Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/56

fuerunt tempori, quo iacta sunt fundamenta salutis nostrae. In iis quoniam miri sunt abusus, qui pseudoapostolorum interna ex scriptis Pauli norit, facile suspicabitur ab illorum commentis ad pontifices Romanos transiisse. Quod si inexcusabiles sunt ii, «qui cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt. aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt; et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium»: quae tandem amentia est? quae superstiti© ? quae indignitas? reiectis umbris accepta tanta luce a Christo per apostolos, ad oleum, creaturam insensilem, genua flectere, acclamare ad oleum illis salutationibus: «Ave sanctum oleum, ave sanctum oleum, ave sanctum oleum». An Iovis sacerdotes aut Apollinis aliter sua idola salutarunt? An alium tenuerunt adorandi ritum, quam provolvi genibus ad mutas statuas, facta acclamatione, atque isti ad oleum? Recita consecrationem olei. «Exorcizo te, creatura olei, in nomine Dei patris omnipotentis, in nomine Iesu Cliristi et spiritus sancti, ut in hac invocatione individuae trinitatis atque unius virtute deitatis, omnis nequissima virtus adversarii, omnis inveterata malitia diaboli, omnis violenta inversio, omne confusum caecum phantasma, eradicetur et effugatur et discedat a te, ut divinis sacramentis purificata fias in adoptionem carnis et spiritus his, qui te ungendi sunt in remissionem omnium peccatorum». Quid hoc est? quam indignimi? Quid audio peti remissionem omnium peccatorum? At Dominus Iesus, cuius vos, fratres, aquam salientem in vitam aeternam bibere oportet, non abominationes pontificum, quid ait? «Hic est sanguis meus novi testamenti, qui prò multis effundetur in remissionem peccatorum». Hoc est sanctum evangelium, viri principes, haec est doctrina omnium apostolorum, «remissionem peccatorum accipere per nomen Domini nostri Iesu Christi omnes, qui credunt in eum; ablutos, sancdficatos, iustificatos nos esse in nomine Domini nostri Iesu Christi, in spiritu Dei». Sufficit, sufficit hic sanguis ad remissionem