Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/110: differenze tra le versioni

BrolloBot (discussione | contributi)
m Pywikibot 3.0-dev
BrolloBot (discussione | contributi)
m Correzione tl|Allineatore
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Allineatore}}<!--{{Iwpage|la}},147020-->omnia pessima suspicantur, et praefatorum auctoritas, a nobis ipsis fomentata, eradicat de cordibus eorum evangelii auctoritatem unde regnat quidam tacitus consensus mutuae deceptionis. Et haec est praeparatio solii Antichristi: ecce papatum fere prostratum. Sic enim vult Antichristus ut mundum inveniat sine unitate et sine duce. Christiani autem defendunt eum tanquam sedem unius ex sectariis, non tanquam vicariatum Dei; et diabolicis glossis limitare eius amplissimam potestatem in Petro, — «''quodcunque ligaveris'' etc.», «''pasce'' etc.», «''confirma'' etc.», — pastores tacent quoniam mercenarii sunt, vix vociferantur cum desunt dapes. Et in hoc omnes peccavimus, nescio in quem querelam primo effundam.
{{Allineatore|la}}<!--{{Iwpage|la}},147020-->omnia pessima suspicantur, et praefatorum auctoritas, a nobis ipsis fomentata, eradicat de cordibus eorum evangelii auctoritatem unde regnat quidam tacitus consensus mutuae deceptionis. Et haec est praeparatio solii Antichristi: ecce papatum fere prostratum. Sic enim vult Antichristus ut mundum inveniat sine unitate et sine duce. Christiani autem defendunt eum tanquam sedem unius ex sectariis, non tanquam vicariatum Dei; et diabolicis glossis limitare eius amplissimam potestatem in Petro, — «''quodcunque ligaveris'' etc.», «''pasce'' etc.», «''confirma'' etc.», — pastores tacent quoniam mercenarii sunt, vix vociferantur cum desunt dapes. Et in hoc omnes peccavimus, nescio in quem querelam primo effundam.

Verum signum quo dignoscebatur olim christianus a gentili, ab hebraeo, a mahometano erat Spiritus sanctus qui visibiliter descendebat vel subito dabat donuin interpretandi aut prophetandi aut miracula operandi recipientibus vivam fidem. Saltim sentiebat in se homo mutationem miram interius et meliorationem, et Spiritum sanctum in se aliquo pacto agnoscebat, sicut ait Apostolus: «''vosmetipsos tentate si estis in fide. Au non cognoscitis vosmetipsos quia Christus in vobis est? nisi forte reprobi sitis''». Et Ad romanos: «''qui spiritum Christi non habet, hic non est eius''». Hoc autem ostendit ex prudentia carnis et vita prava dignoscendum; et alibi vocat hunc spiritum «''pignus haereditatis nostrae''», ac propter tale pignus spem nostrani non confundi. Alibi vero docet adgnoscere ex fructibus carnis et spiritus utrumque. «''Fructus''», ait, «''spiritus: gaudium, pax, charitas, longanimitas; et carnis opera: fornicatio, immunditia, ínimicitiae''». Et alibi: «''qui secundum carnem ambulant, quae carnis sunt, sapiunt''» — haec est ratio politica quamtn vocant de statu, — «''et qui secundum spiritum, quae sunt spiritus''».