Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/119: differenze tra le versioni

BrolloBot (discussione | contributi)
m Test allineamento
BrolloBot (discussione | contributi)
m Pywikibot 3.0-dev
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
<!--{{Iwpage|la}},147196-->sputum et multa pituitarum genera, quibus tamen ad bonum utitur natura. Tertio, constat homo ex spiritibus qui corpori per sanguinem componuntur: ex tenuitate enim sanguinis ipsi gignuntur ac nutriuntur, corpus vero ex crassitie eiusdem, variis concocta modis, prout membrorum diversitas indiget.
{{Allineatore}}<!--{{Iwpage|la}},147196-->sputum et multa pituitarum genera, quibus tamen ad bonum utitur natura. Tertio, constat homo ex spiritibus qui corpori per sanguinem componuntur: ex tenuitate enim sanguinis ipsi gignuntur ac nutriuntur, corpus vero ex crassitie eiusdem, variis concocta modis, prout membrorum diversitas indiget.

Mens vero a Deo immissa per spiritum iungitur sanguini ac deinde universitati humanae. Unius generis est spiritus nobis, non triplex, uti galenistis videtur. Habitat quidem in capite, ut in arce, et inde in genere nervoso effunditur per corpus illique sensum ac motum communicat. In corde vero semper movet necessitate, tamen a prima niente indita elevationi depressionique ab inspirato aére pulmonibus, ex quo et cor excitatur, vivificatur moveturque; non autem, ut frigescat, respiramus, sed ut incalescat calorque intro agatur et non exhalet. Veluti follium usus ad ignem detinendum carbonibus introque pellendum centra Aristotelem et Galenum demonstrat, ut in nostris ''Physicis'' copiose demonstratum est. Hic idem spiritus omnia regit vasa; quaedam semper movet quae suae refectioni semper sunt necessaria, uti cor sanguinem in spiritus attenuans; et arterias propter idem, sed alia via, ut alibi disputando vicimus. Hic spiritus procul dubio vere nutritur, nam et sanguine nutritur quatenus in aëream transit substantiam. Inspirano ergo non modo prodest ad pulmonis motus et cordialis sanguinis vivificationem et fuliginum expressionem, sed etiam ad spiritus universitatem, quae cerebro insidet, alendam: ideoque famelicus vini vapore et carnium odoribus statim refocillatur; et si spiritus modo esset, non etiam caro, cibo crassiori nihil indigeret. Quin non modo aër cordi et cerebro comunicatur, sed et toti corpori : quod ideo evenit, quoniam ipsum innumeris poris constat, sicuti omnia a calore constituta entia: nam calor, ut exhalet ad cognata coelestia corpora, propriae originis memor, illos effingit aperitque.