Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/280

---




Lux quaedam peregrina, die decima mensis octobris anni huius millesimi sexcentesimiquarti, primum in sublimi conspecta est; a principio quidem mole exigua, mox, paucis interiectis diebus, magnopere eo exaacta, ut stellas omnes, tum fixas tum vagas, sola excepta Venere, vinceret; fulgentissima et admodum rutilans atque scintillans, ut in vibratione luminis pene extingui et statim accendi videatur ; fixas omnes et Canem ipsum rutilantia superans ; colore luminis aureum Iovis nitorem, et fulvum Martis imitans ignem. Nam, dum tremendos1 radios contrahit atque extinctionem insimulat, quasi Candentem martiali rubedine, dum vero ampliores radios, veluti reviviscens, effundit, iovio fulgore nitentem, semetipsam exhibet: ex quo non immerito crederet quispiam, eam ex Iovis ac Martis congressu§ 1 fuisse prognatam; idque tum praeterea maxime, quia et loco eodem fere, eodemque coniunctionis praedictorum planetarum tempore, genitam2 esse apparet. Nani die nona mensis octobris, hora 5 a meridie§ 2, congressus Iovis ac Martis, coram Saturno, gradibus procul ab eis tantum 8, occidentem versu§ 3 constituto, celebratus3 fuit; quo tempore talem coniunctionem observantes, nullam aliam stellam, praeter iam dictas tres, eo loco4 conspeximus : vespere autem sequenti, die scilicet decima, sub solis occasum, primo novum hoc lumen conspectum fuit; cumque a principio exile appareret atque exiguum, mox autem, paucis

  1. tremendo
  2. tempore eam fuisse genitam
  3. caelebratus
  4. loci

  1. Sopra « congressu » è scritto « coitu ».
  2. « Hora 5 a meridie » è aggiunto in margine, e « 5 » apparisce scritto posteriormente e sopra ad alcuni puntolini, che occupano uno spazio lasciato tra « Hora » ed « a ».
  3. Nell' autografo, attraverso una cancellatura, leggesi qui: «ex trigoni equicruris figura ».