Carmina (Boccacius)/V
Questo testo è completo. |
◄ | IV | VI | ► |
v.
Si bene conspexi que scribis carmina, vatum
iam decus et patrie fulgor, venerande, secundus,
tempus dulce trahis, dum mens invicta periclis
proposito stat firma sacro, dum cernere libros
5non piget, et falsum spernis sapienter inepti
iudicium vulgi paucisque indulta revises
ornamenta ducis, que sunt calcaria cordi.
Hec te ne ledat, possit ne ledere, quanquam
Germanum germana phalanx stet turgida circum
10insultans armisi Faciant spedare palantes
in segetes pecudumque greges armentaque passim
nunc ferro nunc igne; gemant quibus acrior instat
cura lucri! Michi, care, labor fuit alter iniquus
iamdudum, dum seva Canis iniuncta Leoni
15stella malum finiret iter: stetit obvia febris
incauto michi dura nimis nil tale timenti;
cum qua per menses luctatus ad omnia vires
exposui, memorans Alcidis prelia quondam,
dum fuit Anteus libicis prostratus arenis,
20Et victor persepe fui, dum premia vite
sperarem si victor eram: sed fortis et instans
hostis in ambiguum, renovatis viribus, ingens
plus solito surgebat ovans, cui sistere durum
iam reputans, mortem volui, si fata dedissent.
25Et cecidi, victusque fere inremeabile limen
usque adii mortis: sevus sed terruit horror
ingentis baratri, nam, dum specularer avaras
attonitus latebras completas murmure tristi,
expavi, traxique pedem vestigia flectens,
30ut potui, et celo rediens; viresque resumpsi
inde novas, vicique malum summoque labore
perdomui tandem. Et posito michi debile robur,
et compos vix ipse, vicissim carmina cudo
te duce: quis vati versus non prestet amico?
35Hec alias narrare libet; nunc vertere cursum
est animus quo cepta trahunt. Tibi tramite, dicis,
ire placet medio, priscorum facta recusans
et nova gesta virûm. Laudo; nec degere canens
est opus, ipse refers, nec desunt acta diebus.
40Hesperiam geminam Karolo vincente videbis
francorum perferre iugum, gallosque comatos;
hinc etiam modicum supra si plura revolvas,
adveniet coram perlucida turba proborum,
ni tibi quod cantes dederit memorabile Clio:
45vandalus impatiens sedis regesque Ticini,
vinilus invasor Latii gottusque severus,
bellaque samnitum dum surgeret Umbria contra,
mille vacant, si cuncta velis discurrere gesta,
splendida sumpta tibi que possunt reddere serta
50aut alias maiore sono protendere lauros.
Fac, age, tange chelim: contemnunt otia frondes
peneide, damnatque cohors veneranda sororum
Castalidum. Nos turba minor suspensa tenemus
ora quidem, si forte cadat de fonte propinquo
55quid sapidum, aut cupidas nobis quod mulceat aures.
Quid, breviter videant homines. Tu denique prudens
multa vides, et pulcra sedens nunc cernere debes
librorum in medio quos servant claustra Cassini.
Fac, age, tange chelim: tempus fugit ocius aura,
60nec redeunt flavi quos circum tempora crines
iam canos traxere dies, gravis atque senectus.
Hec ego dum scripsi, semper clarissimus ille
affuit orator michi legum doctor amicus
Loisius, sic velle ferens et scribere mandans.
- Iohannes Boccaccius.