vel sola tui amplissimi ac preclarissimi nominis fama pervenerit. His autem tua erga me illa propria accedunt, quod me et mea prò tua singulari humanitate benignissime excipias, tuque potissimus me ad huiusmodi studia excitaveris. Cum enim anno superiore, super coena, apud te domi dissertationem habuissem, in qua ex his ipsis Latinae linguae originibus naturam collocabam in motu, quo per vini cunei quaeque in sui motus centra compellerentur, et vi
conversa a centro circumcirca expellerentur ad ambitum, et res omnes per systolem et diastolem quandam gigni, vivere et interire; tu et eximii huius civitatis doctrina viri, Augustinus Arianus, Hyacinthus de Christophoro et Nicolaus Galitia, me monuistis, ut eam rem a capite aggrederer, ut rite et ordine constabilita videretur. Itaque idem insistens originum Latinarum iter, haec metaphysica sum meditatus, quae his nominibus tibi inscribo: nam ex posterioribus curis aliquam praeclarissimis iis tribus viris dabo in grati animi et singularis observantiae testimonium.