Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/385: differenze tra le versioni

BrolloBot (discussione | contributi)
test caricamento
 
Etichetta: Sostituito
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 25%
+
Pagine SAL 00%
Intestazione (non inclusa):Intestazione (non inclusa):
Riga 1: Riga 1:
{{RigaIntestazione||{{Sc|lettere}}|379}}
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
que et niores et indinationes praenoscat atque proinde sciat
quibus indigent legibus quibusque tribunalibus. Non quideni
philosophus est, teste Augustino, nec proinde hoininum doctor
qui non eo supervenit ut Deum cognoseeret autorem naturae, lumen scientiae et felicitatem vitae. Quae tria in aristotelismo non cognoscuntur sed negantur; apud Platone vero,
quos physicus Timaeus docet et Critias historicus erudit, eos
moralis Socrates regit, et Minos legifer ad vivendum ea ratione quae hominem ad Deum suum principium revocat, iuribus ornat.
Quocirca eandem scientiarum ipse sequutus normam seriemque, rerum naturae atque sanctae scripturae congruentem,
duin ipsas non vulgari ex gustu pango sed ex praefatis Dei
codicibus haurio, scholamque Deo, qui solus verax magister
indubitata fide dignus est, non hominibus facio, quaeritans
cui potissimum hoc opus commendarem, te unum inveni cui
exacte conveniret. Indiget enim sapientiae tuae iudicio ac tutela Physiologia nostra; probitate tua Moralis scientia; Politica
vero divinas humanasque leges, quibus decoraris, accersit;
Oeconomica tandem tuae solertiae sese commendat. Quae
scientiae omnes in hoc opere continentur, stylo quidem brevi
claroque, disputationibus tamen contra sectarios adiunctis demum armato. Totum autem opus simul ac finis operis pietati,
quatn parentes avique tui professi in te abundantius transfuderunt, valde arridebit.
Siquidem cum apud ingratos dominos in ergastulis degerem, Deus, cuius nutu omnia fiunt atque ordinantur, me tanto
tempore teneri voluit quantum sufficeret ad scientiarum omnium
instaurationem quam praeconceperani duce Deo, nec tamen in
vulgari prosperitate aut extra solitudinem perficere valuissem;
et qui corporali mundo privatus eram, in longe spatiosiori
mundo mentali ac proinde in archetypo immenso, qui portat
omnia verbo virtutis suae, ipse versabar. Radices altas animus
egit apud persequentes me gratis humatus, sed fructus edere
licuisset nunquam, nisi Deus per miraculum, longe mirificentius quani astutum facinus Ulyssis quod de antro Poliphemi