Zanitonella/Ecloga - Salvignus et Tonellus

Ecloga - Salvignus et Tonellus

../Visus a Salvigno sic parlat ../Mira Tonelli vis IncludiIntestazione 14 maggio 2022 75% Da definire

Visus a Salvigno sic parlat Mira Tonelli vis
[p. 25 modifica]

ECLOGA

Salvignus et Tonellus

Sal. 575Quo quo frezzoso passu? sentis ne, Tonelle?

cui dico? pru, sta, tibi fo de more somari.
To. Deh, Salvigne, meum noli sturbare viazzum,
lassa vestitum, lassa, tibi dico, gabanum.
Sal. Nec tibi vestitum, nec ego tibi lasso gabanum,
580ni mihi doiosi narres pensiria cordis.
To. Ast ego dico tibi, nisi me sinis ire, corozzor.
Ad corpus lanchi, mistatem rupero nostram,
atque super nasum pugno stampabo medaiam.
Sal. Ah Tonelle meus, nimis es boriolus adessum.
585Quid facies hosti, si scorozzaris amico?
scire tuos guaios nunc cerco, daturus aiuttum;
et vis ad primarii voltam mihi rumpere nasum,
ne possim post hac tondos nasare melones?
Omnia sunt charo semper dicenda sodali.
590Nonne meus grandem tortum compagnus habebit,
causam doiarum nisi dixerit ille suarum?
To. Oyde quid in mundum veni stentare tapinus?
oyde quid indarnum mater me Agnesa latavit?
mancum nonne malum mihi tunc et alhora fuisset,
595ex asini caldo fieri pissamine fungus,
vel petra, vel zoccus, vel (quod volo dicere) stronzus,
quam saguratus homo sic matris ventre cagari?
Sal. Ah quid afannaris? quo desperatio tanta?
non desperatae plagae medesina catatur.
600Quum fortuna suos dat nobis prava travaios,
conseium saviis ab amighis tore bisognat,
atque in carnerum deponere verba rasonis,
sunt quia cordoios bastevola tollere nostros.
To. Oyme miser, mors sola meum leviaret afannum.

[p. 26 modifica]
Sal. 605 O ben pazzus homo, qui calzos ferre legeros

nescit mosconum, nisi mortis chiamet aiuttum.
Vis ne, Tonelle, mori? qua morte? rasona coellum,
forsitan et tecum mihi voia morire venibit.
To. Ecce, meae mecum cavezzam porto cavallae.
Sal. 610 Cerno quod hanc portas manibus, sed nescio quare.
To. Quare? quia volo me stessum suspendere ligno.
Sal. O cermisonem, te met piccare cavestro?
tu bene piccares alios, tibi parcere nolens.
Non dubium quoniam est amentis amantis usanza
615nolle salutarem compagni audire ricordum.
Fer causam, nunquid borsam tibi ladro robavit?
To. Non vermocagnus sic est, quia perdere vellem
borsam, quattrinos, pegoras, casamenta, cavallam,
plus prestum quam te, quam te (nil dicere possum,
620sanglottus stoppat sorramen namque fiati)
plus praestum quam te, mea lux, mea vita, Zanina,
quam te garofolum, pomumque, et bella rosina.
Est, Salvigne, mei scanacori causa Zanina.
Sola Zanina meum potis est morzare brusorem,
625sola Zanina suis me snembolavit ocellis,
hanc amo, nec redamat, brusor, nec porca movetur,
imo bertezat, soiat, chiamatque gazanum.
Sola iuvare potest et quod sit sola spiavit,
unde superbescit, nostrisque altera cadenis
630alzatam portat crestam, beccumque levatum,
ut gallina solet, si grossum fecerit ovum.
Die, Salvigne, precor, crudelis nonne vocanda?
illa potest nec vult medio succurrere morto.
Sal. Doh, codesella, ergo cruciaris amore Zaninae?
To. 635 Est ita, mò cancar, num cosa novella videtur?
Sal. Cosa novella quidem, fuit haec sentitio prima.
Est ne Zanina Petri Gambonis filia? scis ne?
To. Est, est, oyme, istud me tantum nomen amazzat.
Sal. Maraviliabam quod eras sic fronte rapatus,
640qua te fastidis monstrabas essere pregnum,

[p. 27 modifica]
tamque magrum vidi, tam gramum, tamque striatum,

ut mangiata lupis pareres vacca famatis.
Deh, poverelle, istis noli te credere fomnis,
noli post ipsas cervellum perdere ladras,
645noli, dico tibi, Veneris seguitare putellum.
Ille cavestrellus faciet tibi rumpere collum,
ille orbisinus totum sfrantumat honorem.
Est amor angoscae speties, mentisque diavol,
est amor errorum capitanius, estque putanae
650filius, est proprii domenticatio iuris,
est quoque vergognae contrarius, estque maligna
pestis et a nulla morbus guarribilis herba:
per quem perdit homo ius, robbam, seque medesmum.
Fac sennum matti, deh lassa, Tonelle, talopram,
655nam secchiam merdae tandem cascabis in unam.
Noscere vin causam, cur non habet ille mutandam?
est quia vergognis oculos bindamine stoppat.
Noscere vin quare puer est, nunquam ve senescit?
nam facere impresas pueriles cogit amantes.
660Noscere vin quanti sit damni causa ladrettus?
hic exempla tui solum statuamus avantum.
Si, Tonnelle, modo zuras mihi dicere verum,
est tibi nulla modo vaccarum cura tuarum.
Primum secca illis garlettos merda boazzat,
665nam velut usabas nunquam tua stalla netatur.
Si mungis, mungis tal qualiter omnia puzzant.
Omnia te tristant, praeter doniare puellam,
quae tibi cervellum rapuit, sennumque robavit,
inque gucchiarolo retinet putanella ficatum.
670Cessant nascherpae, cessat cagiada, botirus.
Humida formaium corrumpit muffa levatum,
itque in malhoram pecoris speranza torellus,
inque malum puntum substantia tota ruinat.
Vigna tui broli sine palis, piena ruidis,
675clamat et a longe zappam nonanta mearos.
Vadunt ad sguazzum campi, lagus arva covertat,

[p. 28 modifica]
namque cavedagnis nunquam fossata cavantur.

