Pagina:Rivista italiana di numismatica 1893.djvu/246


documenti visconteo-sforzeschi, ecc. 215
signetur guardie reponendum et conservandum more ordinato per dictam guardiani.
«Item quod rationes largitatum et scarsitatum secundum deHvrationes antedictas agantur et complientur fatiendo dictum conductorem sive magistrum debitorem de qualibet scarsitate et creditorem de qualibet largitate in ratione argenti fini quantum ad ligam, quantum vero ad pondus in ratione denariorum monetatorum, que ratio concludatur et solidetur finito tempore conductionis incantus.
«Item quod delivratis predictis peragendis servetur quod non fiat levata ulla de banchis monetariorum atque aliunde nisi de super panno predicto tantum.
«Item quod predictus conductor teneatur facefe bonas et integras solutiones pretij totius quantitatis argenti quod portabitur ad cecham fabrice monete prediate ad computum libr. duodecim, sold. quatuor imper. ex suprascripta moneta infra dies octo ex quo receperit ipsum argentum.
«Item teneatur et debeat idem conductor solutionem facere debito et ordinato modo ut infra videlicet prò qualibet marcha dictorum octiniorum monetatorum superstitibus ad computum imper. unius et guardie ad computum imper. unius, taliatori ferrorum ad computum imper. unius et medii, item assazatori ad computum sold. viginti prò qualibet delivrantia, item opperarijs ad computum imper. decemnovem prò qualibet marcha et monetarijs ad computum imper. duodecim prò qualibet marcha ipsorum octinorum.
«Item quod predicti conductor, superstites, guardia, taliator, opperarij, monetarij et servientes operi predicto iicentiam liberam habere possint et debeant ferendi arma quecumque tam de die quam de nocte, et tam cum lumine quam sine lumine per civìtatem Medioiani ejusque ducatum prout eis hactenus est servatum.
«Item quod dictus conductor habere, uti et gaudere possit et debeat domum consuetam fabrice antedicte gratis et libere quodque possit et valeat facere in ipsa domo quascumque expensas tam prò reparatione et conservatione diete domus utilles et necessarias quam prò fornacibus, furnelis, banchis et alijs utensilibus diete domui pertinentibus cum deliberatione tantum Magistrorum Intratarum prefati domini que expense sibi compensari aut restituì debeant per cameram prelibati domini nostri secundum approbationem fiendam per inzignerios ejusdem domini nostri.