Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/62

et pharisaeos Hierosolymanos gessisse typum horutn nostratium. Cum libertatis huius iaceret fundamenta Christus, quid audivit? «Ecce homo vorax et potator vini». Sobrietatem. sircitatem, continentiam et in rebus omnibus modestiam ego amplector et laudo: neque haec tollit christiana libertas, sed facit ut omnia suo commodo fiant. Suillae carnis usum tollebat Moyses, eam concedit Christus, non ut helluonem alat, sed ut tuo commodo, cum usu venerit, his carnibus, non caeteris, uti possis. «Surge, occide». dictum est Petro, et «manduca»; non est ea vox licentiae, sed libertatis; neque enim iubet, ut uno tempore ad gulam pisces, aves, feras et pecus occidat, ut ingurgitet, sed ut libertatem ostendat, non minus his quam illis, non plus hodie, quam cras et perendie vesci licere, sobrie tamen et moderate, «cum gratiarum actione», inquit Paulus. Ebrietatem, crapulam, deliciarum curam, magnifica et sumptuosa convivio, quae utinam nulla sint in pontificibus Romanis et collegis, damnat Christus, improbant apostoli. Nam quid illud est? «Attendile autem ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate». Quid itein illud? «Abiiciatnus opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sic ut in die honeste ambulemus, non in commessationibus et ebrietatibus». Modestum ciborum usum admittunt et probant, gratiarum actionem inculcant, apostoli, quod sabbatum et caeteros dies et caetera omnia crearit Deus, mundarit Christus, ut homini christiano serviant. In villa sum, hospes ad me divertiti sunt mini pulii gallinacei, sunt colombini, est grex et propterea copia agnorum et haedorum est Deo grada. Excipitur hospes Immanissime et fraterne: venit illi in rnentem diem veneris agi ; conturbarmi, neque enim sunt pisces, non ova, non fonasse nummi; quod meo commodo atque hospitis facere poteram ex libertate christiana, ut pullos occiderem et apponeretn in coenam, sanctione pontificia non possum. De coelo vox est: — Occide et manduca. — Christi vox est: — Manducate quae apponuntur vobis. — Pauli doctrina est: «Omnis creatura Dei bona est, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur». Antichristus papa denunciat: «Ne manduces, ne comedas sexta vel septima feria sub poena peccati