Dormit zappa domi, forcatus, vanga, badilus.
Cuncta sui culpa veniunt ruginenta patronis.
680Hic ille acquistus, qui fitur amare puellas;
hunc mulazzus Amor tibi dat, Tonnelle, guadagnum.
Perdis amicitiam multorum, perdis honorem,
et patri matrique tuae paris, improbe, guaios.
Hunc de cervello tostum, precor, excute grillum,
685ne bovis accipiat panzam, bustumque gigantis,
et modicus fiat grandis montagna fasolus.
To. Ista meam rupit circumparlatio testam,
per dextramque intrans laevam passavit orecchiam.
Dans vento calzos umbram, Salvigne, misuras,
690in ghiazzam scribis, solis scaldante lusoro.
Plus tostum caschet mundus, coelumque roversum,
plus tostum mulosque asinosque volare videbis,
cornacchiasque iugo faciemus arare ligatas,
plus tostum talis nascat verzonus in horto,
695quod minor ad totam Bressam det foia menestram,
quam sinat unquamcum Tonnellus amare Zaninam.
Et licet hanc vellem, non possem linquere foemnam,
et licet hanc possem non vellem linquere nympham.
Vade, nec impresa me quisquam toiat ab ipsa.
Sal. 700O sine cervello zentaia, genusque matescum,
se cruciant quod amant et amorem sponte sequuntur.
Cazza foras istam de testa, pazze, matezzam,
teque tibi stesso prudenti torna vedero.
Hic Amor ad stuvam mandat finaliter omnes,
705tuque capraeque tuae sparavero andabitis ultro.
To. Mentiris, nec Amor fit eorum causa malorum.
Nonne quis est similis zocco similisque puvono,
quem non mordet amor, quem non capit ulla puella?
dic, giandussa, quid est virtus nisi germen amoris?
710virtutem sborravit amor, sborravit amorem
summa Dei beltas, quae corpora nostra galantat,
inque Zoanninam venit bellasque putinas.

[p. 29 modifica]
Nunquid ego potius merlottus amabo cavallam

quam bellam donnam, sensuque rasoneque plenam?
Sal. 715Potta meae, quod non volo blastemare, madregnae,
argumenta facis magno bastantia Scotto.
Sum contentus, ama, quia quemque bisognat amare,
sed ratio, non mens lassiva gubernet amorem.
To. Doh diavol, amor non est subiectus, et istinc
720debet amor potius rationem flectere quo vult.
Non ne vetus proverbol habes: «Amor omnia vincit»?
Sal. Heu bene parlasti, meschine, quod omnia vincit,
namque tibi robbam, famam tulit atque saperum,
plusque Zoanninam curas quam mungere vaccas.
To. 725Pur ibi te fichet, nescis voltare galonem,
num tu Zanninae vis me praeponere vaccas?
Sal. Non, sed ama pariter vaccas, vaccamque Zaninam.
To. Oh veniat cancar tibi nunc, manigolde, quid inquis?
tu ne Zoanninam praesumis dicere vaccam?
Sal. 730Perdonanza, precor, nolique cridare, fradelle,
nam meus incauto dictus muzzavit ab ore.
Imo Zoanninam stellam chiamabo Dianam,
dummodo non voias te desperare per illam.
Quod si desperas, et vis te tradere corvis,
735non pur eam vaccam sed ego clamabo putanam,
et semper dicam quod Amor tibi colla tiravit.
To. Numquid Amor boia est, quia dicis colla tiravit?
Sal. Ut quid habes manibus pro te appiccare cavezzam?
To. Non amor, ast odium quod fert mihi cruda Zanina,
740me quasi sforzavit contradam perdere drittam.
Sal. Ut quid amas illam, si te sdegnosa refudat?
To. Troppus amor quem porto sibi facit esse superbam.
Sal. Ergo troppus amor te vult picare bonhomum.
Ne stupeas, boiam si dixi nomen amoris.
To. 745Crimen amoris enim non est, at culpa puellae,
troppus amor non esse potest, at troppa superbit.
Sal. Dissimula, fingasque aliam seguitare morosam.
To. Dissimulare nequit, vel fingere, pazzus amator.

[p. 30 modifica]
Sal. Heu quia vicisti, cedo, Tonnelle, nec ultra

750disputo, nam tua me sententia docta ligavit.
Non de cadreghis doctae venit ista Bolognae,
non Pomponazzi processit ab ore Peretti;
talia nec donant zappae, nec aratra saputis;
solus amor docuit, potis est qui alzare biolcos
755de ruto stallae scarlatti ad culmina brettae.
Victor es, et speciem formamque agnoscis amoris.
Est gentilis amor, vult cor gentile, galantum.
dulce, saporitum, tandem dulcedo fit ipsa.
Et iuro, Tonnelle, tibi, retrovabo Zaninam,
760hanc ve tibi faciam dilectam, lassa pauram,
lassa mihi curam, me guarda, staque segurus.
Vade casam laetus, cordamque retorna cavallae.
Sol ruit in saccam, grillique per arva tricantant.