Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/385: differenze tra le versioni

Etichetta: Sostituito
BrolloBot (discussione | contributi)
m Test allineamento
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
<!--{{Iwpage|la}},147375-->que et niores et indinationes praenoscat atque proinde sciat quibus indigent legibus quibusque tribunalibus. Non quideni philosophus est, teste Augustino, nec proinde hoininum doctor qui non eo supervenit ut Deum cognoseeret autorem naturae, lumen scientiae et felicitatem vitae. Quae tria in aristotelismo non cognoscuntur sed negantur; apud Platone vero, quos physicus Timaeus docet et Critias historicus erudit, eos moralis Socrates regit, et Minos legifer ad vivendum ea ratione quae hominem ad Deum suum principium revocat, iuribus ornat.
{{Iwpage|la}}

Quocirca eandem scientiarum ipse sequutus normam seriemque, rerum naturae atque sanctae scripturae congruentem, duin ipsas non vulgari ex gustu pango sed ex praefatis Dei codicibus haurio, scholamque Deo, qui solus verax magister indubitata fide dignus est, non hominibus facio, quaeritans cui potissimum hoc opus commendarem, te unum inveni cui exacte conveniret. Indiget enim sapientiae tuae iudicio ac tutela Physiologia nostra; probitate tua Moralis scientia; Politica vero divinas humanasque leges, quibus decoraris, accersit; Oeconomica tandem tuae solertiae sese commendat. Quae scientiae omnes in hoc opere continentur, stylo quidem brevi claroque, disputationibus tamen contra sectarios adiunctis demum armato. Totum autem opus simul ac finis operis pietati, quatn parentes avique tui professi in te abundantius transfuderunt, valde arridebit.

Siquidem cum apud ingratos dominos in ergastulis degerem, Deus, cuius nutu omnia fiunt atque ordinantur, me tanto tempore teneri voluit quantum sufficeret ad scientiarum omnium instaurationem quam praeconceperani duce Deo, nec tamen in vulgari prosperitate aut extra solitudinem perficere valuissem; et qui corporali mundo privatus eram, in longe spatiosiori mundo mentali ac proinde in archetypo immenso, qui portat omnia verbo virtutis suae, ipse versabar. Radices altas animus egit apud persequentes me gratis humatus, sed fructus edere licuisset nunquam, nisi Deus per miraculum, longe mirificentius quani astutum facinus Ulyssis quod de antro Poliphemi