Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/389: differenze tra le versioni

BrolloBot (discussione | contributi)
m Pywikibot 3.0-dev
BrolloBot (discussione | contributi)
m Correzione tl|Allineatore
 
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Allineatore}}<!--{{Iwpage|la}},147387-->copiosa comprehendes. Eoque libentius, quoniam quae hic scribo tuae sunt consona pietati sapientiaeque.
{{Allineatore|la}}<!--{{Iwpage|la}},147387-->copiosa comprehendes. Eoque libentius, quoniam quae hic scribo tuae sunt consona pietati sapientiaeque.

Videbis hic patres ecclesiae, e cathedra olim deiectos dolo aut inadvertentia gentilizantium, suo honori restitutos; rationem consuetudini et experientiam opinioni nunc dominantes, quae olim misere serviebant. Et tandem testimonium divinum tam naturae quam Scripturae superpositum omnibus, dum in scholis hominum errantes ad scholam Dei infallibilem campanula mea vocat, ego quidem falli, sicut et alii homines, possum, propterea non mihi, non hominibus aliis, sed Deo soli discipulos facio, ergo nunquam fallendos. Hic etiam videbis ingenia Christiana evangelico lumine illustrata, certius, verius, brevius supra omnes nationes rerum veritates adepta, oraculo. ratione et experimento fortiter comprobatas, ut confundantur qui nos gentilibus obscuratis errore servire cogunt, atque ut non insultet amplius lulianus apostata impiusque Macchiavellus nobis, quod profitentes Christum Dei Sapientiam habere praeceptorem, tamen a damnatis per nos gentilibus scientiam mendicamus.