De antiquissima italorum sapientia/Caput VII/IV. De ingenio
Questo testo è incompleto. |
◄ | Caput VII - III. De memoria et phantasia | Caput VII - V. De certa facultate sciendi | ► |
IV
De ingenio
«Ingeniutn» quid — «Acutum» et «obtusum» unde dictum— «Ingenium» et «natura» idem — Ingenium propria hominis natura— Unus homo videt rerum commensus seu proportiones — Deus naturae artifex, homo artificiorum Deus — Cur» scitum» prò «pulchro» dictum — Cur geometria et arithmetica scientiarum exploratissimae — «Ingegneri» cur sic dicti. «Ingenium» facultas est in unum dissita, diversa coniungendi: id «acutum» Latini, «obtusumve» dixerunt: utrumque ex geometrie penetralibus; quod acutum celerius penetrat, et diversa, tamquam duas lineas in puncto infra angulum rectum, propius uniat; obtusum vero, quia tardius res intrat, et res diversas, uti duas lineas in puncto unitas extra rectum angulum longe dissitas a basi relinquat. Et ita obtusum ingenium sit quod serius, acutum quod ocius diversa coniungat. Porro «ingenium» et «natura» Latinis idem: an quia humanum ingenium natura hominis sit; quia ingenii est videre rerum commensus, quid aptum sit, quid deceat, pulchrum et turpe, quod brutis negatum? An quia ut natura gignit physica, ita ingenium humanum parit medianica, ut Deus sit naturae artifex, homo artificiorum Deus? Certe unde scientia, et inde «scitum»: quod non minus eleganter «ben inteso» et «aggiustato» Itali vertunt. An quod scientia ipsa humana nihil aliud sit nisi efficere, ut res sibi pulchra proportione respondeant, quod uni ingeniosi praestare possunt? Et ideo geometria et arithmetica, quae haec docent, sunt scientiarum exploratissimae; et qui in earum usu excellunt, «ingegneri» Italis appellantur.