Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/109

96 De Nuce Maga

nem conari, iussitque hoc in loco principalem suam sedem collocari, omnesque ex utroque sexu pacto recipi. Nam cum Samniae sit sedes principalis in Italia nunc sub imperio S.R. Eccl. ut signo crucis bella vincat, tot Sanctorum civium, ac exterorum colendis ditatae reliquijs, ut noto 395. ad eam oppugnandam necesse est nostrorum praeliantium numerum, et robora augere. Sic ore spumantur sancire putatur.

Neque est erroneum tenere, ut alij tenent, saepè nucem illam vi daemonis esse pullulatam, et ab illustriss. alijs Archiepisc. funditus absciscam, at ego ob reverentiam S. Barbati regenitam esse à Daemonio Deum minimè permisisse autumo.

Est verò in descripto loco alia nux alta, lata, et cava, in qua tres possunt abscondi homines, saepèque sub hac reperta ossa, ossiculaque carne recenter nudata ceù signa lamiarum conviviorum, ita ut multi suspicati sunt hanc fortasse pro illa antiqua electam, ac destinatam his temporibus à tenebrarum Principe. Essi interrogata Violanta in processu Curiae quondam illustriss. (nunc Eminentiss. verè nepotis) D. Cardin. Columnae ann. 1519. mense Iunij strigum de Terra Pontecorvi, quod falsum dicebat de nuce Benev.