Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/19

putarunt, itum sit in abusus. Quod si ipse apostolus in hoc ritu nihil sibi temere faciendum putavit, quam moderationem adliibere caeteri debuissent, facile intelligimus. Quid autem inquit apostolus? «Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis». Testimonium XV. Preces, rogationes publicae, imprudenter fortasse nonnullae irrepserunt rudibus saeculis, nonnullae superstitiosis. Quamobrem in hanc quoque curam est incumbendum, viri Dei, ut sint purae castaeque deprecationes, modique orandi evangelici, ut et imperiti etiam bene petere assuescant. Verba enim apostoli commonefacere nos debent: «Petitis et non accipietis, eo quod male petatis». Testimonium XVI. Magna est licentia episcoporum et clericorum, qui, ut vitae integritate et innocentia in ecclesia lucerent, quasi divinum aliquod lumen, ampia ab imperatoribus et regibus privilegia sunt assecuti, quibus freti in omne genus sceleris irrumpunt, et coèrceri legibus civilibus non possunt; quae sicuti iustis ohm de causis fuere concessa sic nunc iustis de causis possunt tolli. Quae multa ex scriptura divina adducunt pontifíces Romani, ut eorum decreta fulciant, ne omnino accusentur, ne in eos animadverti possit, ne iudicia subeant, durissime esse detorta et nulla esse. Pleraque enim, quae de Christo Domino dieta sunt, sibi arrogant: nonnulla, quae ad fideles omnes aeque spectant, veluti ad se solos dieta convertunt; multa ieiune collecta inanem verborum volubilitatem habent, praeterea nihil. Posse nunc imperatorem Romanum et reges principesque reipublicae christianae privilegia, quibus illi abusi sunt multis saeculis, abrogare, edictum proponere, ut quorum vita spectatae non fuerit integritatis, a plebe sancta et populo Dei de gradu deici possint, et alii spectata vita et doctrina substitui, ut spiritus, quem Deus suscitabit in populis, * vendentes et ementes in tempio eiciat, et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertat»