Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
Instauratio magna. Praefatio.
De nobis ipsis silemus: de re autem, quae agitur, petimus: ut homines eam non opinionem, sed opus esse cogitent; ac pro certo habeant, non sectae nos alicuius, aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis humanae fundamenta moliri. Deinde ut suis commodis aequi — in commune consulant — et ipsi in partem veniant. Praeterea ut bene sperent, neque instaurationem nostram ut quiddam infinitum et ultra mortale fingant, et animo concipiant: cum revera sit infiniti finis et terminus legitimus1.
- ↑ Questo motto fu aggiunto da Kant nella 2ª edizione, dove sta a tergo del frontespizio.