Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
CAPUT X1
NULLAS ETHNICORUM PERFECTAS ESSE VIRTUTES
Ethnicae virtutis stimulus φιλαυτία — Impia stoicorum superbia.
Et id ipsum quod ethnici philosophi docent nullam veram virtutem solitariam agere, et ubi ex vero una, ibi omnes adesse comites2, est publica eorum confessio suas ethnicorum perfectas non esse virtutes, quibus omnibus subest φιλαυτία3, nam gloriae terrenae affectu sunt editae. Unde impia illa stoici sapientis superbia, qui Deo Optimo Maximo sola beatae vitae aeternitate cedit.