Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/22

et asseclae eorum; in iis ipsis diiudicandis pontifices Romani, collegae et asseclae eorum iudices esse non debent. Quis enim nesciat, si eorum iudicio standum sit, quibus ille stipatus sedet, quos ipse sibi adesse iussit, tamquam membra sui corporis, tales nos habituros sanctiones, quales illi semper probaverunt? Quid enim hosce homines aliud in conciliis voluisse et hodie velie creditis, nisi decreta eorum magna populorum et principum frequentia firmari, ut cinerem habeant, quem in principum oculos spargant, et post paucos annos iura humana atque divina confuti* dentes saeviant in eos, qui hiscere ausint, universos? An putatis in hac pompa venisse spiritus remissuros? an de magnis censibus et luxu ultro decessuros? Homines ardentes cupiditate et Satanae coeno obvolutos experti toties, nescimus quid fcrant nebulae istae turbinibus exagitatae? «Terra — inquit vir Dei — saepe venientem super se bibens imbrem, et germinans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo; proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima». Tanta ergo existente corruptione episcoporum et praefectorum ecclesiarum, ut videamus abominationem sedentem in loco sancto, confugiendum est ad montes, ad principes popoli tui. Itaque testimonio dicto servus lesu Christi orat, obsecrat, obtestatur vos, principes reipublicae christianae, in quos omnium gentium, omnium nationum oculi conversi sunt, per adventum Domini nostri lesu Christi, ut omni studio et diligentia incumbatis in hanc curam. Iilucescet in cordibus vestris Dominus Iesus, qui est testis fidelis, qui est imago patris, in quo tenebrae non sunt ullae. Suscipite hanc curam, dignam animis vestris, principes. Ad finem operis perventum est. Perfacile est vobis ex civitatibus et provinciis, quae invocant nomen Domini nostri lesu Christi, deligere, qui de tantis rebus iudicent, viros metuentes Deum, quos parvulos et lactantes ubera appellat propheta Ioèl: quod est, non qui se praelatos esse et vocari volunt, («congregare — inquit — parvulos et lactantes ubera»), non corruptos, non avaros, non tumidos homines, nulla acceptione personarum, sed quos vobis spectata vita et eruditione sanctarum scripturarum testabitur esse plebs sancta