Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
caput cxiv | 107 |
IV, V, VI
[5] Et uti ex divina potentia res omnes existunt, ab eius aeterna ratione singula quaeque creata suas habent perfectiones, et ab eiusdem infinita bonitate homines habent sua merita: ita ab hac summa potestate sunt ceterae omnes potestates, sive publicae sive privatae; a quaque forma, quam legibus concipit, singula quaeque induunt iuris seu iusti formas; et ab eius dignatione sunt omnia iuris beneficia et dignitates.
VII
[6] Praeterea, uti Deus, ut poeta inquit:
... nutu temperat orbem
suaque praesentia verum exhibet menti et beat homines — unde pulcherrima illa latinorum locutio: «Nisi quid dii respiciant», pro «nisi Deus fortunet, sospitet» — ita summa potestas, suo nutu, sua praesentia, actibus, qui apud eam geruntur, ius inducit: unde testamenta calatis comitiis iusta, hoc est maxime erant solemnia.
VIII
[7] Postremo, uti Deus mentibus hominum suum aeternae rationis verbum fando, fas dictat1, ius naturae immutabile, quae est «formula naturae» Varroni; ita potestas civilis quicquid verbo suo iubet, necessarium ius dicit. Quae verborum formula in specie et proprie «ius» a «iussu» appellatur.
CAPUT CXIV
IUS CIVILE MERUM
Iubent autem nonnisi domini — quod in republica populari docet formula illa legum rogandarum: «Velitis, iubeatis, quirites»; — et dominorum uti iubere, ita rursum vetare est. Hoc